Codex Iustinianus – Liber II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

1 . Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et servis ad se pertinentibus advocationis fungi officio.

2 . Nec aediculas eorum metatorum onere molestari, si tamen in una tantummodo suaque domo singuli talem praerogativam sibi vindicare maluerint.

3 . Pro sportulis praeterea modum, quem notitia nobis porrecta declarat, tam pro his quam pro colonis et servis eorum custodiri, neminique praeberi licentiam eundem modum circa sportularum exactionem contra eos excedendi.

4 . Nec de cetero quemquam, antequam per statuta tempora legum eruditioni noscatur inhaesisse, supra dicto consortio sociari.

5 . Et filios advocatorum vel adhuc in tali constitutorum officio vel eorum, qui fisci patronatum deposuerunt, superstitum vel mortuorum, extraneis ad idem officium accedentibus anteponi eique gratis et sine sumptibus sociari, si et ipsi, prout dispositum est, solito tempore legum doctrinam meruerint.

6 . Ut autem his, qui fisci patroni officium adepti sunt vel fuerint, non tantum superstitibus, sed etiam morte praeventis prospiciatur, tam ad heredes fisci patroni, qui semel ad talem gradum vocatus sit, solacia eius transire hisque servari , quam ipsos, qui fisci patronatum iam deposuerunt vel postea deposuerint, minime cuiuslibet actus publici sollicitudinem nolentes subire compelli nec exhibitionis seu deductionis onere nisi speciali auctoritate nostra molestari et in provincia incusandos per sententiam viri spectabilis comitis orientis utpote competentis iudicis conveniri atque litigare decernimus. * ANASTAS. A. CONSTANTINO PP. *<A 505 D. K. IUL. CONSTANTINOPOLI SABINIANO ET THEODORO CONSS.>

2.7.23

Imperator Anastasius . Laudabile vitaeque hominum necessarium advocationis officium maxime principalibus praemiis oportet remunerari.

1 . Ideoque iubemus viros clarissimos fisci pro tempore patronos fori tuae celsitudinis sollemni die festivitatis kalendarum ianuariarum ipsius tantummodo anni, per quem tale peragunt officium, inter spectabiles sacri nostri consistorii comites divina nostrae serenitatis manu puncti consequi solacium.

2 . Et postquam tale deposuerint officium, si quidem filios ingenuos habeant, eos clarissimorum notariorum inseri consortio tribunorum, sacras solitas epistulas sine quadam suffragii solutione percepturos.

3 . Et si quis per sententiam sublimitatis tuae monitus super agnito debito vel agnita causa, quae ingeritur ei, confessionem exponere paratus sit, eam non arbitro delegato, sed tunc temporis fisci patronis vel alterutri eorum, si alter adesse non possit, pro more tamen solito sub actorum testificatione intimari.

4 . Quotiensque de nuptiis quis sine dotalibus instrumentis mutuo contrahendi matrimonium animo celebratis super adfectu suo, liberis ex huiusmodi coniugio iam extantibus vel necdum procreatis, legitimis adlegationibus uti maluerit, eas apud eosdem pro tempore fisci patronos vel alterutrum, ut dictum est, eorum gestis intervenientibus commendari, ita videlicet, ut iuri cognitae adlegationes absentibus personis, si quae competunt, serventur intactae.

5 . His insuper, quicumque apud viros gloriosos pro tempore consules mancipia sua libertate donare voluerint, antelatos fisci patronos ad easdem libertates peragendas propriam advocationis vocem accommodare.

6 . Aliis nihilo minus privilegiis, quae iam pridem memoratis vel fisci patronis vel adhuc advocationis pro tempore peragentibus officium togatis diversis modis indulta sunt, ex hac etiam sanctione nostra in sua stabilitate duraturis. * ANASTAS. A. EUSTATHIO PP. *<A 506 D. XII K. DEC. CONSTANTINOPOLI AREOBINDO ET MESSALA CONSS.>

2.7.24

Imperator Anastasius . Petitiones virorum disertissimorum fori praesidalis secundae Syriae provinciae advocatorum cum competenti moderatione censuimus admittendas et iubemus pro tempore primatem eorum per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi hocque transacto professionem advocationis deponere: consortio videlicet eorundem advocatorum ad triginta tantummodo viros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de advocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec triginta virorum numerum advocatorum excedere consortium contingat.

1 . Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et servis ad se pertinentibus advocationis fungi officio.

2 . Nec aediculas eorum metatorum nomine molestari, si tamen in una tantummodo suaque domo singuli talem praerogativam sibi vindicare maluerint.

3 . Pro sportulis praeterea modum, quem notitia nobis porrecta declarat, tam pro his quam pro colonis et servis eorum custodiri, neminique praeberi licentiam eundem modum circa sportularum exactionem contra eos excedendi.

4 . Nec de cetero quemquam, antequam per statuta tempora legum eruditioni noscatur inhaesisse, supra dicto consortio sociari.

5 . Et filios advocatorum vel adhuc in tali constitutorum officio vel eorum, qui fisci patronatum deposuerunt, superstitum vel mortuorum, extraneis ad idem officium accedentibus anteponi eique gratis et sine sumptibus sociari, si et ipsi, prout dispositum est, solito tempore legum doctrinam meruerint.

6 . Ut autem his, qui fisci patroni officium adepti sunt vel fuerint, non tantum superstitibus, sed etiam morte praeventis prospiciatur, tam ad heredes fisci patroni, qui semel ad talem gradum vocatus sit, solacia eius transire hisque servari , quam ipsos, qui fisci patronatum iam deposuerunt vel postea deposuerint, minime cuiuslibet actus publici sollicitudinem nolentes subire compelli nec exhibitionis seu deductionis onere nisi speciali auctoritate nostra molestari et in provincia incusandos per sententias viri clarissimi provinciam in qua degunt moderantis, utpote competentis iudicis, conveniri atque litigare decernimus. * ANASTAS. A. SERGIO PP. *<A 517 D. K. DEC. ANASTASIO ET AGAPITO CONSS.>

2.7.25

Imperator Justinus . Restituendae sunt clarissimis eloquentiae luminibus sexaginta auri librae, quas sub imperio Zenonis divae memoriae pedaneis deputatas arbitris nec non fideiussorum vires aestimantibus, tamen auferendas credidit parca posterioris subtilitas principis, ut iam liberalitate nostri numinis viri clarissimi fisci patroni praefatam auri summam sine fraude annis singulis consequantur, ab amplissima tua sede pari lance in utrumque dividendam. Nam universis redditur, quod pro voto omnium primatibus indulgetur.

1 . Sacras insuper epistulas, quibus adprobantur viri clarissimi tribuni praetoriani et notarii, non unius tantum nomine, sed alterius quoque unius praestandas perspicimus, sive suos filios sive quos alios duxerint illustrandos.

2 . Ad haec altiore beneficio codicillos, quibus illustris honoratur dignitas, consequantur, quos unius solum nomine eisdem viris facundissimis daturos nos pollicemur profuturos scilicet alteri eorum altero concedente, seu qui ex provinciis suis vel ex amicis voluerint, in provinciis tamen degentibus.

3 . Licentiam eis praeterea facimus binos homines annis singulis itidem offerendi nostram adoraturos purpuram, statutis inserendos praesentalibus domesticis, unum equitum, alterum scholae peditum, in vacantem eorum locum qui defuncti sunt, nullo, dum supererant, de militia venumdanda pacto cum eis interposito, quorum eiusmodi conventiones intersunt, ita tamen, ut idem viri facundissimi, cum offerendos eosdem crediderint homines, bina solidorum pro singulis millia nihilque amplius noverint dependenda viris magnificis comitibus dicatissimorum domesticorum , id est equitum quidem pro eo, qui inter equites meriturus est, peditum autem pro eo, qui inter pedites inserendus est: solitis videlicet statim stipendiis nec non ceteris solaciis isdem tironibus deputandis sine quolibet alio dispendio.

4 . Aliis etiam privilegiis potiantur, quae diversis temporibus consecuti sunt sive per augustos apices seu dispositiones et sententias amplissimae tuae sedis. Nam qui novis digni iudicati sunt, ii multo magis in anterioribus quoque sunt adiuvandi. * IUSTINUS A. MARINO PP. *<A 519 D. K. DEC. CONSTANTINOPOLI IPSO A. ET EUTHERICO CONSS.>

2.7.26

Imperator Justinus . Per hanc legem decernimus, ne, antequam in octuaginta tantum virorum numerum fori tui culminis togatorum collegium deductum fuerit, adspirare quis qualibet arte concedatur aut possit, nisi vel eorum filii, qui triginta priorum obtinent numerum, facundiae studiis eruditi, gratis videlicet et sine ullo suffragio, aut fortasse exteri non ultra duos per annos singulos, facundia et ipsi conspicui taxati fuerint: nullo deinceps, postquam in octuaginta virorum numerum redacti fuerint, superare qualibet rursus ambitione vel astutia quantitatem ausuro.

1 . Interdicenda quoque cunctis licentia praevertendi progressus seriem, quam ipsius temporis ordo suppeditat, et ut in mercatorum contractibus loca permutandi et adhuc tirones iam interesse veteribus.

2 . Hoc etiam pronuntiandum censemus, ne quis ex his in aliis degat regionibus relicta observatione glorificae tuae sedis. Noverint etenim, qui post nomen impetratum patroni litium ultra trium annorum spatium ex sacratissiama hac urbe morandum duxerit, nec nuncupationem togati nec privilegia virorum eiusmodi concedenda sibi, ut nec repetitis ex industria praedictae sedis auctoritatibus protrahatur aut multiplicetur peregrinationis excursus.

3 . Quorum omnium si quid vel minimum quocumque tempore fuerit violatum, viginti primates eiusdem ordinis et qui pro tempore sollicitudinem ab actis in amplitudinis tuae gerent officio, adiutores etiam eorum denis singuli libris auri ferientur, quod adversus imperialia consulta serenitatis nostrae tendentibus non statim obiecerint intercessionem legis praesentis aut non restiterint et omni nisu prohibuerint, ne quid temptetur contrarium: cum nec in administratores sublimissimae tuae sedis, si non intente custodierint disposita salutaria et, ut non temerentur, prospexerint, poena deerit decem auri librarum.

4 . Sescenti autem aurei, quibus pro tempore fisci patronus fori tuae celsitudinis ad exemplum priorum temporum ex arca tui iudicii consolatur, ne post decursum celerem advocationis et labores gloriosos egenus exeat, non, ut saepe contigit, incerto die praestentur, sed cum medium iter pervenerint patrocinii rerum fiscalium, id est kalendis octobribus, per annos singulos sine cunctatione solventur.

5 . Quidquid insuper privilegiorum retro principum sacris adfatibus vel auctoritate tribunalis cuius interest huic eidem ordini datum ostenditur, inviolatum servari.

6 . Cumque lite quisquam eorum pulsatus fuerit seu civilis causae certaminis aut criminalis quaestionis obtentu, hic vel in provinciis, cum per concessum tempus eorum adesse quemquam evenit, nullos exsecutores sportulas adsequi nec, qui controversiis movendis inserviunt aut excipiendo seu praeparando vel officio quolibet alio, quocumque nomine sumptum exigendum censere. * IUSTINUS A. THEODOTO PU. *<A 524 D. ID. FEBR. CONSTANTINOPOLI IUSTINO A. II ET OPILIONE CONSS.>

2.7.27

Imperator Justinus . Nemo excepta Menandri fisci patroni persona speret de cetero permutationum saltibus superiore gradu captato fruiturum se beneficiis, quae patronis aerarii seu dum officium exhibent causis fiscalibus aut post expletum agmen impertita monstrantur. * IUSTINUS A. ARCHELAO PP. *<A 524 D. XII K. SEPT. IUSTINO A. II ET OPILIONE CONSS.>

2.7.28

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

2.7.29

Imperator Justinianus . De constitutione divinae recordationis Iustini patris nostri super togatis amplissimae tuae sedis prolata Illyriciani advocati postulaverunt a nobis eis clarum fieri, si locum etiam circa eos possit habere, sive cum commeatu sive sine commeatu iudicio eiusdem sublimitatis afuerint.

1 . Sancimus itaque talem legem generaliter in persona eorum tenere, ut, si quis sine commeatu ultra continuum biennium afuerit vel cum commeatu ultra quinquennium , de matricula penitus aboleatur: nulla licentia ei danda gradum suum vindicare nec iterum viris disertissimis togatis eiusdem sedis adsistere. Perfruantur igitur advocati eiusdem sublimitatis hac nostra generali sanctione. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 – 534 >

2.8.0. De advocatis fisci.

 

2.8.1

Imperator Antoninus . Cum te fisci causam agitasse proponas, quamvis te salarium percepisse neges, tamen placitis adquiesce. Eos enim, qui causam fisci egissent, prohibitum est adversus fiscum patrocinium praestare. * ANT. A. CLAUDIO. *<A 213 PP. XIII K. IAN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2.8.2

Imperatores valer., gallien. . Potes auctoribus nobis adversus fiscum quoque patrocinium exhibere privatis, dum eam scilicet causam, quam tu, cum fisci advocatus fueras, forte tractasti, suscipere declines. * VALER. ET GALLIEN. AA. FREQUENTI. *<A 254 PP. VI K. MART. VALERIANO II ET GALLIENO AA. CONSS.>

2.8.3

Imperator Constantinus . Fisci advocatus poenam metuens caveat, ne fiscalia commoda occultet neve nullo negotio existente fisci nomine privatis audeat calumnias commovere. * CONST. A. AELIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 313 D. VI ID. NOV. TREVIRIS CONSTANTINO A. III ET LICINIO C. III CONSS.>

2.8.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Rationales privatae rei causis vel sacri aerarii praesidentes examen praesente fisci advocato suscipiant. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD AMMIANUM COM. RER. P *<A 383 PP. XVII K. IAN. MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

2.9.0. De errore advocatorum vel libellos seu preces concipientium.

 

2.9.1

Imperator Alexander Severus . Ea, quae advocati praesentibus his quorum causae aguntur adlegant, perinde habenda sunt, ac si ab ipsis dominis litium proferantur. * ALEX. A. AURELIAE. *<A 227 PP. K. MART. ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

2.9.2

Imperator Gordianus . Errores eorum, qui desideria ( id est preces) scribunt, veritati praeiudicium adferre non posse manifestum est. Et ideo si condemnationem, cuius mentionem libello insertam esse proponis, manifeste probare potes non intercessisse, adlegationes tuas laedi non oportere is, qui super negotio disceptaturus est, non ignorat. * GORD. A. ROGATO MIL. *<A 238 PP. X K. IUL. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.9.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sententiis finita negotia rescriptis revocari non oportet. Nec enim quae constituta sunt, ut advocatorum error litigatoribus non noceat, tibi etiam opitulari possunt, cum te praesentem neque causae palam ex continenti, id est triduo proximo, contradixisse neque post sententiam appellationis remedio, si tibi haec displicebat, usam proponas. * DIOCL. ET MAXIMIN. AA. ET CC ULPIAE. *<A 294 D. VI K. SEPT. VIMINACII CC. CONSS.>

2.10.0. Ut quae desunt advocationi partium iudex suppleat.

 

2.10.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non dubitandum est iudici, si quid a litigatoribus vel ab his qui negotiis adsistunt minus fuerit dictum, id supplere et proferre, quod sciat legibus et iuri publico convenire. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AD HONORATUM. *<A 290 S. XVI K. MART. DIOCLETIANO IIII ET MAXIMIANO III AA. CONSS.>

2.11.0. De causis, ex quibus infamia alicui inrogatur.

 

2.11.1

Imperatores Severus, Antoninus . Infamiae detrimentum minime tibi adfertur ob id solum, quod in carcerem coniectus es vel vincula tibi iussu legitimi iudicis iniecta sunt. * SEV. ET ANT. AA. MANILIO. *<PP. SINE DIE ET CONSULE.>

2.11.2

Imperatores Severus, Antoninus . Neque furti neque vi bonorum raptorum neque peculatus damnatus intellegi potest, qui, cum plus debiti nomine tributorum exegisset, in duplum a praeside condemnatus est. * SEV. ET ANT. AA. VERENNIO. *<A 197 PP. V ID. IAN. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

2.11.3

Imperatores Severus, Antoninus . Etsi severior sententia dici debuit, tamen, cum proconsul vir clarissimus certis rationibus motus mitiorem sententiam dixerit et ordine decurionum te biennio abstinere iussit, transacto tempore non esse te in numero infamium palam est eo, quod ex antidiastolys post biennium remisisse tibi prohibitionem decurionatus iudex videtur. * SEV. ET ANT. AA. METRODORO. *<A 197 PP. X K. IAN. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

2.11.4

Imperatores Severus, Antoninus . Si Posidonium in tempus anni relegatum secundum sententiam non excessisse proconsulis probaveris, quinque annis exilio temporario damnandum inter infames haberi non oportet, quando sententiae severitas cum ceteris damnis transigere videatur. * SEV. ET ANT. AA. VENUSTIANO. *<A 198 PP. VI K. MART. SATURNINO ET GALLO CONSS.>

2.11.5

Imperatores Severus, Antoninus . Decuriones quidem, item filios decurionum fustibus castigari prohibitum est: verum si iniuriam te fecisse proconsul vir clarissimus pronuntiavit, ignominia notatus es. * SEV. ET ANT. AA. AMBROSIO. *<A 198 PP. K. IUL. SATURNINO ET GALLO CONSS.>

2.11.6

Imperatores Severus, Antoninus . Ad tempus in opus publicum dati pristinum quidem statum retinent, sed damno infamiae et post impletum tempus subiciuntur. * SEV. ET ANT. AA. .TO. *<A 203 PP. VII ID. DEC. GETA ET PLAUTIANO CONSS.>

2.11.7

Imperator Antoninus . Nemo ob id, quod bonis paternis se abstinuit, infamis est. * ANT. A. DEMETRIO. *<A 205 PP. V ID. IAN. ANTONINO A. ET GETA UTRISQUE II CONSS.>

2.11.8

Imperator Antoninus . Furti si condemnata es, citra verbera quoque fustium famae damnum subisti. Quod si res furtiva, quam alter subripuit apud te ignorantem comperta est, non laesit existimationem tuam sententia durior. * ANT. A. ULPIAE. *<A 205 PP. X K. MART. ANTONINO A. ET GETA UTRISQUE II CONSS.>

2.11.9

Imperator Antoninus . Neminem sequitur infamia ob defensa negotia publica patriae suae. * ANT. A. LAETO. *<A 208 PP. XII K. MART. ANTONINO A. ET GETA UTRISQUE III CONSS.>

2.11.10

Imperator Antoninus . Iniuriarum ex persona quoque servi damnatus infamia notatur. * ANT. A. SEVERO. *<A 208 PP. IIII K. AUG. ISDEM CONSS.>

2.11.11

Imperator Alexander Severus . Debitores qui bonis cesserint, licet ex ea causa bona eorum venierint, infames non fiunt. * ALEX. A. IRENAEO. *<A 223 PP. X K. MAIAS MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.11.12

Imperator Alexander Severus . Si te expilasse hereditatem sententia praesidis constitit, non ex eo, quod non et alia tibi poena inrogata est, furti improbioris infamiam evitasti. * ALEX. A. DONATO. *<A 224 PP. K. IUL. IULIANO II ET CRISPINO CONSS.>

2.11.13

Imperator Alexander Severus . Ea, quae pater testamento suo filios increpans scripsit, infames quidem filios iure non faciunt, sed apud bonos et graves opinionem eius, qui patri displicuit, onerant. * ALEX. A. IUVENTIO. *<A 229 XIII K. NOV. IPSO A. III ET DIONE CONSS.>

2.11.14

Imperator Gordianus . Nullam existimationis infamiam avunculus tuus pertimescat, ictibus fustium subiectus ob crimen habita quaestione, si sententia non praecessit ignominiae maculam inrogans. * GORD. A. IOVINO. *<A 238 PP. VI K. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.11.15

Imperator Gordianus . Decreto amplissimi ordinis luctu feminarum deminuto tristior habitus ceteraque hoc genus insignia mulieribus remittuntur, non etiam intra tempus, quo lugere maritum moris est, matrimonium contrahere permittitur, cum etiam, si nuptias alias intra hoc tempus secuta est, tam ea quam is, qui sciens eam duxit uxorem, etiam si miles sit, perpetuo edicto labem pudoris contrahit. * GORD. A. SULPICIAE. *<A 239 PP. XVII K. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2.11.16

Imperator Gordianus . Fustibus caesum, cui per praeconem ita dictum est: ” katygorian aneu tinos dikaias hupostasews ohutws agenes huparchwn my enistaso ” ut calumniatorem videri notatum ideoque esse famosum manifestum est. * GORD. A. DOMITIANO. *<A 240 PP. III K. AUG. SABINO ET VENUSTO CONSS.>

2.11.17

Imperator Gordianus . Verbum precibus insertum potius verecundiam onerare quam ullam existimationis maculam videtur adspergere. Etenim cum non causa cognita dictum est sukophanteis , sed ad postulatum patroni interlocutione iudicis responsum sit, nequaquam hoc infamiam inrogat. * GORD. A. MAGNO. *<A 242 PP. VIII K. OCT. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

2.11.18

Imperator Gordianus . Non damnatos quidem dumtaxat iniuriae, sed pactos quoque perpetuum infamat edictum. Verum pactos eos demum, qui ullos adversariis nummos pro mala conscientia ex transactione numerassent, in hac causa placuit intellegi. Ceterum simplex eius rei gratia integram existimationem illibatamque conservat. Quod si iureiurando decisa contentio est, nemo dubitaverit, quin religionem absolutio iudicantis sequatur. * GORD. A. ANTIOCHO. *<A 260 PP. XIIII K. IAN. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

2.11.19

Imperatores Carinus, Numerianus . Interlocutio praesidis, quae indicta est, infamem eum de quo quaeris fecisse non videtur, cum non specialiter ob iniuriam vel admissam vim condemnatus, sed ita praesidis verbis gravatus est et admonitus, ut ad melioris vitae frugem se reformet. * CARINUS ET NUMER. AA. ARISTOCRATI. *<A 284 PP. XVII K. FEBR. CARINO II ET NUMERIANO AA. CONSS.>

2.11.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Improbum fenus exercentibus et usuras usurarum illicite exigentibus infamiae macula inroganda est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. FORTUNATO. *<A 290 PP. XVI K. MART. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

2.11.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si fratres tui minores dumtaxat aetate in ludicrae artis ostentatione spectaculum sui populo praebuerunt, inviolatum existimationem obtinent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. STATIO. *<A 290 D. V K. SEPT. IPSIS AA. CONSS.>

2.11.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Fidem rumpens societatis cum infamiae periculo suo nomine pro socio conventus ad faciendum satis urguetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMITIANO. *<A 294 D. VI ID. DEC. NICODEMIAE CC. CONSS.>

2.12.0. De procuratoribus.

 

2.12.1

Imperator Pius . Cautio ratihabitionis tunc exigitur a procuratore, quotiens incertum est, an ei negotium mandatum est. * DIVUS PIUS SEVERO. *<A 150 PP. IIII ID. OCT. GALLICANO ET VETERE CONSS.>

2.12.2

Imperatores divi fratres . Cum rem pecuniariam esse dicas, potes per maritum tuum sollemnibus impletis appellationi adversariae respondere, cum appellationes pecuniariae etiam per procuratores exerceri ab utraque parte litigantium possunt. * DIVI FRATRES SEXTILIAE. *<A 161 ACCEPTA VIII K. AUG. IPSIS III ET II CONSS.>

2.12.3

Imperatores Severus, Antoninus . Eum, qui res agit heredum, a quibus tibi deberi fideicommissum dicis, evoca ad praetorem virum clarissimum, qui aut respondere tibi cogetur aut administratione negotiorum secundum formam iurisdictionis prohibebitur.

1 . Deliberabit autem praetor, si non defandat heredes, debeatne te mittere in possessionem, secutus iurisdictionem, quae exerceri adversus indefensos solet. * SEV. ET ANT. AA. POMPONIO. *<A 204 PP. X K. SEPT. CILONE ET LIBONE CONSS.>

2.12.4

Imperatores Severus, Antoninus . Quia absente te iudicatum dicis, aequum est restitui tibi causae defensionem: nec oberit tibi, quod uxor tua interfuit iudicio aut etiam adquievit sententiae, cum aliena negotia per mulieres non aliter agi possunt, nisi in rem suam et proprium lucrum mandatae sunt eis actiones. * SEV. ET ANT. AA. SATURNINO. *<A 207 PP. PRID. NON. IAN. APRO ET MAXIMO CONSS.>

2.12.5

Imperator Antoninus . Actionem ei, qui absentis nomine agere vult, si non eum defendat, denegari oportere iam edicto perpetuo expressum est. * ANT. A. PANCRATIAE. *<A 212 PP. III K. MART. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

2.12.6

Imperator Antoninus . Reum criminis constitutum defensionem causae suscipere non posse, antequam purgarit innocentiam suam, incognitum non est. * ANT. A. MARCIANO. *<A 223 D. VI K. MART. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.12.7

Imperator Antoninus . Militem nec pro patre vel matre vel uxore nec ex sacro rescripto procuratorio nomine experiri oportet, cum neque defensionem alienam suscipere vel redimere negotia vel quasi suffragatorem accedere utilitate publica permittatur. * ANT. A. MACRINO MIL. *<A 223 PP. VIII ID. MART. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.12.8

Imperator Antoninus . Quod quis sibi debitum exigere tibi mandavit, ante litis contestationem tu alii petendum mandare non potes. * ANT. A. MANSUETO. *<A 223 PP. VIII K. SEPT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.12.9

Imperator Antoninus . Qui stipendia merent, suis negotiis superesse inoffensa disciplina possunt: nec potest dici eum, qui honesta et verecunda praecedente causa mandatas sibi actiones exercuerit, alieno negotio fungi, cum, licet intentio ex persona alterius bona fide sumatur, hunc tamen rem suam gerere non ambigitur. Quod militibus meis interdici non modo absurdum, verum etiam iniquum est * ANT. A. AUFIDIO. *< SINE DIE ET CONSULE.>

2.12.10

Imperator Antoninus . Si procurator ad unam speciem constitutus officium mandati egressus est, id quod gessit nullum domino praeiudicium facere potuit. Quod si plenam potestatem agendi habuit, rem iudicatam rescindi non oportet, cum, si quid fraude vel dolo egit, convenire eum more iudiciorum non prohiberis. * ANT. A. CASTRICIAE. *<A 227 PP. III K. MART. ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

2.12.11

Imperator Antoninus . Neque tutores neque curatores ex sua persona in re pupilli vel adulescentis procuratorem facere possunt, sed actorem constituere debent.

1 . Pupillus autem vel pupilla vel adultus vel adulta tam ad agendum quam ad defendendum tutore seu curatore interveniente procuratorem ordinare possunt.

2 . Ipsi autem tutores et curatores post litis contestationem a se factam ad exemplum procuratorum, qui litem contestati sunt, dare procuratores non prohibentur. * ANT. A. SEBASTIANO. *<A 229 PP. PRID. ID. MAI. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

2.12.12

Imperator Antoninus . Exigendi a filio tuo mandati, qui se defensioni tuae offerebat, duplici ratione necessitas non fuit, aut quod defendere quis sive libertus sive extraneus sine mandato potest ( satisdatione tamen pro defensione praestita et alia procul dubio observatione subiecta), aut quod filius, etiamsi ultro actionem patris nomine dirigat, mandatum probare non cogitur.

1 . Sane quod necdum legitimam aetatem idem filius tuus compleverat, ob hoc quidem depellere procuratione eum iudex non iniuste potuit. Sed multo iustius fuit vel huiusmodi defensorem audire, quam absentem quasi contumacem et indefensum gravi condemnatione adficere * ANT. A. FRONTINO MIL. *<A 230 V K. OCT. AGRICOLA ET CLEMENTINO CONSS.>

2.12.13

Imperator Gordianus . Ita demum super lite persequenda, quam tibi mater mandavit, actionem intendere potes, si, cum primo litem contestareris, non est tibi eo nomine opposita praescriptio militiae: quod nec, cum appellatio agitur, tibi obici poterit. Nam si integra res est, ratio perpetui edicti acceptam tibi non permittit alieno nomine actionem intendere. * GORD. A. VICIANO MIL. *<A 239 III ID. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2.12.14

Imperator Gordianus . Non hoc minus sententia adversus te lata iuris substiti, quod adversaria tua minor viginti quinque annis constituta causam suam marito sine curatore agendam mandavit. Minoribus etenim aetas in damnis subvenire, non in rebus prospere gestis obesse consuevit. * GORD. A. SABINIANO. *<A 241 PP. III NON. OCT. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

2.12.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Litem te redemisse contra bonos mores precibus manifeste professus es, cum procurationem quidem suscipere ( quod officium gratuitum esse debet) non sit res illicita, huiusmodi autem officia non sine reprehensione suscipiantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CORNIFICIO. *<A 293 PP. III NON. APRIL. AA. CONSS.>

2.12.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Procuratorem vel actorem praedii, si non specialiter distrahendi mandatum accepit, ius rerum dominii vendendi non habere certum ac manifestum est. Unde si non ex voluntate domini vendentibus his fundum comparasti, pervides improbum tuum desiderium esse dominium ex huiusmodi emptione tibi concedi desiderantis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PACONIAE. *<A 293 S. NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

2.12.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Invitus procurationem suscipere nemo cogitur nec eandem ultra, nisi provocationis causa, extendere. Sed nec defensionem absentis subire compellitur, cum fidem susceptam implere sufficiat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARDONIO. *<A 293 PP. NON. IUN. PHILIPPOPOLI DIOCLETIANO V ET MAXIMIANO IIII AA. CONSS.>

2.12.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Alienam suscipere defensionem virile officium est et ultra sexum muliebrem esse constat. Filio itaque tuo, si pupillus est, tutorem pete. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIAE. *<A 294 S. XII K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

2.12.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si pretium, quod actoribus alienis fundum vel servum citra mandatum tibi distrahentibus dedisti et neque praecessisse neque secuta contractum domini declaretur voluntas, in rem autem eius id pretium cessisse provinciae praeses causa cognita perspexerit, hoc tibi restitui iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FIRMO. *<A 294 S. PRID. ID. MART. CC. CONSS.>

2.12.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nihil arbitramur interesse, utrum ab initio an coepta iam lite negotium ad personam procuratoris transitum fecerit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AD VERINUM PRAES. SYRIAE. *<A 294 D. X K. OCT. DEMESSO CC. CONSS.>

2.12.21

Imperator Constantinus . Maritus citra mandatum in rebus uxoris cum sollemni satisdatione et alia observatione intercedendi habeat liberam facultatem, ne feminae persequendae litis obtentu in contumeliam matronalis pudoris inreverentur inruant nec conventibus virorum vel iudiciis interesse cogantur.

1 . Sin autem mandatum susceperit, licet maritus sit, id solum exsequi debet, quod procuratio emissa praescripserit. * CONST. A. AD CONCILIUM PROV. AFRICAE. *<A 315 PP. IIII ID. MART. HADRUMETO CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

2.12.22

Imperator Constantinus . Procuratoribus institutis et post contestatam litem dominis effectis ii qui mandaverant non habeant facultatem negotia persequendi, nisi capitales inimicitiae vel morbus vel alia necessaria causa intercesserit: tunc enim etiam invitis his transferri lis potest. * CONST. A. AD BASSUM PU. *<A 319 D. XIII K. IUL. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

2.12.23

Imperator Julianus . Nulla dubitatio est post causam in iudicio agitatam utpote dominum litis procuratorem effectum etiam post excessum eius, qui agendam vel defendendam litem mandaverat, posse inchoatam causam iurgiumque finire, quippe cum et procuratorem posse eum instituere veteres iuris voluerunt conditores. * IUL. A. SECUNDO PP. *<A 363 LECTA APUD ACTA PRID. NON. FEBR. IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.>

2.12.24

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Licet in principio quaestionis persona debet inquiri procuratoris, an ad agendum negotium mandatum a domino litis habeat, tamen si falsus procurator inveniatur, nec dici controversiae solent nec potest esse iudicium. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PANCRATIO PU. *<A 382 D. PRID. NON. APRIL. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

2.12.25

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Quicumque praetorianae vel urbanae praefecturae sublimissimae fastigium vel magisterium militare vel consistorianae comitivae insignia meruerit dignitatis vel proconsulare ius dixerit aut vicarii fuerit administratione subfultus, si quid ab eo vel infertur iurgium vel refertur, procuratoris personam in negotii sui iura substituat. Quod si quis sanctionis huius statuta transgressus iudiciis sese iurgaturus ingesserit, careat eius litis sorte, cuius non per procuratorem expectavit eventum. Iudex nihilo minus, qui contra fecerit, noverit a se viginti libras auri, ab officio quoque suo tantundem ponderis exigendum. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 392 D. XVIII K. OCT. ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>

2.12.26

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius . In pecuniariis controversiis, etsi specialiter hoc praecepti vel sententiae minime designat auctoritas, passim unicuique, si tamen ita maluerit, per procuratorem respondendi tribuimus facultatem: nisi forte quosdam, iustiores nonnumquam ob causas, vehementior maximi iudicis vocabit auctoritas. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. ANTHEMIO PP. *<A 406 D. PRID. ID. OCT. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET PROBO CONSS.>

2.12.27

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

2.12.28

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

2.13.0. Ne liceat potentioribus patrocinium litigantibus praestare vel actiones in se transferre.

 

2.13.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Divine admodum constituit divus claudius consultissimus princeps parens noster, ut iactura causae adficerentur ii, qui sibi potentiorum patrocinium advocassent, ut hoc proposito metu iudiciariae lites potius suo marte discurrerent, quam potentiorem domorum opibus niterentur.

1 . Quem palam est in tantum provincialium quaestionibus esse commotum, ut huius sanctionis rectores provinciarium custodes et contemptae rei vindices fecerit, scilicet ut in actores seu procuratores in subsidia negotiorum vel usurpatos gratia vel redemptos severa sententia vindicarent.

2 . Quare cum intersit et universe omnium et praecipue tenuiorum, qui saepe importunis potentium intercessionibus opprimuntur, inter litigatores audientiam tuam impertire debebis: nec metuas, ne praeiudices clarissimis viris, cum divus Claudius huius rei rectorem provinciae et disceptatorem et, si res postularet, ultorem specialiter fecerit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ARISTOBULO SALUTEM. *<A 293 D. IIII ID. SEPT. AA. CONSS.>

2.13.2

Imperatores Honorius, Theodosius . Si cuiuscumque modi cautiones ad potentium fuerint delatae personas, debiti creditores iactura multentur. Aperta enim credentium videtur esse voracitas, qui alios actionum suarum redimunt exactores. * HONOR. ET THEODOS. AA. IOHANNI PP. *<A 422 D. V ID. IUL. RAVENNA HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.>

2.14.0. De his, qui potentiorum nomine titulos praediis adfigunt vel eorum nomina in lite praetendunt.

 

2.14.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Animadvertimus plurimos iniustarum desperatione causarum potentium titulos et clarissimae privilegia dignitatis his, a quibus in ius vocantur, opponere.

1 . Ac ne in fraudem legum adversiorumque terrorem his nominibus abutantur et titulis, qui huiusmodi dolo scientes conivent, adficiendi sunt publicae sententiae nota.

2 . Quod si nullum in hac parte consensum praebuerint, ut libelli aut tituli eorum nominibus aedibus adfigantur alienis, eatenus in eos qui fecerint vindicetur, ut adfecti plumbo perpetuis metallorum suppliciis deputentur.

3 . Quisquis igitur lite pulsatus, cum ipse et rei sit possessor et iuris et titulum illatae sollemniter pulsationis exceperit, contradictoriis libellis aut titulis alterius nomen crediderit ingerendum, eius possessionis aut causae, quam sub hac fraude aut retinere aut evitare temptaverit, amissione multetur nec repetendae actionis, etiam si ei probabilis negotii merita suffragantur, habeat facultatem.

4 . Eos sane, qui se sponte alienis litibus inseri patiuntur, cum his neque proprietas neque possessio competat, veluti famae suae prodigos et calumniarum redemptores notari oportebit. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 400 D. V K. DEC. MEDIOLANI STILICHONE CONS.>

2.15.0. Ut nemo privatus titulos praediis suis vel alienis imponat vel vela regalia suspendat.

 

2.15.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Regiae maiestatis est, ut nostrae tantum domus et patrimonia titulorum inscriptione legantur. Omnes igitur intellegant publico iuri esse deputandum id, cui nomen dominicum praescribitur. * HONOR. ET THEODOS. AA. FLAVIANO PP. *<A 408 D. III K. DEC. RAVENNAE BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

2.15.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Ne quis vela regia suspendere vel titulum audeat sine praeceptione iudicis competentis rebus alienis imponere, quas quocumque modo qualiscumque persona possideat, licet non dominus, licet iniustus possessor ac temerarius invasor qui possidet doceatur.

1 . Eum autem, qui hoc facere ausus fuerit, si plebeius est, ultimo subdi supplicio, si clarissimus vel curialis vel miles vel clericus, proscribendum deportandumque non solum civitate romana, sed etiam libertate privari censemus, exsecutoresque huius legis omnes iudices esse oportere.

2 . Deponendi autem vel frangendi titulos vel etiam conscindendi vela non solum eis, ad quorum praeiudicium tale aliquid contra fas contraque leges committitur, sed omnibus tam liberis quam servis sine metu calumniae vel accusatione criminis licentiam ministramus, decernentes iudices eorumque officia tricenis libris auri multari, si talem accusationem vel admittant vel depositam scribi concedant. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD FLORENTIUM PP. *<A 439 D. XV K. IUL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

2.16.0. Ut nemini liceat sine iudicis auctoritate signa imprimere rebus, quas alius tenet.

 

2.16.1

Imperator probus . Saepe rescriptum est ante sententiam signa rebus, quas aliquis tenebat, imprimi non oportere. Et ideo ea rebus aut fructibus apud te constitutis illicite imposita poteris ipse licite detrahere, ut amotis his causa, quae ex officio tibi infertur, terminetur. * PROBUS A. OCTAVIANO. *<A 278 D. IIII K. IUL. PROBO A. II ET LUPO CONSS.>

2.16.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Rebus, quas alius detinet, imprimere signa nemini licet, etiam si suas vel obligatas sibi eas esse aliquis adfirmet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CRAUGASIO. *<>

2.17.0. Ne fiscus vel res publica procurationem alicui patrocinii causa in lite praestet.

 

2.17.1

Imperator Gordianus . Rei publicae viribus adiuvari te sub obtentu quantitatis, quam eidem rei publicae debes, contra iuris rationem desideras. * GORD. A. LEGITIMO ET ALIIS. *<A 241 PP. VIII ID. IAN. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

2.17.2

Imperator Gordianus . Cum adlegas partem rerum vel actionum dimidiam fisco, quo magis viribus eius protegaris, velle te donare, huiusmodi litium donationem admitti temporum meorum disciplina non patitur. Unde ius tuum, si quod tibi competit, citra invidiam fisci mei tueri sollemniter cura. * GORD. A. TERTULLO. *<A 241 S. VI NON. AUG. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

2.17.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Abhorret saeculo nostro sub praetextu debiti procurationem contra privatos fiscum praestare. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AMPHIONI. *<A 293 D. VIII K. IAN. PHILIPPOPOLI AA. CONSS.>

2.17.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad fraudem creditoribus faciendam invidiam fiscalem contra creditoribus faciendam invidiam fiscalem contra saeculi nostri tranquillitatem implorari non decet. Redde itaque fisco nostro quod debes, ac si conventus velut a creditore fueris, quem tibi numerasse pecuniam negas, exceptione non numeratae pecuniae secundum leges uti potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ACHILLI. *<A 294 D. XVI K. IAN. SIRMI CC. CONSS.>

2.18.0. De negotiis gestis.

 

2.18.1

Imperatores Severus, Antoninus . Cum tutores filiorum tuorem suspectos faceres eisdemque tutores seu curatores peteres, munere pietatis fungebaris: quae causa non admittit negotiorum gestorum actionem, ut sumptus, quos in ea lite fecisti, repetere possis, cum etiam, si quis pro adfectione eos petere potest. * SEV. ET ANT. AA. SOPATRAE. *<A 196 PP. III NON. OCT. DEXTRO ET PRISCO CONSS.>

2.18.2

Imperatores Severus, Antoninus . Contra impuberes quoque, si negotia eorum urguentibus necessitatis rationibus utiliter gerantur, in quantum locupletiores facti sunt, dandam actionem ex utilitate ipsorum receptum est. Quae tibi quoque iure decernetur, quod sumptus in pupillum, quem romae tutorum petendorum gratia duxisti, fecisse te adlegas, si non matertera eiusdem se facere paratam propriis impendiis ostenderit. * SEV. ET ANT. AA. RUFINAE. *<A 197 PP. XV K. FEBR. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

2.18.3

Imperatores Severus, Antoninus . Sive pro fratre coherede pecuniam solvisti, negotiorum gestorum actione experiri potes, sive pignoris liberandi gratia debitum universum solvere coactus es, actionem eandem habebis vel iudicio familiae herciscundae, si non est inter vos redditum, eam quantitatem adsequeris. * SEV. ET ANT. AA. HADRIANO. *<A 199 PP. VIII K. FEBR. ANULLINO ET FRONTONE CONSS.>

2.18.4

Imperatores Severus, Antoninus . Qui pupillae negotia tutoris mandato suscepit, pro tutore negotia non videtur gessisse, sed negotiorum gestorum actione pupillae tenebitur. * SEV. ET ANT. AA. CLAUDIO. *<A 201 PP. III NON. DEC. FABIANO ET MUCIANO CONSS.>

2.18.5

Imperatores Severus, Antoninus . Officio nec minus obsequio liberti functus negotiorum gestorum actionem contra patroni filias pupillas habere non potes. * SEV. ET ANT. AA. TROPHIMO . *<A 203 PP. XIII K. IUL. GETA ET PLAUTIANO CONSS.>

2.18.6

Imperatores Severus, Antoninus . Curatorem tibi quidem patris testamento datum dicis: quod non potest videri iure factum. Quod si, ut proponis, administrationi se miscuit, negotiorum gestorum actio tam adversus eum quam contra heredes eius tibi competit. * SEV. ET ANT. AA. GALLO. *<A 207 PP. APRO ET MAXIMO CONSS.>

2.18.7

Imperator Antoninus . Si ab eo, qui negotia tua gessit, heres ex duabus unciis institutus es, etiamsi adeas hereditatem, in reliquis decem unciis adversus coheredem competit tibi petitio, si quam adversus defunctum habuisti actionem. * ANT. A. EUPHRATAE. *<A 216 PP. VI ID. MART. ROMAE SABINO II ET ANULLINO CONSS.>

2.18.8

Imperator Antoninus . Adversus eos, qui negotia tua gesserunt, negotiorum gestorum iudicio civiliter consiste: nec tibi oberit, si propter occupationes militares eam litem tardius fuisses exsecutus, cum hoc genus actionis longi temporis praescriptione excludi non possit. * ANT. A. SEVERO. *<A 218 PP. VI K. AUG. ANTONINO A. ET ADVENTO CONSS.>

2.18.9

Imperator Antoninus . Si pecuniam a debitore tuo iulianus exegit eamque solutionem ratam habuisti, habes adversus eum negotiorum gestorum actionem. * ANT. A. SALLUSTIO. *<A 217 PP. VIII K. MART. PRAESENTE ET EXTRICATO CONSS.>

2.18.10

Imperator Alexander Severus . Si servum alienum non inutilem domino constitutum aegrum curastis et negotium utiliter gessistis, competenti vobis actione sumptus recuperare potestis. * ALEX. A. SECUNDO ET ALIIS. *<A 222 PP. XII K. DEC. ALEXANDRO A. CONS.>

2.18.11

Imperator Alexander Severus . Alimenta quidem, quae filiis tuis praestitisti, reddi tibi non iusta ratione postulas, cum id exigente materna pietate feceris. Si quid autem in rebus eorum utiliter et probabili more impendisti, si non et hoc materna liberalitate, sed recipiendi animo fecisse ostenderis, id negotiorum gestorum actione consequi potes. * ALEX. A. HERENNIAE. *<A 227 PP. XII K. FEBR. ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

2.18.12

Imperator Alexander Severus . Si filius pro patre suo debitum solvit, nullam actionem ob eam solutionem habet, sive in potestate patris, cum solveret, fuit, sive sui iuris constitutus donandi animo pecuniam dedit. Si igitur pater tuus sui iuris constitutus pro patre suo negotium gerens non praecedente mandato debitum eius solvit, negotiorum gestorum agere cum patruis tuis potes. * ALEX. A. THEOPHILO. *<A 230 PP. K. AUG. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

2.18.13

Imperator Alexander Severus . Quod in uxorem tuam aegram erogasti, non a socero repetere, sed adfectioni tuae debes expendere. In funus sane eius si quid eo nomine quasi recepturus erogasti, patrem, ad quem dos rediit, iure convenis. * ALEX. A. AQUILAE. *<A 230 PP. VIII K. NOV. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

2.18.14

Imperator Alexander Severus . Si mandatum solius mariti secutus tam ipsius quam uxoris eius negotia gessisti, tam tibi quam mulieri invicem negotiorum gestorum competit actio. Ipsi sane qui mandavit adversus te mandati actio est: sed et tibi adversus eum contraria, si quid forte supererogasti. * ALEX. A. RUFO. *<A 234 PP. X K. MART. MAXIMO II ET URBANO CONSS.>

2.18.15

Imperator Gordianus . Si paterna adfectu privignas tuas aluisti seu mercedes pro his aliquas magistris expendisti, eius erogationis tibi nulla repetitio est. Quod si ut repetiturus ea, quae in sumptum misisti, aliquid erogasti, negotiorum tibi gestorum intendenda actio est. * GORD. A. MUCIANO. *<A 239 PP. VI ID. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2.18.16

Imperatores gallus, volus. . Si negotium sororis tuae gerens pro ea tributa solvisti, vel mandante ea vel rogante id fecisti, negotiorum gestorum actione vel mandati id, quod solvisse te constiterit, recipere poteris. * GALLUS ET VOLUS. AA. EUTYCHIANO. *<A 252 PP. XI K. MAI. GALLO ET VOLUSIANO CONSS.>

2.18.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Curatoris etiam successores negotiorum gestorum utili conventos actione tam dolum quam latam culpam praestare debere nec ad eos officium administrationis transire ideoque nullam alienandi eos res adultae potestatem habere convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLAUDIAE. *<A 293 D. XIII K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

2.18.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ob negotium alienum gestum sumptuum factorum usuras praestari fides bona suasit: quo iure contra eos etiam, quorum te necessitate compulsum negotium gessisse proponis, per iudicium negotiorum gestorum uteris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPONIO. *<A 293 D. VIIII K. IAN. AA. CONSS.>

2.18.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ab uno herede pro solido re veluti communi venumdata de pretio coheres venditoris negotiorum gestorum ratam faciens venditionem agere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 294 D. ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

2.18.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutori vel curatori similis non habetur, qui citra mandatum negotium alienum sponte gerit, quippe superioribus quidem muneris necessitas administrationis finem , huic autem propria voluntas facit ac satis abunde sufficit, si cui vel in paucis amici labore consulatur.

1 . Secundum quae super his quidem, quae nec tutor nec curator constitutus ultro quis administravit, cum non tantum dolum et latam culpam, sed et levem praestare necesse habeat, a te conveniri potest et ea, quae tibi ab eo deberi patuerit, cum usuris compelletur reddere.

2 . De ceteris vero, quae ab aliis tui constituta iuris detenta exacta non sunt, ab hoc, qui nec agendi quidem propter exceptionis obstaculum facultatem habere potuit, exigi non potest: et idcirco adversus eos, quos res tuas tenere dicis, detorquere tuas petitiones debes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. OCTAVIAE. *<A 294 D. VIII K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>

2.18.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si cognati tui servos suos manumiserunt, hoc, quod eos administrasse res vestras contendis, eorum impedimentum libertati fieri non potuit. Quin autem ex actu praecedenti post manumissionem, si utriusque temporis administratio non conexa, sed separata sit, conveniri non posse procul dubio sit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MITRAE. *<A 294 D. VI K. OCT. VIMINACII CC. CONSS.>

2.18.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Negotium gerentes alienum non interveniente speciali pacto casum fortuitum praestare non compelluntur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EULOGIO. *<A 294 D. XI K. DEC. CC. CONSS.>

2.18.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Negotiis gestis non in rem, sed in personam est actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODORO. *<A 294 D. XII K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

2.18.24

Imperator Justinianus . Si quis nolente et specialiter prohibente domino rerum administrationi earum sese immiscuit, apud magnos auctores dubitabatur, si pro expensis, quae circa res factae sunt, talis negotiorum gestor habeat aliquam adversus dominum actionem.

1 . Quam quibusdam pollicentibus directam vel utilem, aliis negantibus, in quibus et salvius iulianus fuit, haec decidentes sancimus, si contradixerit dominus et eum res suas administrare prohibuerit, secundum iuliani sententiam nullam esse adversus eum contrariam actionem, scilicet post denuntiationem, quam ei dominus transmiserit nec concedens ei res eius attingere, licet res bene ab eo gestae sint.

2 . Quid enim, si dominus adspexerit ab administratore multas expensas utiliter factas et tunc dolosa adsimulatione habita eum prohibuerit, ut neque anteriores expensas praestet? quod nullo patimur modo: sed ex quo die attestatio ad eum facta est vel in scriptis vel sine scriptis, sub testificatione tamen aliarum personarum, ex eo die pro faciendis meliorationibus nullam ei actionem competere, super anterioribus autem, si utiliter factae sunt, habere eum actionem contra dominum concedimus sua natura currentem. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. DEC. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE CONSS.>

2.19.0. De his quae vi metusve causa gesta sunt.

 

2.19.1

Imperator Alexander Severus . Persecutionem eorum, quae vi vel furto ablata sunt, etiam si postea interciderunt, integram esse iure responsum est. * ALEX. A. FELICI. *<A 223 PP. X K. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.19.2

Imperator Alexander Severus . Cum te non solum cavisse, verum etiam solvisse pecuniam confitearis, qua ratione ut vim passus restitui quod illatum est postules, perspici non potest, quando verisimile non sit ad solutionem te properasse omissa querella de chirographo utpote per vim extorto, nisi et in solvendo vim te passum dicis. * ALEX. A. ALEXANDRO. *<A 226 PP. VI K. IUL. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

2.19.3

Imperator Gordianus . Si vi vel metu fundum avus tuus distrahere coactus est, etiamsi maxime emptor eum alii vendidit, si tamen tu avo tuo heres extitisti, ut tibi reddito a te pretio restituatur, postquam placuit in rem quoque dari actionem, secundum formam perpetui edicti adito praeside provinciae poteris postulare, si modo qui secundo loco comparavit longae possessionis praescriptione non fuerit munitus. * GORD. A. GAIO. *<A 238 PP. VI ID. AUG. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.19.4

Imperator Gordianus . Si per vim vel metum mortis aut cruciatus corporis venditio vobis extorta est et non postea eam consensu roborastis, iuxta perpetui formam edicti intra annum quidem agentes, quo experiundi potestas est, si res non restituatur, quadrupli referetis condemnationem, scilicet reddito a vobis pretio: post annum vero causa cognita eadem actio in simplum permittitur: quae causae cognitio eo pertinet, ut ita demum decernatur, si alia actio non sit. * GORD. A. PRIMO ET EUTYCHETI. *<A 239 PP. III NON. AUG. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2.19.5

Imperator Gordianus . Non interest, a quo vis adhibita sit patri et patruo tuo, utrum ab emptore an vero sciente emptore ab alio, ut vi metuve possessionem vendere cogerentur. Nam si adhibita vi compulsi sunt possessiones suas quae maiore valebant minimo distrahere, iurisdictionis tenore, ut id quod improbe factum est in priorem statum revolvatur, impetrabunt. * GORD. A. RUFO MIL. *<A 239 PP. VI K. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2.19.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad invidiam alicui nocere nullam dignitatem oportet. Unde intellegis, quod ad metum arguendum, per quem dicis initum esse contractum, senatoria dignitas adversarii tui sola non est idonea. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POLLAE. *<A 294 PP. III K. MAI. HERACLIAE CC. CONSS.>

2.19.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si donationis vel transactionis vel stipulationis vel cuiuscumque alterius contractus obligationis confectum instrumentum metu mortis vel cruciatus corporis extortum vel capitales minas pertimescendo adito praeside provinciae probare poteris, hoc ratum haberi secundum edicti formam non patietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. COTUI. *<A 293 D. II NON. IAN. AA. CONSS.>

2.19.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum te domus et horti venditionem fecisse sub spe recipiendi, quod de frumento feceras, instrumentum vel timore, ne ad civilia munera nominareris, proponas et rescindi venditionem veluti metus causa factam desideres, intellegis ad ratum non habendum contractum metum huiusmodi prodesse non posse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TROPHIMO. *<A 293 D. XI K. SEPT. VIMINACII AA. CONSS.>

2.19.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Metum non iactationibus tantum vel contestationibus, sed atrocitate facti probari convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HYMNODAE. *<A 293 D. K. DEC. AA. CONSS.>

2.19.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Accusationis institutae vel futurae metu alienationem seu promissionem factam rescindi postulantis improbum desiderium est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FAUSTINAE. *<A 294 D. VI K. FEBR. CC. CONSS.>

2.19.11

Imperator Constantinus . Si per impressionem quis aliquem metuens saltem in mediocri officio constitutum rei suae in eadem provincia vel loco, ubi tale officium peragit, sub venditionis titulo fecerit cessionem, et quod emptum fuerit reddatur et nihilo minus etiam pecunia retineatur: simili poena servanda, si qui vel coniugis vel amici nominibus abutentes praedam tamen sibi adquirunt. * CONST. A. AD EUAGRIUM PP. *<A 326 D. X K. OCT. AQUILEIAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO CONSS.>

2.19.12

Imperatores Honorius, Theodosius . Venditiones donationes transactiones, quae per potentiam extortae sunt, praecipimus infirmari. * HONOR. ET THEODOS. AA. AD POP. *<A 415 D. XIII K. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>

2.20.0. De dolo malo.

 

2.20.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si fideiussor a creditore pignora emit, oblata quantitate sortis et usurarum tibi dominium cum fructibus, quos bona fide percepit, consultius restituet, ne fidei ruptae gratia de dolo possit actio exerceri. * SEV. ET ANT. AA. CLEMENTINAE. *<A 203 ACCEPTA D. III ID. MAI. PLAUTIANO ET GETA CONSS.>

2.20.2

Imperator Antoninus . De dolo actio, cum alia nulla competit, causa cognita permittitur. * ANT. A. AGRIPPAE. *<A 211 D. NON. NOV. GENTIANO ET BASSO CONSS.>

2.20.3

Imperator Gordianus . Non possunt obesse tibi tempora, quae in actione de dolo solent computari, quibus rei publicae causa, ut adlegas, occuparis: sed exinde tibi incipiet tempus cedere, ex quo muneribus liberatus facultatem agendi intra praestituta tempora coeperis obtinere. * GORD. A. AQUILINO. *<A 240 PP. ID. AUG. SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

2.20.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum proponas inter te et eum, quem in contubernio ancillam tuam sibi coniunxisse memorasti, placuisse, ut tibi pro eadem daret mancipium, intellegis, quod, si manumisisti vel ei tradidisti et ille manumisit, revocandae libertatis potestatem non habes, sed solum, si necdum statutum tempus de dolo tibi decerni actionem. Quod si penes te dominium eius remansit, adito praeside provinciae cum natis hanc potes recuperare, si nulla moveatur status quaestio * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENANDRAE. *<A 294 D. III K. MAI. HERACLIAE CC. CONSS.>

2.20.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si superstite patre per emancipationem tui iuris effecta matri successisti rebusque tuis per legitimum tutorem patrem eundemque manumissorem administratis postea transegisti cum eo bona fide, perspicis, quod, si pactum tantum factum sit, petitio tua per exceptionem submovetur, si vero novatio legitimo modo intercessit et acceptilatio subsecuta est, nullam tibi iam superesse actionem.

1 . Sane si laesa es immodice liberatione sollemniter per novationem atque acceptilationem tributa, non de dolo propter paternam verecundiam, sed in factum actio tibi tribuenda est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APHRODISIAE. *<A 293 D. ID. IUN. AA. CONSS.>

2.20.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dolum ex insidiis perspicuis probari convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HYMNODAE. *<A 293 D. K. DEC. AA. CONSS.>

2.20.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si maior quinque et viginti annis hereditatem fratris tui repudiasti, nulla tibi facultas eius adeundae relinquitur. Sane si eius uxoris tibi substitutae dolo factum est, actionem de dolo contra eam exercere potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEBASTIANO. *<A 294 D. XVI K. MAI. CC. CONSS.>

2.20.8

Imperator Constantinus . Optimum duximus non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memoraverit, neque intra anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo adseritur commissus dolus, intra continuum biennium de dolo actionem moveri, sive afuerit sive praesto est is, qui dolum se passum esse conqueratur. Omnes igitur sciant neque incipiendae post biennium neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis concessam licentiam * CONST. A. AD SYMMACHUM VIC. *<A 319 D. VIII K. AUG. NAISSO CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

2.21.0. De in integrum restitutione minorum viginti quinque annis.

 

2.21.1

Imperator Alexander Severus . Illud inspiciendum est, num inofficiosi querellae vel palam vel tacita dissimulatione sit renuntiatum. Nec hoc autem in personam tuam cadere posse auxilium quod aetati impertitur ostendit. * ALEX. A. PLOTIANAE. *<A 223 D. V ID. IUL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.21.2

Imperator Alexander Severus . Eo tempore, quo soror tua auxilio iuvabatur aetatis, si patris intestati bonorum possessionem accipere debuit, licet quinque filios superstites habuerit, non tamen ideo minus ad edicti praerogativam pertinet, scilicet si nunc per aetatem beneficium restitutionis largitur. * ALEX. A. ALEXANDRO. *<A 238 PP. VIII ID. AUG. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.21.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si curatorem habens minor quinque et viginti annis post pupillarem aetatem res venum dedisti, hunc contractum servari non oportet, cum non absimilis ei habeatur minor curatorem habens, cui a praetore curatore dato bonis interdictum est. Si vero sine curatore constitutus contractum fecisti, implorare in integrum restitutionem, si necdum tempora praefinita excesserint, causa cognita non prohiberis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATTIANO. *<A 293 D. XIIII K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

2.21.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si minorem te quinque et viginti annis fuisse, cum contraheres, ostenderis, et tempora restitutionis praestituta excessisse ab adversario tuo comprobatum non fuerit, praeses provinciae in integrum restitutionis dare tibi auxilium debeat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORO. *<A 293 D. V K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

2.21.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Minoribus in integrum restitutio, in quibus se captos probare possunt, etsi dolus adversarii non probetur, competit.

1 . Ante impletum etiam quintum et vicesimum annum de his, in quibus se minores captos existimant, posse in integrum restitutionem implorare certissimi iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFO. *<A 293 D. V K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

2.21.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si intra aetatem, cui succurri solet, in integrum restitutionis lis inchoata est nec ei a te renuntiatum est, mors eius, contra quem haec fuerat implorata, fraudi tibi esse non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SENTENTIAE. *<A 294 D. V K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>

2.21.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De tutela avunculi eiusdemque tutoris, cui falso aetate probata praestitisti liberationem, quem ignarum aetatis tuae non fuisse tam officium tutelae quam sanguinis proximitas arguit, si necdum statutum tempus excessit, ex causa in integrum restitutionis heredes eius convenire potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERAE. *<A 294 D. XI K. AUG. CC. CONSS.>

2.21.8

Imperatores Honorius, Theodosius . Minoribus in his, quae vel praetermiserint vel ignoraverint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. * HONOR. ET THEODOS. AA. IULIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 414 D. PRID. NON. MART. RAVENNAE CONSTANTIO VC. CONS.>

2.21.9

Imperator Zeno . Non videtur circumscriptus esse minor, qui iure sit usus communi. * ZENO A. AELIANO PP. *<A 480 D. K. IAN. BASILIO CONS.>

2.22.0. De filio familias minore.

 

2.22.1

Imperator Gordianus . Si frater tuus, cum mutuam pecuniam acciperet, in patris fuit potestate nec iussu eius nec contra senatus consultum contractum est, propter lubricum aetatis adversus eam cautionem in integrum restitutionem potuit postulare. * GORD. A. CANDIANO MIL. *<A 238 PP. III NON. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.22.2

Imperator Gordianus . Filius familias, si minor viginti quinque annis pro extraneo fideiussit, in integrum restitutionem postulare non prohibetur. Sed et si pro patre suo fideiussor extitit eique diem suum functo non successit, in integrum restitutionem postulare potest. * GORD. A. TRYPHONI MIL. *<A 241 D. K. IUL. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

2.23.0. De fideiussoribus minorum.

 

2.23.1

Imperatores Severus, Antoninus . Postquam in integrum aetatis beneficio restitutus es, periculum evictionis emptori, cui praedium ex bonis paternis vendidisti, praestare non cogeris. Sed ea res fideiussores, qui pro te intervenerint, excusare non potest. Quare mandati iudicio, si pecuniam solverint aut condemnati fuerint, convenieris, modo si eo quoque nomine restitutionis auxilio non iuvaris. * SEV. ET ANT. AA. MYRONI. *<A 194 PP. VI K. OCT. SEVERO A. ET ALBINO CONSS.>

2.23.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ea, quae tibi vendidit possessiones, interposito decreto praesidis aetatis tantummodo auxilio adiuvatur, non est dubium fideiussorem ex persona sua obnoxium esse contractui. Verum si dolo malo apparuerit contractum interpositum esse, manifesti fideiussores consulendum esse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CURIONI. *<A 287 S. VI K. MAI. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

2.24.0. Si tutor vel curator intervenerit.

 

2.24.1

Imperator Antoninus . Si iam puberes utriusque sexus parentium hereditatem adistis, sed etiam nunc in ea aetate estis, ut eo, quod paternae hereditati vos obligastis, in integrum restitutionis auxilium accipere debeatis, adite per procuratores vestros praesidem provinciae. Quod si legitimam aetatem implestis idque tempus, quo in integrum restitui possitis, excessit, curatores vestros, si adversus eos nondum experti estis, iudicio secundum formam iuris convenite. * ANT. A. MARCIANAE. *<A 215 PP. II NON. APRIL. LAETO ET CEREALE CONSS.>

2.24.2

Imperator Alexander Severus . Minoribus annis viginti quinque etiam in his, quae praesentibus tutoribus vel curatoribus in iudicio vel extra iudicium gesta fuerint, in integrum restitutionis auxilium superesse, si circumventi sunt, placuit. * ALEX. A. MARCIANAE. *<A XXX >

2.24.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etiam in his, quae minorum tutores vel curatores male gessisse probari possunt, licet personali actione a tutore vel curatore suum consequi possint, in integrum restitutionis auxilium eisdem minoribus dari iam pridem placuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. NICOMEDI. *<A 286 D. IIII NON. MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

2.24.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si creditor non vestram personam, sed curatorum secutus cum ipsis contractum habuit et ab ipsis stipulatus est, nullam ei prorsus adversus vos actionem competere manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORO. *<A 293 V K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

2.24.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etiam tutoribus vel curatoribus distrahentibus vel alias contrahentibus minores tam restitui rebus propriis quam tutorum vel curatorum damna sequi, nullo eis praeiudicio per electionem generando, placuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VALENTINO. *<A 294 VI ID. DEC. CC. CONSS.>

2.25.0. Si in communi eademque causa in integrum restitutio postuletur.

 

2.25.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec si maior quinque et viginti annis soror vestra fuit, vobis non mandantibus nec ratam transactionem habentibus de iure vestro quicquam minuere potuit. Nam si cognitis quae gesserit his consensum post viginti et quinque annos aetatis commodastis, quamvis illa minor pro portione propria restitutionis auxilium implorare possit, vobis tamen ad communicandum edicti perpetui beneficium eius aetas patrocinari non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMITIO APHOBIO. *<A 294 S. III ID. AUG. CC. CONSS.>

2.26.0. Si adversus rem iudicatam.

 

2.26.1

Imperator Alexander Severus . Minus ex tutelae iudicio consecuti de superfluo habere actionem ita potestis, si tempore iudicii minores annis fuistis et nunc beneficium aetatis vobis largitur. Ceterum si post legitimam aetatem sententia prolata est, iterato eandem actionem de isdem speciebus inferre non potestis. * ALEX. A. IULIIS. *<A 231 PP. V K. FEBR. POMPEIANO ET PELIGNIANO CONSS.>

2.26.2

Imperator Gordianus . Si, cum pater tuus te in sua potestate esse minimeque emancipationem a se factam valere diceret, pro consule super causa cognoscens te eius potestati subiectam pronuntiaverit, cum adversus eam sententiam in integrum restitui postules, is qui provinciam regit in impertienda cognitione suas partes secundum leges exhibebit. * GORD. A. SERENAE. *<A 238 PP. XV K. DEC. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.26.3

Imperator Philippus . Adversus sententiam eius, qui tunc vice principis iudicavit, in integrum restitutionis auxilium apud praetorem seu praesidem provinciae clarissimum virum flagitare nequaquam potes: nam adversus eius sententiam, qui vice principis cognovit, solus princeps restituet. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. AELIANAE. *<A 245 PP. XVIII K. NOV. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

2.26.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum et minores vos esse adfirmetis et indefensos, nullum vobis praeiudicium fieri praeses provinciae pro sua gravitate curabit. Nam si iusta defensione tutorum vel curatorum vobis adsistente aliquid statutum est, intellegitis in integrum restitutionis auxilium vobis esse necessarium: eodem obtinente etiam, si per procuratorem vestrum legitime ordinatum lis agitata est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URBANO. *<A 286 D. XVI K. MAI. MAXIMO ET AQUILINO CONSS.>

2.26.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In rem pupilli vel adulti contra tutores seu curatores a praeside lata sententia restitutionis auxilium non minus, quam si quid adversus eos fuisset statutum, implorare minores posse constat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCIANO. *<A 294 D. K. NOV. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

2.27.0. Si adversus venditionem.

 

2.27.1

Imperator Alexander Severus . Si minor annis viginti quinque emptori praedii cavisti nullam de cetero te esse controversiam facturum, idque etiam iureiurando corporaliter praestito servare confirmasti, neque perfidiae neque periurii me auctorem futurum sperare tibi debuisti. * ALEX. A. FLORENTINO MIL. *<D. VI K. SEPT.>

2.27.2

Imperator Constantinus . In integrum restitutione minoribus adversus commenticias venditiones et adversus tutorum seu curatorum insidias sanctionum praesidio cautum esse non dubium est. * CONST. A. AD POP. *<A 326 D. ID. MART. SIRMI IPSO A. VII ET C. CONSS.>

2.28.0. Si adversus venditionem pignoris.

 

2.28.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etiam adversus venditiones pignorum, quae a creditoribus fiunt, minoribus subveniri, si tamen magno detrimento adficiantur, iam pridem placuit. Si igitur pignori captis praediis ac distractis enorme damnum ex huiusmodi venditione passos vos ostenderitis, praesertim cum hodieque vos minores esse adfirmetis, auxilium restitutionis vobis impertietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SABINAE ET ALIIS. *<A 290 D. X K. DEC. SIRMI IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

2.28.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Rem, quam a patre vestro quondam creditor eius obligatam sibi distraxit, per aetatem vestram postulantium revocari desiderium non habet rationem.

1 . Quod iuris est et si extraneo successistis: nam si creditor non bona fide versatus est, ipsum magis vel tutores sive curatores vestros, qui hanc venumdari passi sunt, convenite. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERAE ET CLEMENTIANAE. *<A 294 D. XIII K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>

2.29.0. Si adversus donationem.

 

2.29.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quae res ante nuptias congruenti moderatione a minore annis marito sponsaliorum tempore, etiam curatore praesente, tibi donatae sunt, obtentu aetatis non revocabuntur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. THEODOTAE. *<A 285 S. III NON. NOV. DIOCLETIANO A. ET ARISTOBULO CONSS.>

2.29.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si in te ac fratrem tuum emancipatos pater vester fecit donationem, in alium postea transferendo portionem eius nihil vobis abstulit: nec, si frater tuus sibi quaesiti praedii rustici partem donanti patri consensit, dominium ab eo discedere potuit propter senatus consulti auctoritatem, nec auxilium in integrum restitutionis in hac re necessarium est.

1 . In aliis vero rebus, quae etiam sine decreti recitatione alienari possunt, si, postquam sibi donatae fuerint, postea alii donanti eandem patri voluntatem in minore aetate accommodavit nec praestituta tempora restitutionis excessit, hoc auxilium implorare potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MIDAE. *<A 293 D. VIII K. IAN. AA. CONSS.>

2.30.0. Si adversus libertatem.

 

2.30.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si post decretum praetoris viri clarissimi, qui fideicommissariam libertatem deberi pronuntiavit, secundus, quem condicioni non paruisse conquereris, manumissus non est, aetas tua litis instaurationem admittit. Quod si libertatem quamvis indebitam dedisti, non posse eam revocari intellegis, sed damnum, quod ob eam causam illatum est, iudicio negotiorum gestorum a curatoribus tuis esse sarciendum. * SEV. ET ANT. AA. ANNIAE. *<A 197 PP. II K. IUL. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

2.30.2

Imperator Gordianus . Etsi minor annis, ut adlegas, constituta servum tuum ab eo circumscripta in consilio manumisisti, tamen vindictae impositio, qua libertas iusta munitur, nec obtentu quidem aetatis rescindi potest. Indemnitati vero tuae, a manumisso scilicet sarciendae, ab eo cuius iurisdictio est, quatenus iuris ratio permittit, consuli debet * GORD. A. SOLANAE. *<A 241 PP. VI ID. MART. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

2.30.3

Imperatores Valerianus, Gallienus . Quos retrahi in servitutem postulatis, si non in consilio causa cognita, cum minores annis viginti fuissetis, manumisistis, non per in integrum restitutionem, sed ipso iure persequi potestis. Quod si probata causa libertas praestita est, restitutio in integrum contra libertatem locum habere non potest

1 . Si tamen in ea re culpa seu fraude liberti eiusdemque curatoris ratio vestra laesa sit, sarciri damnum ab eo qui hoc intulit praeses provinciae curabit, non dubitaturus etiam graviorem exsecutionem adhibere, si quid tam aperta fraude commissum est, ut puniendum in liberto crimen deprehendatur. * VALER. ET GALLIEN. AA. MARTHONAE ET SABINILLAE. *<A 260 PP. VIII K. OCT. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

2.30.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In iudicio de liberali causa sententiam pro libertate latam ne quidem praerogativa minoris aetatis sine appellatione posse rescindi ambigi non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TATIANO. *<A 303 PP. VIII ID. IAN. NICOMEDIAE DIOCLETIANO VIII ET MAXIMIANO VII CONSS.>

2.31.0. Si adversus transactionem vel divisionem minor restitui velit.

 

2.31.1

Imperatores Severus, Antoninus . Cum in integrum pupilla restituta rescindi transactionem vel divisionem placuit, tu quoque actionibus, quas pridem habuisti, utaris. * SEV. ET ANT. AA. HONORATO. *<>

2.31.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ex persona minorum in integrum restitutio adversus transactum propter aetatis auxilium imploretur, tibi quoque agenti ex integro vel replicatione contra exceptionem pacti vel, si peremptam constet pristinam obligationem, ex instauratione negotii tributa actione consulendum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HYMNODAE. *<A 294 D. K. DEC. CC. CONSS.>

2.32.0. Si adversus solutionem a debitore vel a se factam.

 

2.32.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Exemplo ceterorum debitorum tutores etiam quae ex administratione tutelae debent curatoribus solventes liberantur, sed ante tempus in integrum restitutioni praestitum edicto perpetuo permissum beneficium implorari et, an sit tribuendum, per causae cognitionem aestimari potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOTERI. *<A 294 D. VI ID. FEBR. CC. CONSS.>

2.32.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Indebito legato, licet per errorem iuris a minore soluto, repetitionem ei decerni, si necdum tempus, quo restitutionis tribuitur auxilium, excesserit, rationis est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LAURINAE. *<A 294 D. XV K. APRIL. SIRMI CC. CONSS.>

2.33.0. Si adversus dotem.

 

2.33.1

Imperator Alexander Severus . Quoniam circumventam dicis sororem tuam omnia bona in dotem dedisse, an veritas adlegationi adsistat, si ad te hereditas sorosis tuae vel bonorum possessio pertinuit et tempora nondum praeterierint, intra quae legibus conceditur ex persona defuncti postulare in integrum restitutionem, praeses provinciae praesente diversa parte examinabit. * ALEX. A. VALENTI. *<A 233 D. VI ID. IUL. MAXIMO ET PATERNO CONSS.>

2.34.0. Si adversus delictum suum.

 

2.34.1

Imperatores Severus, Antoninus . In criminibus quidem aetatis suffragio minores non iuvantur: etenim malorum mores infirmitas animi non excusat. Sed cum delictum non ex animo, sed ex contractu venit, noxa non committitur, etiamsi poenae causa pecuniae damnum inrogatur: et ideo minoribus et in hac causa in integrum restitutionis auxilium competit * SEV. ET ANT. AA. LONGINO. *<A 200 D. ID. OCT. SEVERO II ET VICTORINO CONSS.>

2.34.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet in delictis aetate neminem excusari constet, matri tamen, quae filiis tutorem aetatis lubrico lapsa non petiit, eorum minime denegari successionem convenit, cum hoc in maioribus matribus tantum obtineat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PROCULAE. *<A 294 V NON. MART. CC. CONSS.>

2.35.0. Si adversus usucapionem.

 

2.35.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Contra eos, qui res minorum tenent, si usucapione dominium adquisierunt, restitutionis auxilium eis decerni debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORAE. *<A 294 D. K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>

2.36.0. Si adversus fiscum

 

2.36.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si probus in minore aetate constitutus circumventus a rufino dispensatore nostro venditionem rei praecipiti animo pretio longe minore contrahere festinavit, iuris publici fiscus noster in iure restitutionis sequetur auctoritatem. * SEV. ET ANT. AA. LONGINO. *<A 200 D. ID. OCT. SEVERO ET VICTORINO CONSS.>

2.36.2

Imperator Alexander Severus . Si adversus privatos in integrum restitutionem tam tu quam fratres tui desideratis, praesidis provinciae viri clarissimi notio est isque causa cognita aestimabit, an auxilium quod imploratis conferri in vos debeat. Quod si adversus fiscum id postulatis, intellegitis procuratorem meum una cum praeside, praesente fisci patrono, adire vos debere * ALEX. A. ANTIOCHO ET ALIIS. *<A 226 D. K. AUG. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

2.36.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Edicto quidem divi marci parentis nostri res minorum exceptae nihil tuum adiuvant desiderium, si quidem debiti causa patris minoris vel etiam ipsius praedia venumdata quinquennii praescriptionis nullam admittunt quaestionem.

1 . Sed quoniam per collusionem sive fraudem tunc temporis procuratoris nostri nimis exiguo pretio fundum tuum cum mancipiis venumdatum adseveras, si aditus rationalis noster tuis adlegationibus adesse fidem nec servatam sollemnitatem hastarum animadverterit, fisco te satisfaciente revocata venditione fundum tibi restitui iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LAURENTIO. *<A 294 D. ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

2.37.0. Si adversus creditorem.

 

2.37.1

Imperator Antoninus . Cum et ipse confitearis cum zenodora minore viginti quinque annis contraxisse nec docere potuisse praetori viro clarissimo ex eo contractu locupletiorem factam, intellegis eam merito in integrum restitutam. * ANT. A. PRUNICO. *<A 214 D. VI NON. MAI. MESSALA ET SABINO CONSS.>

2.37.2

Imperator Gordianus . Si, ut adlegas, minor annis pecuniam fenori accepisti nec ea in rem tuam versa est, adversus cautionem, per quam eo nomine te obligasti, in integrum restitutionis auxilium potes sollemniter postulare. * GORD. A. GAIANO. *<A 238 PP. III NON. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.38.0. Si ut se hereditate abstineat.

 

2.38.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si vos paternae hereditati non miscuistis, ob eam rem testificatio necessaria non fuit, cum fides veritatis verborum adminicula non desideret. Quod si pro herede gessistis vel bonorum possessionem accepistis, propter aetatem, cui subveniri solet, in integrum restitutionis auxilium accipere debetis. * SEV. ET ANT. AA. FLORENTIO ET ALIIS. *<A 198 PP. V NON. MART. SATURNINO ET GALLO CONSS.>

2.38.2

Imperator Gordianus . Si, cum avi tui testamento te heredem reliquissent, hereditates eorum non adisti , liberum tibi est repudiata paterna successione per in integrum restitutionis auxilium, quo te aetatis iure dicis esse munitam, hereditatem parentum tuorum, licet antea non adisti, nunc obtinere. * GORD. A. HERODOTAE. *<A 241 PP. III NON. FEBR. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

2.39.0. Si ut omissam hereditatem vel bonorum possessionem vel quid aliud adquirat.

 

2.39.1

Imperator Gordianus . Minores viginti quinque annis non tantum in his, quae ex bonis propriis amiserunt, verum etiam si hereditatem sibi delatam non adierint, posse in integrum restitutionem postulare iam dudum placuit. * GORD. A. PROTAE. *<A 238 PP. ID. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.39.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad bonorum possessionem in paternis rebus omissam minores in integrum restitutionis admitti beneficio iam pridem placuit. Restituti autem decreto bona, quae habuerunt mortis tempore patris, debent conferre. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SARAPIADI. *<A 294 D. XVI K. NOV. SIRMI CC. CONSS.>

2.40.0. In quibus causis in integrum restitutio necessaria non est.

 

2.40.1

Imperator Alexander Severus . Minoribus quinque et viginti annis, praesertim qui per tutores vel curatores non defenduntur, non obesse, si mortem defuncti non ulciscantur, innumeris divorum parentum meorum ac meis rescriptis continetur. * ALEX. A. MUTATO. *<A 229 V ID. MAI. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

2.40.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Adulescentiae tempus non imputari in id quinquennium liberis, cuius praescriptio seram inofficiosi moventibus quaestionem opponi solet, manifeste ante rescripsimus. Impleta igitur aetate legitima non est in integrum restitutio necessaria, quia non integratio amissae causae his datur, sed integra ipsa causa servatur. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. THEODOTAE. *<A 258 PP. II ID. AUG. TUSCO ET BASSO CONSS.>

2.40.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In minorum persona re ipsa et ex solo tempore tardae pretii solutionis recepto iure moram fieri creditum est, in his videlicet, quae moram desiderant, id est in bonae fidei contractibus et fideicommissis et in legato. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DECIMO CAPLUSIO. *<A 290 PP. XII K. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

2.40.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tutor tuus, qui pro tutelari officio non caverat, iudicio expertus est, contra eum lata sententia iuri tuo officere non potuit, nec ea quae ab eo gesta sunt ullam firmitatem obtinent. Frustra igitur in integrum restitutionis auxilium desideras, quando ea, quae ab eo gesta sunt, qui legitimae administrationis personam sustinere non potuit, ipso iure irrita sunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. STRATONICAE. *<A 294 S. XVIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

2.40.5

Imperator Justinianus . Sancimus favore imperfectae aetatis exceptionem non numeratae pecuniae ab initio minoribus non currere, ne, dum in integrum restitutionem expectamus, aliquod emergat obstaculum, per quod huiusmodi beneficio minor uti non potest, ne substantia eius subvertatur.

1 . Sed humanius et latius eandem legis interpretationem extendere, in omnibus casibus, in quibus vetera iura currere quidem temporales praescriptiones adversus minores concesserunt, per in integrum autem restitutionem eis subveniebant, eas ipso iure non currere. Melius etenim est intacta iura eorum servari, quam post causam vulneratam remedium quaerere. Videlicet exceptionis triginta et quadraginta annorum in suo statu remanentibus. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONS. LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

2.41.0. Qui et adversus quos in integrum restitui non possunt.

 

2.41.1

Imperator Alexander Severus . In consilio quidem cognoscentis de restitutione in integrum esse oportet, num is, qui se minorem annis laesum esse dicat, diligens pater familias fuerit actibusque publicis industrium se docuerit, ut lapsum eum per aetatem verisimile non sit.

1 . Verum si causa cognita circumventus deprehendatur, propter hoc solum velut praescriptione a solito auxilio removeri non debet, quod urguentibus patriae necessitatibus decurio minor annis creatus sit vel propagandae suboli liberorum educatione prospexerit. * ALEX. A. CONONIDI. *<A 232 PP. X K. OCT. LUPO ET MAXIMO CONSS.>

2.41.2

Imperator Justinianus . Cum apud veteres dubitabatur, an liberi parentes suos vel liberti patronos in querimoniam deducere possint quasi non rite in eos versatos, et quidam existimabant nullam esse contra huiusmodi personas in integrum restitutionem, pondere naturali vel patronali reverentia huiusmodi petulantiae refragante, nisi vel ex magna causa vel adversus turpem eorum personam, alii autem personarum quidem vel causae distinctionem respuendam esse censuerunt, tunc autem tantummodo dandam esse restituionem putaverunt, cum minor ex sua simplicitate se deceptum, non ex dolo patris vel patroni circumscriptum esse dicat: quod, ut maneat in omnibus honor parentibus et patrono vel patronae illibatus atque intactus, sancimus nullo modo neque adversus parentes utriusque sexus neque adversus patronum vel patro nam dari restitutionem. Nam personarum reverentia omnem eis excludit restitutionem, cum procul dubio est etiam ipsas personas cavere, ne quid suae opinioni contrarium existat * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>

2.42.0. Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit.

 

2.42.1

Imperator Alexander Severus . Si, cum minor annis viginti quinque esses, tabulis quae sunt tuarum professionum oblatis tibi aetatem quasi maior annis viginti quinque decepta probasti, in integrum restitutionem intra statutum legibus tempus etiam post impletam aetatem de omnibus intra aetatem adversus te gestis postulare apud eum, cuius de ea re iurisdictio est, potes. * ALEX. A. MAXIMIANAE. *<A 223 PP. XII K. APRIL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.42.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si is, qui nunc minorem se adseverat, fallaci maioris aetatis mendacio te decepit, iuxta statuta iuris, cum errantibus, non etiam fallentibus minoribus publica iura subvenerunt, in integrum restitui non debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. VITALIO. *<A 287 D. II K. DEC. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

2.42.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si alterius circumveniendi causa minor aetate maiorem te probare adspectu laboraveris, cum malitia suppleat aetatem, restitutionis auxilium tam sacris constitutionibus quam rescriptorum auctoritae denegari statutum est.

1 . Quod si per iniuriam vel circumventionem adversarii hoc fuerit factum, durat beneficium, quo minoribus causa cognita subveniri solet.

2 . Aditus itaque praeses provinciae probationis aetatis examinata causa, si tuum dolum non reppererit intercessisse, ac te minorem tunc fuisse probaveris, causa cognita in integrum restitui providebit.

3 . Si tamen in instrumento per sacramenti religionem maiorem te esse adseverasti, non ignorare debes exclusum tibi esse in integrum restitutionis beneficium, nisi palam et evidenter ex instrumentorum prolatione, non per testium depositiones te fuisse minorem ostenderis.

4 . Huiusmodi autem sacramento corporaliter praestito nullum tibi superesse auxilium perspicui iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODOTAE. *<A 293 D. XIII K. OCT. SIRMI AA. CONSS.>

2.42.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum circa probandum annorum numerum apud rectorem provinciae erratum esse proponas et in huiusmodi causis etiam filiis familias minoribus subveniri admissum sit, ea, quae in prece contulisti, praesidem provinciae examinare convenit: qui se aestimata aetate tua maiorem annis falsa opinione te praesumpsisse ex probationum luce cognoverit, erga minoris personam fidem veri sequetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LIVIO. *<A 293 D. VI ID. DEC. AA. CONSS.>

2.43.0. Si saepius in integrum restitutio postuletur.

 

2.43.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si post sententiam proconsulis contra vos latam desiderastis in integrum restitui nec obtinuistis, frustra, ut rursum ea quaestio in integrum restitutionis agitetur, desideratis: appellare enim debuistis, si vobis sententia displicebat. Sed si adhuc in ea aetate estis, cui subveniri solet, appellandi ius vobis restituimus. * SEV. ET ANT. AA. ROMANO ET ALIIS. *<A 204 PP. V K. AUG. CILONE ET LIBONE CONSS.>

2.43.2

Imperator Alexander Severus . Quamquam curatores pupillae victi sunt, cum in integrum restitui pupillam desiderabant, cum tamen novis defensionibus causam instrui posse dicas, adeant curatores uxoris tuae et petant, ut causas in integrum restitutionis agant. * ALEX. A. .TO MIL. *<A 226 PP. V K. AUG. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

2.43.3

Imperator Philippus . In una eademque causa iteratum in integrum restitutionis auxilium non iure, nisi novae defensiones praetendantur, posci saepe rescriptum est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ANICIAE. *<A 244 PP. II K. IUL. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

2.44.0. De his qui veniam aetatis impetraverunt.

 

2.44.1

Imperator Aurelianus . Eos, qui veniam aetatis impetraverunt, etiamsi minus idonee rem suam administrare videantur, in integrum restitutionis auxilium impetrare non posse manifestissimum est, ne qui cum eis contraheret principali auctoritate circumscriptus esse videatur. * AUREL. A. AGATHOCLETI. *<A 274 PP. K. IUL. AURELIANO A. ET CAPITOLINO CONSS.>

2.44.2

Imperator Constantinus . Omnes adulescentes, qui honestate morum praediti paternam frugem vel avorum patrimonia gubernare cupiunt et super hoc imperiali auxilio indigere coeperint, ita demum aetatis veniam impetrare audeant, cum vicesimi anni metas impleverint, ita ut post impetratam aetatis veniam idem ipsi per se principale beneficium adlegantes non solum praescriptorum annorum numerum probent, sed etiam testibus idoneis advocatis morum suorum instituta probitatemque animi et testimonium vitae honestioris edoceant.

1 . Feminas quoque, quas morum honestas mentisque sollertia commendat, cum octavum et decimum annum egressae fuerint, veniam aetatis impetrare sancimus. Sed eas propter pudorem ac verecundiam feminarum in coetu publico demonstrari testibus non cogimus, sed percepta aetatis venia annos tantum probare testibus vel instrumentis, misso procuratore, concedimus, ut etiam ipsae in omnibus negotiis tale ius habeant, quale mares habere praescripsimus, ita tamen, ut praedia sine decreto non alienent.

2 . Sed senatores quidem clarissimi viri in hac regia urbe commorantes apud sublimitatem tuam, ceteri vero apud praetorem, in provinciis autem omnes apud earum rectores de suis moribus et honestae perdoceant.

3 . Hi vero, qui contra memoratam dispositionem veniam aetatis impetraverint, sciant eam nullas vires obtinere. * CONST. A. AD VERINUM PU. *<A 321 PP. III K. IUN. ROMAE CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>

2.44.3

Imperator Justinianus . Eos, qui veniam aetatis principali clementia impetraverunt vel impetraverint, non solum alienationem, sed etiam hypothecam minime posse sine decreti interpositione rerum suarum immobilium facere iubemus, in quarum alienatione vel hypotheca decretum illis necessarium est, qui necdum veniam aetatis meruerunt, ut similis sit in ea parte condicio minorum omnium, sive petita sive non sit aetatis venia. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIII ID. APRIL. DECIO VC. CONS.>

2.44.4

Imperator Justinianus . Si quis aliquid dari vel fieri voluerit et legitimae aetatis fecerit mentionem vel sic absolute dixerit ‘perfectae aetatis’, illam tantummodo aetatem intellectam esse videri volumus, quae ex viginti quinque annorum curriculis completur, non ab imperiali beneficio suppletur. Et praecipue quidem in substitutionibus vel restitutionibus hoc intellegi sancimus: nihilo minus autem et in aliis, nisi specialiter quisquam addiderit ex venia aetatis velle aliquid procedere. * IUST. A. AD SENATUM. *<A 530 D. XI K. AUG. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

2.45.0. Si maior factus ratum habuerit.

 

2.45.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si inter minores quinque et viginti annis vel scriptura interposita vel sine scriptura facta sine dolo divisio est eamque post legitimam aetatem ratam fecerunt , manere integram debere convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIANO. *<A 293 S. VIII K. MAI. AA. CONSS.>

2.45.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui post vicesimum quintum annum aetatis ea quae in minora aetate gesta sunt rata habuerunt, frustra rescissionem eorum postulant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOTERI. *<A 294 D. ID. FEBR. CC. CONSS.>

2.46.0. Ubi et apud quem cognitio restitutionis agitanda sit.

 

2.46.1

Imperator Antoninus . Si quid a procuratore meo iudicatum est, id per in integrum restitutionem praesidis sententia non potest rescindi. Princeps enim solus contra sententiam procuratorum suorum in integrum restituere solet. * ANT. A. SEVERO. *<A 215 PP. VI K. DEC. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

2.46.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam ea, quae in transactione dari placuerat, te tradidisse proponas, consequens est, si de his repetendis per in integrum restitutionem vel quacumque aliam causam putaveris agendum, eius adire te provinciae praesidem, in qua domicilium habent quos convenis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AQUILINAE. *<>

2.46.3

Imperator Justinianus . Cum scimus esse dubitatum de restitutionibus, quae in integrum postulantur, sive tantummodo apud iudicem, cui aliqua iurisdictio est, examinari eas oportet, sive et apud pedaneos iudices, sive eas minores viginti quinque annis petierint sive maiores, secundum quod anterioribus sanctionibus vel veteris iuris vel nostris declaratum est: sancimus non solum apud iudices pro tribunali huiusmodi causae cognitiones proponi, sed etiam apud eos iudices, quos augusta dederit maiestas aut nostrae rei publicae administratores vel in hac regia civitate vel in provinciis, ut videatur ipse, qui iudicem destinaverit, utpote pro tribunali cognoscens et in integrum dare restitutionem et causas eius examinare: sic etenim non difficilis erit causarum examinatio.

1 . Sed ne quis ita effuse intellectum nostrae constitutionis audeat esse trahendum, ut etiam apud compromissarios iudices vel arbitros ex communi sententia electos vel apud eos, qui dantur a iudicibus, qui propriam iurisdictionem non habent, sed tantummodo iudicandi facultatem, putet huiusmodi extendi sanctionem, cum hos generaliter volumus tales causas dirimere, qui vel certae administrationi, cui et iurisdictio adhaeret, praepositi sunt vel ab his fuerint dati, et multo magis si a nostra maiestate delegata eis causarum sit audientia.

2 . Sed ne quid penitus dubitandum relinquatur, et hoc addendum esse censemus, ut eis fuerit mandatum, quod et veteribus non fuerat incognitum, vel si generaliter iudices dati sunt, vel in aliis speciebus, inciderit autem quaedam quaestio restitutionis. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. III K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>

2.47.0. De reputationibus, quae fiunt in iudicio in integrum restitutionis.

 

2.47.1

Imperator Severus . Qui restituitur in integrum, sicut in damno morari non debet, ita nec in lucro: et ideo quidquid ad eum pervenit vel ex emptione vel ex venditione vel ex alio contractu, hoc debet restituere.

1 . Sed et si intercessor minor viginti quinque annis intervenit, in veterem debitorem debet restitui actio.

2 . Sed et cum adiit minor hereditatem et restituitur, mox quidquid ad eum ex hereditate pervenit, debet praestare.

3 . Verum et si quid dolo eius factum est, hoc eum praestare convenit. * SEV. A. TATIANO. *< SINE DIE ET CONSULE.>

2.48.0. Etiam per procuratorem causam in integrum restitutionis agi posse.

 

2.48.1

Imperator Alexander Severus . Causam in integrum restitutionis, si qua competit, etiam per procuratorem agi posse placet. * ALEX. A. LICINIANO. *<A 231 D. XIII K. OCT. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

2.49.0. In integrum restitutione postulata ne quid novi fiat.

2.49.1

Imperator Gordianus . Postulata in integrum restitutione omnia in suo statu esse debere, donec res finiatur, perspicui iuris est, idque curabit is, ad cuius partes ea res pertinet. * GORD. A. SECUNDINO MIL. *<A 239 PP. XII K. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2.50.0. De restitutione militum et eorum qui rei publicae causa afuerunt.

 

2.50.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si Valerianus centurio cohortis duodecimae alpinorum ante vita decessit, quam possessionem acciperet, heres eius ex persona defuncti restitutionis auxilium intra annum utilem ita recte implorabit, si valerianus post exactos dies, quibus bonorum possessio defertur, in militia defunctus est. * SEV. ET ANT. AA. CHILONI. *<A 197 PP. K. NOV. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

2.50.2

Imperator Alexander Severus . Si quid de bonis eorum, qui rei publicae causa absentes sunt, deminutum est actioneve qua competente eis aliquis liberatus fuit, in integrum restitutio perpetua iurisdictione intra annum utilem permittitur. * ALEX. A. PETRONIO CENTURIONI. *<A 222 PP. XIII K. NOV. ALEXANDRO A. CONS.>

2.50.3

Imperator Alexander Severus . Quod tempore militiae de bonis alicuius possessum ab aliquo est, posteaquam is rei publicae causa abesse desiit, intra annum utilem amota praescriptione temporis medii possessionem vindicare permissum est: ultra autem ius possessoris laedere contra eum institutum non oportet. * ALEX. A. FLAVIO ARISTODEMO MIL. *<A 223 PP. NON. IAN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.50.4

Imperator Gordianus . Ignorare non debes eorum, qui rei publicae causa sine dolo malo absunt, si absentes boni viri arbitratu non defenduntur, bona tantum possideri, venditionem autem in id tempus differri, quo rei publicae causa abesse desierint. * GORD. A. MESTRIANO. *<A 239 D. XII K. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2.50.5

Imperator Gordianus . Neque rei publicae causa absentibus nec aliis maioribus ad titulum in integrum restitutionis pertinentibus praescriptionem quadriennii post factam a fisco venditionem obesse posse manifestum est. * GORD. A. SECUNDINO MIL. *<A 240 PP. VI ID. MAI. SABINO ET VENUSTO CONSS.>

2.50.6

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si, cum militaribus laboribus operam dares, creditoris tui heredes possessiones sibi obligatas distraxerunt, poteris adito praeside provinciae in integrum restitutionem impetrare retractataque venditione recipies possessiones, oblato ante debito vel pretio, si minus debito fuisset. * VALER. ET GALLIEN. AA. GERMANO CENTURIONI. *<A 254 PP. IIII NON. APRIL. VALERIANO ET GALLIENO AA. CONSS.>

2.50.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quae a patre geruntur, non decet pro disciplina militari a filiis ad irritum devocari, praesertim cum nec patrem tuum in rebus humanis agentem adfirmes conquestum fuisse super huiusmodi contractu. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARINAE. *<A 294 D. NON. FEBR. CC. CONSS.>

2.50.8

Imperator Justinianus . Sancimus his solis, qui in expeditionibus occupati sunt, ea tantummodo tempora, quae in eadem expeditione percurrunt, tam in exceptionibus declinandis quam in petendis in integrum restitutionibus eis opitulari: illis temporibus, per quae citra expeditionis necessitatem in aliis locis vel in suis aedibus degunt, minime eos ad vindicanda memorata privilegia adiuvantibus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VI ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.>

2.51.0. De uxoribus militum vel eorum qui rei publicae causa absunt.

 

2.51.1

Imperator Alexander Severus . Temporalibus actionibus exclusis mulieribus, quae cum maritis rei publicae causa absentibus peregrinatae sunt, ad exemplum militum subveniri solere non est ignotum. * ALEX. A. SECUNDINAE. *<A 226 PP. III NON. DEC. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

2.51.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ei, quae diutissime fuit cum marito qui militiae operam daret, non officit praescriptio longi temporis: sed quia huiusmodi diutinae absentiae commenta callide adhibita atque composita obesse omnino non debent, decernimus, ut, si talis mulier domum ad se pertinere monstraverit, quae in absentia eius vendita est, refuso pretio, quod re vera solutum est, eandem recipiat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUINTILIANO. *<A 290 VEL 293 D. VIII K. DEC. IPSIS AA. CONSS.>

2.52.0. De temporibus in integrum restitutionis tam minorum aliarumque personarum, quae restitui possunt, quam heredum eorum.

 

2.52.1

Imperator Gordianus . In his, in quibus laesus es, cum minor annis viginti quinque esses, toto militaris expeditionis tempore auxilium restitutionis postulare potes: tempus etenim post impletam minorem aetatem praestitutum ex die missionis iuxta rationem iuris computari debet. * GORD. A. PUDENTI MIL. *<A 238 PP. III NON. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.52.2

Imperator Gordianus . Si intra legitimam aetatem vel, ea impleta, nondum exacto tempore praestituto pater tuus in fata concessit tuque ei heres extitisti et intra viginti quinque annos vel post eam aetatem intra id tempus, quod ad in integrum restitutionem defuncto supererat, nomen militiae dedisti, praeses provinciae causa cognita per in integrum restitutionem ex persona defuncti subveniri tibi providebit. * GORD. A. SECUNDINO MIL. *<A 238 D. XI K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.52.3

Imperator Gordianus . Si intra annos, quibus in integrum restitutionis auxilium indulgetur, constitutus es vel eo tempore nomen militiae dedisti et expeditione occupatus es, continuatum beneficium restitutionis per usucapionem, licet ante militiam suppleta sit , non patitur te dispendio rei familiaris adfligi. * GORD. A. MUCIANO MIL. *<A 238 D. VIIII K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2.52.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex persona fratrum, si tibi eorum quaesita successio est, potes contra quem supplicas agere, non ignorans, quod, si minores quinque et viginti annis militaverunt fratres tui atque in militia diem functi sunt, in integrum restitutionis eis tempus non cesserit, sed omne ad successorem transmiserint. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIO. *<A 294 S. VIII K. IAN. PHILIPPOPOLI CC. CONSS.>

2.52.5

Imperator Constantinus . Ea, quae de temporibus in integrum restitutionum legibus cauta sunt, custodiri convenit, et si forte quis beneficio nostro aetatis veniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in iudicio competenti fuerit intimata eique administratio rei propriae permissa, ut ad persequendas in integrum restitutionum finiendasque causas iure tempus habeat praestitutum, ita tamen, ut numquam minoribus viginti quinque annis constitutis de his, quae ante impetratam veniam aetatis gesserunt, auxilium in integrum restitutionis denegetur.

1 . Si quando sane in minoris iura successerit minor, minime prohibeatur, cum quintum et vicesimum aetatis suae annum transierit, in integrum restitutionis beneficio uti tempore illibato.

2 . Quod si maioris fuerit minor iura nactus, quantum ad eas pertinet causas, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas in integrum restitutionis decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur extitisse, reliquum fuerat.

3 . Cum vero maior successionem fuerit adeptus minoris, si quidem civili iure ab intestato vel ex testamento successerit, mox cum fuerit adita hereditas, si vero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando in integrum restitutionis negotio solida sine ulla diminutione tempora supputentur. * CONST. A. AD BASSUM. *<A 312 D. NON. OCT. ROMAE CONSTANTINO A. ET LICINIO UTRISQUE II CONSS.>

2.52.6

Imperator Constantinus . Petendae in integrum restitutionis temporibus observatis, si dilatio ab actore petatur, quae intra metas restitutionis valet artari, eandem quocumque flagitante causis cognitis tribui oportebit. Sin vero eiusmodi postulantur curricula, quae intra spatium receptum angustari non queunt ( quippe si in confinio legitimi temporis petantur, et eius terminos prorogabunt), dilationem petitori denegari conveniet: in eius enim arbitrio fuerat tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora spatio superstite posset includi.

1 . Quod si defensio rei dilationis suffragium postulaverit, eandem adserta causa citra obstaculum temporis deferri sancimus, quia nequaquam in ipsius steterat potestate, quando litigio pulsaretur. Dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra temporis definitionem proferat. Qua dilatione, si a reo impetretur, etiam actor in requirendis probationibus uti minime prohibetur. * CONST. A. AD IULIANUM PU. *<A 327 D. XIIII K. AUG. PP. ROMAE AD SENATUM CONSTANTIO ET MAXIMO CONSS.>

2.52.7

Imperator Justinianus . Supervacuam differentiam utilis anni in integrum restitutionis a nostra re publica separantes sancimus et in antique Roma et in hac alma urbe et in Italia et in aliis provinciis quadriennium continuum tantummodo numerari ex die, ex quo annus utilis currebat, et id tempus totius loci esse commune: ex differentia enim locorum aliquod induci discrimen satis nobis absurdum esse visum est.

1 . Quod non solum in minorum restitutionibus, quibus utilis annus incipit currere, ex quo vicesimi sexti anni dies illuxerit, sed etiam in maiorum hoc idem adhiberi sancimus, ut et hic pro utili anno memorata continuatio temporis observetur ad interponendam contestationem finiendamque litem.

2 . Et quemadmodum omnis minor aetas excipitur in minorum restitutionibus, ita et in maiorum tempus, in quo rei publicae causa afuerint vel aliis legitimis causis, quae veteribus legibus enumeratae sunt, fuerint occupati, omne praecipiatur, et sit non absimilis in hac parte minorum et maiorum restitutio. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>

2.53.0. Quibus ex causis maiores in integrum restituuntur.

 

2.53.1

Imperator Antoninus . Si propter officium legationis ad me bona fide factae absens et indefensus condemnatus es, instaurationem iudicii iure desideras, ut ex integro defensionibus tuis utaris. Nam eos quoque, qui legationis officio funguntur, in eo privilegio esse, quo sunt qui rei publicae causa absunt, receptum est. * ANT. A. AEMILIANO. *<A 212 PP. V NON. MART. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

2.53.2

Imperator Antoninus . Si idcirco apud arbitrum praesentiam tui facere non potuisti, quod sub custodia militari iussu praesidis detinebaris, idque in veritate esse praesidi provinciae probaveris, accipies causae instaurationem. * ANT. A. DIONYSIO. *<A 215 PP. XIII K. OCT. LAETO ET CEREALE CONSS.>

2.53.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In contractibus, qui bonae fidei sunt, etiam maioribus officio iudicis causa cognita publica iura subveniunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PROCULO DECURIONI. *<A 285 D. NON. AUG. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

2.53.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Res publica minorum iure uti solet ideoque auxilium restitutionis implorare potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PRISCIANO. *<A 285 D. II ID. NOV. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

2.53.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ab hostibus eum patre ac matre captus, post his ibi defunctis legis corneliae beneficio reversus successiones eorum quaesisti, exemplo utilis actionis, quae in integrum restitutis datur, cum exceptionis annuae quae huic obici solet obiectu res vindicare non prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LICINIANO. *<A 294 D. XVI K. MAI. CC. CONSS.>

2.54.0. De alienatione iudicii mutandi causa facta.

 

2.54.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum in rem actioni possessio pariat adversarium, alienatione etiam iudicii mutandi causa celebrata in integrum restitutio edicto perpetuo permittatur, intellegis, quod, si rem, ne secum agatur, qui possidebat venumdedit et emptori tradidit, quem elegeris conveniendi tibi tributam esse iure facultatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CATULO. *<A 294 D. VI K. DEC. VIMINACIO CC. CONSS.>

2.55.0. De receptis.

 

2.55.1

Imperator Antoninus . Ex sententia arbitri ex compromisso iure perfecto aditi appellari non posse saepe rescriptum est, quia nec iudicati actio inde praestari potest et ob hoc invicem poena promittitur, ut metu eius a placitis non recedatur. Sed si ultra diem compromisso comprehensum iudicatum est, sententia nulla est, nec ullam poenam committit qui ei non paruerit. * ANT. A. NEPOTIANAE. *<A 213 PP. VIIII K. AUG. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2.55.2

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Si contra compromissum adversarius tuus apud electum arbitrum praesentiam sui facere detrectavit, placitae poenae videtur obnoxius. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. CLEMENTI. *<A 283 PP. VIII K. IAN. CARO ET CARINO CONSS.>

2.55.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Arbitrorum ex compromisso sententiae non obtemperans, si sordes vel evidens gratia eorum qui arbitrati sunt intercessit, adversus filiam tuam agentem ex stipulatu exceptione doli mali uti poteris. Sed et ex doli clausula, quae compromissi stipulationi subici solet, filiam tuam convenire non vetaberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PETRONIAE. *<A 290 VEL 293 PP. III ID. IAN. IPSIS AA. CONSS.>

2.55.4

Imperator Justinianus . Ne in arbitris cum sacramenti religione eligendis periurium committatur et detur licentia perfidis hominibus passim definitiones iudicum eludere, sanctissimo arbitrio et huiusmodi rem censemus esse componendam.

1 . Si igitur inter actorem et reum nec non et ipsum iudicem fuerit consensum, ut cum sacramenti religione lis procedat, et ipsi quidem litigatores scriptis hoc suis manibus vel per publicas personas scripserint vel apud ipsum arbitrum in actis propria voce deposuerint, quod sacramentis praestitis arbiter electus est, hoc etiam addito, quod et ipse arbiter iuramentum praestitit super lite cum omni veritate dirimenda, eius definitionem validam omnimodo custodiri et neque reum neque actorem posse discedere, sed tenere omnifariam, quatenus oboedire ei compellantur.

2 . Sin autem de arbitro quidem nihil tale fuerit vel compositum vel scriptum, ipsae autem partes litteris hoc manifestaverint, quod iuramenti nexibus se illigaverint, ut arbitri sententia stetur, et in praesenti casu omnimodo definitionem arbitri immutatam servari, litteris videlicet eorum similem vim obtinentibus, sive ab initio hoc fuerit ab his scriptum vel praefato modo depositum, dum arbiter eligebatur, sive post definitivam sententiam hoc scriptum inveniatur, quod cum sacramenti religione eius audientiam amplexi sunt vel quod ea quae statuta sunt adimplere iuraverunt.

3 . Sed et si ipse solus arbiter hoc litigatoribus poscentibus et vel scriptis vel depositionibus, ut dictum est, manifestum facientibus praestiterit iuramentum, quod cum omni veritate liti libramenta imponat, similem esse etiam in praesenti casu prioribus eius definitionem et eam omnimodo legibus esse vallatam.

4 . Et in his omnibus casibus liceat vel in factum vel condictionem ex lege vel in rem utilem instituere, secundum quod facti qualitas postulaverit.

5 . Sin autem in scriptura quidem aut depositione nihil tale appareat, una autem pars edicat iuramentum esse praestitum, quatenus arbitrali stetur sententia, huiusmodi litigatorum vel solius arbitri sermones minime esse credendos, cum et, si quis iusiurandum datum esse non iudice supposito nec hoc scriptura partium testante concesserit, incerti certaminis compositio, quae inter homines imperitos saepe accidit, non aliquid robur iudicatis inferat, sed in huiusmodi casu haec obtineant, quae veteres super arbitris eligendis sanxerunt.

6 . Si quis autem post arbitri definitionem subscripserit emmenein vel stoichein vel plyrun vel panta poiein vel didonai ( Graecis enim vocabulis haec enarrare propter consuetudinem utilis visum est), etsi non adiecerit homologw , et sic omnimodo per actionem in factum eum compelli ea facere quibus consensit. Qualis enim differentia est, si huiusmodi verbis etiam homologw adiciatur vel huiusmodi vocabulum transmittatur.

7 . Si enim verba consueta stipulationum et subtilis, immo magis supervacua observatio ab aula concessa est, nos, qui nuper legibus a nobis scriptis multa vitia stipulationum multasque ambages scrupulososque circuitus correximus, cur non et in huiusmodi scriptura totam formidinem veteris iuris amputamus, ut, si quis haec scripserit vel unum ex his, adquiescere eis compellatur et ea ad effectum omnimodo perducere? cum non est verisimile haec propter hoc scripsisse, ut tantum non contradicat, sed ut etiam ea impleat, adversus quae obviam ire non potest. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. III K. NOV. DECIO VC. CONS.>

2.55.5

Imperator Justinianus . Cum antea sancitum fuerat in arbitris eligendis, quos neque poena compromissi vallabat neque iudex dederat, sed nulla praecedente sententia communis electio, ut in illorum sententia stetur, procreabat, si quidem pro parte pulsata forma arbitralis procederet, exceptionem ei veluti pacti generari, sin autem pro actore calculus poneretur, nihil ex eo procedere ei praesidii: sancimus in eos arbitros, quos praediximus et quos talis consensus elegerit sub eo pacto in scriptis vel non in scriptis habito, ut eorum definitioni stetur, si quidem subscripserint, postquam definitio procedit, quod non displicet ambabus partibus eorum sententia, non solum reo exceptionem veluti pacti generari, sed etiam actori ex nostro numine in factum actionem, quatenus possit sententia eius exsecutioni mandari, sed in hac quidem regia civitate ab officio eminentissimae praefecturae vel eius, cuius forum pars sequitur fugientis, in provinciis autem tam per moderato res quam apparitiones eorum, vel per iudices , quorum regimen pars pertimescat pulsata.

1 . Sin autem minime quidem post sententiam subscripserint arbitri formam amplecti, sed silentio eam roboraverint et non intra decem dies proximos attestatio missa fuerit vel iudici vel adversariis ab alterutra parte, per quam manifestum fiat definitionem non esse amplectendam, tunc silentio partium sententiam roboratam esse et fugienti exceptionem et agenti memoratam actionem competere.

2 . Altera autem parte recusante secundum praefatum modum et implere statuta minime cupiente nihil fieri praeiudicium neque pari vel exceptionem reo vel actori actionem, exceptis videlicet arbitris, qui cum sacramenti religione electi sunt secundum novellam nostri numinis constitutionem: tunc etenim ea omnia servari, quae lege nostra super huiusmodi audientia definita sunt.

3 . Licet non ignoramus Iulii Pauli opinionem et aliorum prudentium certorum, qui tetigerunt quidem huiusmodi quaestionem, quam in praesenti adgredimur, non autem perfectissime peregerunt, sed usque ad quasdam temporales actiones standum esse existimaverunt, plenius tamen et generaliter definimus conventum in scriptis apud compromissum iudicem factum ita temporis interruptionem inducere, quasi in ordinario iudicio lis fuisset inchoata.

4 . Ad haec generaliter sancimus in his, quae apud compromissarios acta sunt, si aliquod in factum respiciens vel professum est vel attestatum, posse eo et in ordinariis uti iudiciis. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. VI K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

2.55.6

Imperator Justinianus . Sancimus mulieres suae pudicitiae memores et operum, quae eis natura permisit et a quibus eas iussit abstinere, licet summae atque optimae opinionis constitutae arbitrium in se susceperint vel, si fuerint patronae, inter libertos suam interposuerint audientiam, ab omni iudiciali agmine separari, ut ex earum electione nulla poena, nulla pacti exceptio adversus iustos eorum conventores habeatur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE.>

2.56.0. De satisdando.

 

2.56.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non est iuris incerti eum, qui apud acta factus est agentis procurator, non compelli ratam rem dominum habiturum satisdare: hoc enim casu veluti praesentis procuratorem intervenire intellegendum est.

1 . Itaque etsi postea mutata voluntate procuratorem esse noluerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, iudex ratum habere debebit.

2 . Sin autem ei ab adversario opposita fuerit in ipso litis exordio defensionis adlegatio, etiam ipse quasi absentis in hac parte procurator satisdationem super excipienda lite praestare cogitur, qua non praecedente lis quae ei mandata est ulterius procedere a iudice non conceditur.

3 . Rei autem procurator vel defensor, etiam sub gestorum testificatione factus, in ipso litis limine iudicatum solvi satisdationem in omnibus causis praestare cogitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. *<A 294 D. VIIII K. NOV. CC. CONSS.>

2.57.0. De formulis et impetratione actionum sublatis.

 

2.57.1

Imperatores Constantius, Constans . Iuris formulae aucupatione syllabarum insidiantes cunctorum actibus radicitus amputentur. * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. MARCELLINO PRAESIDI PHOENICE. *<A 342 D. X K. FEBR. CONSTANTIO III ET CONSTANTE II AA. CONSS.>

2.57.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Nulli prorsus non impetratae actionis in maiore vel minore iudicio agenti opponatur exceptio, si aptam rei et proposito negotio competentem eam esse constiterit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HIERIO PP. *<A 428 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI TAURO ET FELICE CONSS.>

2.58.0. De iureiurando propter calumniam dando.

 

2.58.1

Imperator Justinianus . In omnibus causis, sive propter litteras fuerit certatum sive propter instrumenta sive propter quicquam aliud, in quo necessitas probationis incumbit, sancimus non aliter easdem probationes praestare compelli, nisi prius qui eas exposcit iuramentum de calumnia praestaverit, quod non causa differendi huiusmodi proposuit adlegationes: nam sacramenti timore contentiosa litigantium instantia compescitur.

1 . Ne autem perperam in quaestionem servorum quidam venientes sui animi crudelitatem exerceant, non aliter concedi eis qui quaestionem servorum exposcunt ad hoc venire vel a iudicibus audiri, nisi prius tactis sacrosanctis scripturis deponant, quod non odio servorum vel propter offensas coheredum ad hoc venerunt, sed quia aliter rerum hereditariarum veritatem exquirere vel ostendere non possunt. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. XII K. OCT. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.>

2.58.2

Imperator Justinianus . Cum et iudices non aliter causas dirimere concessimus nisi sacrosanctis evangeliis propositis et patronos causarum in omni orbe terrarum, qui romano imperio suppositus est, prius iurare et ita perferre causas disposuimus: necessarium duximus et praesentem legem ponere, per quam sancimus in omnibus litibus, quae fuerint post praesentem legem inchoatae, non aliter neque actorem neque fugientem in primordio litis exercere certamina, nisi post narrationem et responsionem, antequam utriusque partis advocati sacramentum legitimum praestent, ipsae principales personae subeant iusiurandum. Et actor quidem iuret non calumniandi animo litem movisse, sed existimando bonam causam habere: reus autem non aliter suis adlegationibus utatur, nisi prius et ipse iuraverit, quod putans se bona instantia uti ad reluctandum pervenerit: et postea utriusque partis viros disertissimos advocatos, quod iam dispositum est a nobis, iusiurandum praestare, sacrosanctis videlicet evangeliis ante iudicem positis.

1 . Sin autem vel dignitas vel sexus personae non concesserit eam ad iudicem pervenire, in domo litigantis sacramentum procedere, altera videlicet parte vel procuratore eius praesente.

2 . Quod observari oportet et si tutores vel curatores vel aliae quaedam sint personae, quae administrationem alienarum rerum auctoritate legitima gerunt. Convenit enim et ipsos iureiurando adfici, quia ipsi causam scientes ita ad eam perveniunt. Neque enim pupillus neque adultus vel aliae huiusmodi personae, sed ipsi, qui pro eis tutelam vel curam vel aliam legitimam gerunt administrationem, scire possunt causam et ita ad iudicium pervenire eo, quod ex animi sui sententia iurent.

2a . Et licet vera causae natura alia forsitan est, tamen quod quisque credit et existimat, hoc esse iurandum: omnibus aliis iuramentis, quae vel ex praeteritis descendunt legibus vel a nobis disposita sunt, in sua firmitate duraturis.

3 . Sin autem afuerit alterutra pars et per procuratorem causa agitur, non ante licentiam habeat actor litem exercendam suo procuratori mandare, nisi prius actis intervenientibus in provincia qua degit sacramentum calumniae subeat, similique modo si reus afuerit et forsitan vel per iudicatum solvi stipulationem procuratorem ordinaverit vel defensor pro eo intervenerit, et ipse vel praesente actore per se vel per instructum procuratorem vel etiam absente eo, si hoc iudex perspexerit, inter acta iuramentum praestiterit, quod reum dare antea dispositum est.

4 . Sed quia veremur, ne forsitan quidam collusione aliqua utentes remittere videantur sibi huiusmodi sacramentum et ex praedicta dissimulatione nostram sanctionem deludant, sancimus omnes iudices, licet ex compromisso cognoscant, vigorem suum exercentes, quia non pro commodo privatorum, sed pro communi utilitate praesentem legem posuimus, minime pati tale sacramentum remitti, sed omnimodo hoc et ab actore et a fugiente exigi, ne paulatim videatur huiusmodi res defraudari et sacramentum vel principalium personarum vel advocatorum ex quacumque parte mutilari.

5 . Hoc etiam huic legi addendum esse sancimus, ut, si quis pro alio litem movere voluerit nullo mandato prolato, sed per fideiussionem ratam rem dominum habiturum suam personam firmaverit, ne vel ex hac machinatione lex circumscribi videatur, sancimus si quid tale in posterum emerserit, sive pro una persona quis litem movere voluerit sive pro aliquo corpore vel vico vel alia universitate, fideiussionem quidem solitam praestare, litem autem ulterius minime procedere, nisi intra a iudice statuendum tempus faciat personas principales sacramentum subire, vel praesente adversario, si hoc maluerit, vel alio pro eo agente, vel penitus altera parte cessante inter acta apud defensorem locorum huiusmodi sacramentum vel ab ipso pro quo agitur vel plurima parte vel idonea universitatis procedat.

6 . Quod si actor noluerit subire sacramentum calumniae et hoc legitime fuerit approbatum, non liceat ei penitus ad litem pervenire, sed cadat ab instituta actione quasi improbus litigator, et tristitia iudicum ei cum sancta interminatione occurrat et ab iudicio eum quam longissime expellat.

7 . Sin autem reus hoc sacramentum subire recusaverit, in his capitulis, quae narratione comprehensa sunt, pro confessio habeatur et liceat iudici sententiam proferre, quemadmodum et ipsa rei qualitas suggesserit.

8 . Sic enim non lites solum, sed etiam calumniatores minuentur, sic pro iudiciis putabunt sese omnes in sacrariis sisti. Si enim et ipsae principales litigantium partes per iuramentum lites exerceant et causarum patroni praebeant sacramentum et ipsi iudices propositis sanctis scripturis tam causae totius faciant examinationem quam suum proferant arbitrium, quid aliud, nisi pro hominibus deum in omnibus causis iudicem esse credendum est.

8a . Antiqua itaque calumnia quiescente et eius ambagibus constitutio nostra dilucida et compendiosa in terris clareat omnibus et sit maximum dirimendarum causarum remedium.

9 . Sed praedictum sacramentum in litibus quidem quae necdum sunt inchoatae praestari volumus in ipso litis primordio.

10 . Sin autem causae adhuc pendentes inveniantur vel post litem contestatam et post solitas iudiciales cautelas iam praestitas, si quidem praesto fuerit utraque persona et in eadem civitate vel in territorio eius moratur, et in his litibus sacramentum locum habere et in primo post hanc legem ingressu compelli iusiurandum praestare.

11 . Sin autem una pars afuerit, ne videatur propter absentiam personae lis differri et aliquid contrarium eveniat nostro proposito et, quod pro compendio litium introductum est, in adversariam figuram transformetur, iubemus praesentem quidem personam omnimodo dare sacramentum, absenti autem in pendentibus dumtaxat litibus secundum quod praedictum est hoc concedi.

12 . Sin autem utraque principalis persona afuerit, ne diutius lites protelentur, etiam sine datione sacramenti lites pendentes suo decurrant tramite. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 PP. X K. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>