Codex Iustinianus – Liber VII

Tutto il testo latino è basato sull’edizione visionata da Krueger’s , tradotto da Francesco Foramiti, Corpo del diritto civile, (Nuova ed. eseguita su quella di Parigi del 1830), 5 voll, Venezia 1836-1844.

 

 

 

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI
C O D I C I S
DOMINI NOSTRI
I U S T I N I A N I
SACRATISSIMI PRINCIPIS
REPETITAE PRAELECTIONIS
liber septimus

 

I 4 paragrafi in lingua greca non sono stati riportati

7.1.0. De vindicta libertate et apud consilium manumissione.

7.2.0. De testamentaria manumissione.

7.3.0. De lege Fufia Caninia tollenda.

7.4.0. De fideicommissariis libertatibus.

7.5.0. De dediticia libertate tollenda.

7.6.0. De latina libertate tollenda et per certos modos in civitatem Romanam transfusa.

7.7.0. De servo communi manumisso.

7.8.0. De servo pignori dato manumisso.

7.9.0. De servis rei publicae manumittendis.

7.10.0. De his qui a non domino manumissi sunt.

7.11.0. Qui manumittere non possunt et ne in fraudem creditorum manumittatur.

7.12.0. Qui non possunt ad libertatem pervenire.

7.13.0. Pro quibus causis servi praemium accipiunt libertatem.

7.14.0. De ingenuis manumissis.

7.15.0. Communia de manumissionibus.

7.16.0. De liberali causa.

7.17.0. De adsertione tollenda.

7.18.0. Quibus ad libertatem proclamare non licet et de rebus eorum, qui ad libertatem (..)

7.19.0. De ordine cognitionum.

7.20.0. De collusione detegenda.

7.21.0. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

7.22.0. De longi temporis praescriptione, quae pro libertate et non adversus libertatem opponitur.

7.23.0. De peculio eius qui libertatem meruit.

7.24.0. De senatus consulto Claudiano tollendo.

7.25.0. De nudo ex iure Quiritium tollendo.

7.26.0. De usucapione pro emptore vel transactione.

7.27.0. De usucapione pro donato.

7.28.0. De usucapione pro dote.

7.29.0. De usucapione pro herede.

7.30.0. Communia de usucapionibus.

7.31.0. De usucapione transformanda et de sublata differentia rerum mancipi et nec mancipi.

7.32.0. De adquirenda et retinenda possessione.

7.33.0. De praescriptione longi temporis decem vel viginti annorum.

7.34.0. In quibus causis cessat longi temporis praescriptio.

7.35.0. Quibus non obiciatur longi temporis praescriptio.

7.36.0. Adversus creditorem.

7.37.0. De quadriennii praescriptione.

7.38.0. Ne rei dominicae vel templorum vindicatio temporis exceptione submoveatur.

7.39.0. De praescriptione xxx vel xl annorum.

7.40.0. De annali exceptione italici contractus tollenda et de diversis temporibus et exceptionibus (..)

7.41.0. De adluvionibus et paludibus et de pascuis ad alium statum translatis.

7.42.0. De sententiis praefectorum praetorio.

7.43.0. Quomodo et quando iudex sententiam proferre debet praesentibus partibus vel una absente.

7.44.0. De sententiis ex periculo recitandis.

7.45.0. De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum.

7.46.0. De sententia, quae sine certa quantitate prolata est.

7.47.0. De sententiis, quae pro eo quod interest proferuntur.

7.48.0. Si non a competenti iudice iudicatum esse dicatur.

7.49.0. De poena iudicis, qui male iudicavit, vel eius, qui iudicem vel adversarium corrumpere (..)

7.50.0. Sententiam rescindi non posse.

7.51.0. De fructibus et litis expensis.

7.52.0. De re iudicata.

7.53.0. De exsecutione rei iudicatae.

7.54.0. De usuris rei iudicatae.

7.55.0. Si plures una sententia condemnati sunt.

7.56.0. Quibus res iudicata non nocet.

7.57.0. Comminationes epistulas programmata subscriptiones auctoritatem rei iudicatae non habere.

7.58.0. Si ex falsis instrumentis vel testimoniis iudicatum erit.

7.59.0. De confessis.

7.60.0. Inter alios acta vel iudicata aliis non nocere.

7.61.0. De relationibus.

7.62.0. De appellationibus et consultationibus.

7.63.0. De temporibus et reparationibus appellationum seu consultationum.

7.64.0. Quando provocare necesse non est.

7.65.0. Quorum appellationes non recipiantur.

7.66.0. Si pendente appellatione mors intervenerit.

7.67.0. De his qui per metum iudicis non appellaverunt.

7.68.0. Si unus ex pluribus appellaverit.

7.69.0. Si de momentaria possessione fuerit appellatum.

7.70.0. Ne liceat in una eademque causa tertio provocare vel post duas sententias iudicum (..)

7.71.0. Qui bonis cedere possunt.

7.72.0. De bonis auctoritate iudicis possidendis seu venumdandis et de separationibus.

7.73.0. De privilegio fisci.

7.74.0. De privilegio dotis.

7.75.0. De revocandis his quae per fraudem alienata sunt.

7.1.0. De vindicta libertate et apud consilium manumissione.

 

7.1.1

Imperator Antoninus. Eorum, qui apud consilium manumittuntur, post causam ab iudicibus probatam et manumissionem secutam non solet status in dubium vocari, si dicantur falsa demonstratione liberati. * ANT. A. TERTIO. *<A 211 PP. NON. OCT. GENTIANO ET BASSO CONSS.>

7.1.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Nihil civitati Romanae semel praestitae vel addere vel detrahere secundam manumissionem potuisse certissimum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SALLUSTIO. *<A 293 D. PRID. K. MAI AA. CONSS.>

7.1.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Nec mulierem per maritum nec alium per procuratorem vindicta manumittere posse non est ambigui iuris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATTIAE. *<>

7.1.4

Imperator Constantinus. Apud consilium nostrum vel apud consules praetores praesides magistratusve earum civitatum, quibus huiusmodi ius est, adipisci potest patronorum iudicio sedula servitus libertatem. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 319 – 323 >

7.2.0. De testamentaria manumissione.

 

7.2.1

Imperatores Severus, Antoninus. Si codicillos maior viginti annis fecisset, confirmationis tempus libertati non nocere certum est: nec enim potestas iuris, sed iudicii consideratur. * SEV. ET ANT. AA. PRIMO. *<APROPOSITA.>

7.2.2

Imperatores Severus, Antoninus. Ex testamento defuncti libertates praestari non possunt hereditate non adita, vel si rei memoria propter crimen quod morte non intercidit damnata est. * SEV. ET ANT. AA. PHILETO. *<>

7.2.3

Imperatores Severus, Antoninus. Libertas testamento data adita hereditate contingit, et si heres scriptus per in integrum restitutionem abstinuerit hereditate, nihil ea res libertati obest. * SEV. ET ANT. AA. EUPHROSYNAE. *<A 207 S. XVII K. MAI. APRO ET MAXIMO CONSS.>

7.2.4

Imperatores Severus, Antoninus. Cum testamento directam libertatem pater tuus sit consecutus, quamvis ei heres extiteris, frustra tamen, rationes quas tempore servitutis gessit ut reddas, compelleris, cum non ea condicione acceperit libertatem.

1. Is autem, cui libertas sive fideicommissaria sive directa, si rationes reddidisset, relicta est, ante reliqua illata et ea, quae malo consilio amota sunt, ad libertatem non potest pervenire: sin autem non debitor ex rationibus fuerit repertus, post aditam hereditatem quasi puram libertatem consequitur. * SEV. ET ANT. AA. ANCHILAO. *<A 215 PROPOSITA VII K. DEC. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

7.2.5

Imperator Alexander Severus. In fraudem creditorum testamento datae libertates, quamvis debitori heres qui solvendo est extiterit, per legem aeliam sentiam non valent. * ALEX. A. QUINTIANO. *<>

7.2.6

Imperator Gordianus. Si hereditas eius, a quo testamento dicis te esse manumissum, ob aes alienum spernitur ab heredibus, conservandae libertatis gratia non iniusta ratione creditoribus hereditariis satis offerens iudicium testatoris servari tibi postulabis, maxime cum id etiam a divo marco consultissimo principe sit constitutum: quod in extranea quoque persona observari oportet. * GORD. A. PISISTRATO. *<>

7.2.7

Imperator Gordianus. Contra voluntatem matris tuae libertatem in eum conferre, quem illa liberum fieri prohibuit, non debes, ne videaris iura pietatis violare. * GORD. A..TAE. *<A 240 PP. X K. FEBR. SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

7.2.8

Imperator Philippus. Cum testator libertatem tempore nuptiarum filii sui vel filiae servo dari iussit, non tempus praestandae libertati praestituit, sed potius condicioni locum fecit, ut non insecutis nuptiis libertas iure posci non possit. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. GEMELLO. *<>

7.2.9

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus. Servo tuo defunctus, licet te heredem scripsisse proponatur, tamen directam libertatem dare non potuit: iure enim directo libertatem servis alienis dare nemo potest. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. MAURO. *<A 283 PP. VI ID. NOV. CARO ET CARINO CONSS.>

7.2.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Directis verbis iure data libertate non sola impositione pilei, sed adita hereditate, si nulla iuris impediat constitutio, liberti constituuntur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GERMANO. *<A 293>

7.2.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si iure non substitit testamentum, in hoc nec libertates ( cum non fuisse additum, ut pro codicillis scriptum valeret, proponas) recte datas constabit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LAURINAE. *<A 293 PP. SUB DIE XVI K. APRIL. SIRMI AA. CONSS.>

7.2.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si heredes iure facto testamento sollemniter adierint hereditatem, ex testamento tibi libertas quaesita post colludentibus tam scriptis heredibus quam ab intestato vindicantibus successionem adimi non potuit.

1. Quod si sponte repudiaverunt sibi delatam successionem, omnia quae testamento fuerant scripta defecisse convenit.

2. Si vero, ut vos fraudarent libertate, collusisse eos praeses animadverterit, secundum haec quae divus pius antoninus constituit libertatibus consuli providebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RHIZO. *<A 293 S. K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>

7.2.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Statuliberis datam libertatem adimi ab herede non posse certum est: nec alienatio nec usucapio statulibero, quominus existente condicione libertatem consequatur, nocere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARTIALI. *<>

7.2.14

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Directas libertates graecis verbis liceat in testamentis relinquere, ut ita libertates directae datae videantur, ac si legitimis verbis eas testator dari iussisset. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. PRID. ID. SEPT. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

7.2.15

Imperator Justinianus. Cum constitutio divi Marci declarat, si quis testamento condito vel sine testamento moriens, ut locus fiat ab intestato successioni, libertates reliquerit, nemo autem adire vult defuncti hereditatem eo, quod suspecta esse videtur, et si fuerint libertates forsitan et sine scriptis fideicommissariae relictae, licere vel cuilibet extraneo vel uni ex servis, qui et ipse libertate donatus est et pro sua periclitatur condicione, adire hereditatem sub hac condicione et satisdatione, quod et creditoribus omnibus satisfaciat et libertates imponat his, quibus voluerit testator, variae dubitationes ex hac constitutione emerserunt.

1. Nam si res hereditariae herede minime invento venierint an et post venditionem earundem rerum possibile est vel servum vel quemlibet alium adire et recuperare quidem ab emptoribus res, satisfacere autem creditoribus et libertatibus, quaerebatur.

1a. Et licet divus Severus semel rebus venditis hoc non admisit, nobis tamen Ulpiani sententia admonente placuit maxime propter libertates, ne depereant, et post venditionem rerum annale remedium dare divi Marci constitutioni, intra quod et creditoribus omnibus satisfiat et emptores nihil novi patiantur, qui annalem saepe sentiebant rescissionem, et licere servo, qui libertate donatus est, vel alii cuidam extraneo vel ante venditionem rerum vel post venditionem, intra annale tamen tempus, adire hereditatem et res recuperare, prius satisdatione danda, ut tam creditoribus quam libertatibus satisfaciat.

1b. ( 1) Sin autem libertatibus quidem omnibus satisfacere quis polliceatur, creditoribus autem non in solidum, sed in partem solvere creditum, illi autem huiusmodi pactionem admiserint, sancimus et in huiusmodi casu consultissimi principis locum habere constitutionem et eum modis omnibus admittendum censemus, maxime cum ex voluntate creditorum hoc interponitur: nolentibus etenim creditoribus admitti talem petitionem nullo concedimus modo.

2. Si vero quidam ex servis libertatem amplexi fuerint, alii autem censuerint esse respuendam, et in hunc casum extendenda est divi Marci oratio et procul dubio et in hac specie audiendus est petitor hereditatis et maneat liberum arbitrium servorum, sive ad libertatem venire volunt sive in servitutem remanere.

2a. Licet enim Romanam civitatem recusare nemini servorum licet, tamen in hoc casu, ne propter quorundam indevotionem alii maneant in servitute, volentibus quidem omnibus servis licere in libertatem pervenire, nolentibus autem quibusdam vel recusantibus spontaneam servitutem imminere oportet et, quem patronum habere noluerint, dominum suum, forsitan et acerbum, sentiant.

3. Sin vero non omnes libertates adimplere pollicitus fuerit, sed certum numerum servorum ex his, qui ad libertatem venire iussi sunt, melius est, si quidem res hereditariae sufficiunt ad implendos creditores, etiam omnibus servis dare libertatem, etsi hoc non pollicitus est. Si autem deest in exsolvendis creditoribus, humanius est, ut saltim pauci veniant ad libertatem.

4. Sed hoc quidem antiquis dubitationibus remedium invenimus. Bellissimam autem repletionem praefatae constitutioni donantes sancimus: si non unus veniat hereditatis petitor, sed plures, si quidem uno momento uterque vel ampliores, omnibus detur licentia communiter hereditatem adire, prius satisdatione ab omnibus danda, ut creditoribus et libertatibus satisfaciant.

4a. Sin autem per intervalla temporum hoc fiat, qui primus veniat habeat praerogativam, si etiam satisdationem praestare potest: illo enim cessante hoc facere alii gradatim secundum tempora petitionis succedant. Et hoc intra annale tempus observetur.

5. Sin autem uno pollicente quosdam liberos facere, non autem totos, alius emerserit satisdationem paratus idoneam praestare, quod omnibus creditoribus et omnibus libertatibus satisfaciat, aequissimum est eum admitti, ut omnes libertates indistincte celebrentur. Quod privilegium damus non solum servo, qui libertate donatus est, sed etiam ei, cui nulla libertas relicta est, ut aliquid venustum eveniat, ut per eum, cui libertas relicta non est, aliis libertas imponatur.

6. Sed si quidem, antequam prior hereditarias res et libertatem accipiat, hoc eveniat, secundo petitori vel tertio vel deinceps ampliores libertates pollicentibus fieri locum censemus.

7. Sin autem iam rebus servo, qui primus petiit hereditatem, datis et libertatibus ab eo quibusdam servis hereditariis impositis quidam alius servus hereditarius vel liber extraneus hoc facere maluerit, licebit quidem ei hoc impetrare et sub maioribus pollicitationibus et satisdationibus hereditatem accipere: sed prior in libertate petitor maneat, licet res ab eo abstrahantur. His omnibus intra annum secundum quod dictum est celebrandis, ex quo prior petitor iudicem adierit. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 – 532>

7.3.0. De lege Fufia Caninia tollenda.

 

7.3.1

Imperator Justinianus. Servorum libertates in testamento relictas tam directas quam fideicommissarias ad exemplum inter vivos libertatum indistincte valere censemus, lege Fufia Caninia de cetero cessante nec impediente testantium pro suis servis clementes dispositiones effectui mancipari. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUN. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO PP. A. II CONS.>

7.4.0. De fideicommissariis libertatibus.

 

7.4.1

Imperatores Severus, Antoninus. Cum proponas hereditatem eius aditam non esse, a quo tibi fideicommissariam libertatem relictam dicis, et ab intestato alium quam qui scriptus erat hereditatem possedisse, si non a legitimo quoque herede fideicommissaria libertas repetita est, nullo iure praestari eam ab eo qui rogatus non est desideras.

1. Plane si pecunia accepta heredem institutum omisisse hereditatem docueris, libertatem tibi praestare cogetur. * SEV. ET ANT. AA. *<A 197 PP. XIII K. MART. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

7.4.2

Imperator Antoninus. Quamvis codicilli, quibus avunculo defunctae legatus esse videaris, falsi pronuntiati sunt, tamen si ante motam criminis quaestionem iustam libertatem es a legatario consecutus, posterior eventus non infirmat ita datam libertatem. Plane secundum divi hadriani constitutionem datur heredi viginti aureorum repetitio * ANT. A. VALERIO. *<A D. XVIII K. AUG. EODEM ANTONIO A……….. CONSS.>

7.4.3

Imperator Alexander Severus. Cum libertatem mulieribus sub condicione datam proponas, quid dubium est eos, qui ex his ante impletam eam eduntur, servos nasci et pertinere ad heredes iure dominii? his enim demum succursum est, qui post moram praestandae libertatis progeniti sunt, ut liberi et ingenui viderentur. * ALEX. A. LUCIO. *<A 222? >

7.4.4

Imperator Alexander Severus. Si voluntate domini in libertate morata est, cui fideicommissaria libertas debita fuerit, secundum senatus consultum et constitutiones ad id pertinentes civis Romana facta ingenuos peperit. Sed si numquam ab ea libertas petita est, sibimet imputare debet, cum interea ex ea progeniti servi sint * ALEX. A. ARRIANO. *<A 222? >

7.4.5

Imperator Alexander Severus. Minor annis lege definitis nec per fideicommissum libertatem supremis suis relinquere potest nisi his, quorum causam probare potest. * ALEX. A. DIONYSIO. *<A 222? >

7.4.6

Imperator Alexander Severus. Deberi etiam alienae ancillae fideicommissariam libertatem placuit: nec deficit hoc debitum, si interim domina, si modo nihil ex iudicio eius, qui quaeve reliquit libertatem, percepit, noluit vendere, quia possit tempore procedente, ubicumque occasio redimendae ancillae fuerit, praestari libertas. * ALEX. A. MAXIMO. *<>

7.4.7

Imperator Alexander Severus. Hi, quibus per fideicommissum libertas supremis iudiciis relinquitur, eorum liberti efficiuntur, a quibus manumittuntur. * ALEX.A. NICOMEDI. *<A 225 PP. K. APRIL.FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

7.4.8

Imperator Alexander Severus. Cum proponas fideicommissariam libertatem ita tibi datam, si uxori testatoris placuisset, licet non adeunte hereditatem ad filium solida hereditas pertinere coepit, non refragante tamen uxore testatoris potes petere libertatem. * ALEX. A. EUTYCHETI. *<A 225 PP. XV K. SEPT. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

7.4.9

Imperator Alexander Severus. Fideicommissaria quidem libertas ita tibi relicta, cum testatoris filius ad annum vigensimum quintum pervenisset, non intercidit, licet heredem intra praestitutam aetatem decessisse proponas: tempore quippe, quo, si viveret, praefinitam aetatem impleturus foret, spem libertatis non intercidere vetus placitum est. * ALEX. A. MERCURIALI. *<A 231 PP. K. APRIL. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

7.4.10

Imperatores Valerianus, Gallienus. Etsi non adscripta libertate testator servum suum tutorem filiis suis dederit, receptum est et libertatis et pupillorum favore, ut per fideicommissum manumisisse eum videatur.

1. Et si non suum proprium, sed alienum servum condicionem eius sciens tutorem adscripserit, aeque fideicommissariam libertatem datam, nisi aliud evidenter defunctum sensisse appareat, prudentibus placuit. * VALER. ET GALLIEN. AA. DAPHNO. *<A 260 PP. III K. MART. SAECULARE ET DONATO CONSS.>

7.4.11