Codex Iustinianus – Liber II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

2.6.3

Imperator Gordianus . Si sub specie honorarii, quod advocato usque ad certum modum deberi potuisset, eam quantitatem, quam desiderio complecteris, te daturum cavisti et, quasi mutuam pecuniam accepisses, eam te redditurum promisisti nec temporis spatio gesto negotio consensum ac fidem accommodasti, competenti exceptione non numeratae pecuniae tutus es et ex hac causa cautionem interpositam usitato more potes condicere. * GORD. A. FLAVIANO. *<A 240 PP. V ID. IUN. SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

2.6.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Velamento absentiae patroni causae rursum ad finitas quaestiones redire quis frustra conatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODOTIANO. *<A 294 S. IIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

2.6.5

Imperator Constantinus . Si qui advocatorum existimationi suae immensa atque illicita compendia praetulisse sub nomine honorariorum ex ipsis negotiis quae tuenda susceperint emolumentum sibi certae partis cum gravi damno litigatoris et depraedatione poscentes fuerint inventi, placuit, ut omnes, qui in huiusmodi scaevitate permanserint, ab hac professione penitus arceantur. * CONSTANT. A. HELLADIO. *<A 325 D. III K. APRIL. PAULINO ET IULIANO CONSS.>

2.6.6

Imperatores Valentinianus, Valens . Quisquis vult esse causidicus, non idem in eodem negotio sit advocatus et iudex, quoniam aliquem inter arbitros et patronos oportet esse delectum.

1 . Ante omnia autem universi advocati ita praebeant patrocinia iurgantibus, ut non ultra, quam litium poscit utilitas, in licentiam conviciandi et maledicendi temeritatem prorumpant: agant, quod causa desiderat: temperent ab iniuria. Nam si quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse certandum, opinionis suae imminutione quatietur. Nec enim coniventia commodanda est, ut quisquam negotio derelicto in adversarii sui contumeliam aut palam pergat aut subdole.

2 . Praeterea nullum cum eo litigatore contractum, quem in propria recepit fide, ineat advocatus, nullam conferat pactionem.

3 . Nemo ex his, quos licebit accipere vel decebit, aspernanter habeat, quod sibi semel officii gratia libero arbitrio obtulerit litigator.

4 . Nemo ex industria protrahat iurgium.

5 . Apud urbem autem Romam etiam honoratis, qui hoc putaverint eligendum, eo usque liceat orare, quousque maluerint, videlicet ut non ad turpe compendium stipemque deformem haec adripiatur occasio, sed laudis per eam augmenta quaerantur. Nam si lucro pecuniaque capiantur, veluti abiecti atque degeneres inter vilissimos numerabuntur.

6 . Quisquis igitur ex his, quos agere permisimus, vult esse causidicus, eam solam , quam sumit tempore agendi, sibi sciat esse personam, quousque causidicus est, nec putet quisquam honori suo aliquid esse detractum, cum ipse necessitatem elegerit standi et ipse contempserit ius sedendi. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD OLYBRIUM PU. *<A 368 PP. X K. SEPT. VALENTINIANO ET VALENTE AA. II CONSS.>

2.6.7

Imperatores Valentinianus, Valens . Providendum est, ne hi, quos in foro aut meritum nobilissimos fecerit aut vetustas, in una parte consistant, aliam a rudibus atque tironibus necesse sit sustineri.

1 . Atque ideo si in uno auditorio duo tantum prae ceteris fuerint vel plures, quorum fama sit hilarior, in iudicantis officio sit, ut par causidicorum distributio fiat et exaequetur partibus auxilium singulorum et aequa divisio procedat.

2 . Si quis vero monitus a iudice ea excusatione, quae nequeat comprobari, cuicumque parti patrocinium denegaverit, careat foro, sciat etiam numquam sibi ad agendum copiam posse restitui.

3 . Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractasse cum pluribus et adversario suo tali fraude subtraxisse paris defensionis copiam, ostendet procul dubio iniquam a se litem foveri et auctoritatem iudicis a se lusam experietur. * VALENTIN. ET VALENS AA. ET GRAT. A. AD OLYBRIUM PU. *<A 370 D. K. MART. TREVIRIS VALENTINIANO ET VALENTE III AA. CONSS.>

2.6.8

Imperatores Leo, Anthemius . Nemo vel in foro magnitudinis tuae vel in provinciali iudicio vel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit imbutus mysteriis. Sin autem aliquid quoquo modo vel quadam machinatione factum vel attemptatum fuerit, officium quidem sublimitatis tuae centum librarum auri iacturam pro condemnatione sustineat, idem vero, quicumque ausus fuerit contra providum nostrae serenitatis decretum officium advocationis per subreptionem adripere et prohibitum patrocinium praestiterit, advocationis officio remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii specialiter sustinebit: scituris etiam provinciarum rectoribus, quod is, sub cuius administratione aliquid huiu smodi fuerit attemptatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem et poenam exilii per quinquennium sustinebit * LEO ET ANTHEM. AA. NICOSTRATO PP. *<A 468 D. PRID. K. APRIL. CONSTANTINOPOLI ANTHEMIO A. II CONS.>

2.7.0. De advocatis diversorum iudiciorum.

 

2.7.1

Imperator Antoninus . Si patronum causae praevaricatum putas et impleveris accusationem, non deerit adversus eum pro temeritate commissi sententia, atque ita de principali causa denuo quaeretur. Quod si non docueris praevaricatum, et calumnia notaberis et rebus iudicatis, a quibus non est provocatum, stabitur. * ANT. A. DOLONI. *<A 213 PP. III K. OCT. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2.7.2

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . Qui necessario patriae suae debent municipio functiones, eos decurionibus adgregatos nolumus evagari, permittentes tamen, ut in negotiis causidicorum fungantur officiis et in civitatibus propriis subeant munia curiarum, ita tamen, ut non contra rem publicam civitatis, in qua honorem hunc consecuti sunt, eis adesse permittatur. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD ANTONIUM PP. *<A 378 D. XV K. SEPT. RAVENNAE VALENTE VI ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

2.7.3

Imperatores Arcadius, Honorius . Ne quis ex corpore togatorum, minime curialibus nexibus illigatus, provinciales suscipiat functiones, scilicet ut et ambientibus claudatur ingressus et invitis necessitas auferatur. * ARCAD. ET HONOR. AA. AD AFRICANUM PU. *<A 396 D. III NON. AUG. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>

2.7.4

Imperatores Honorius, Theodosius . Fori tui culminis et universorum iudiciorum advocati quidquid ex huiuscemodi professione vel ipsius occasione quaesierint vel quaesierunt, id post patris obitum praecipuum veluti peculium castrense ad exemplum militum proprio dominio valeant vindicare. * HONOR. ET THEODOS. AA. EUSTATHIO PP. *<A 422 D. X. K. APRIL. CONSTANTINOPOLI HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.>

2.7.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Quidquid animi largitate et munificentia praestitimus principali togatis per Orientem eminentissimae praefecturae reverentia studiorum, id sibi praesenti sanctione praestitum esse cognoscant patroni causarum illustris urbicariae praefecturae. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PU. *<A 426 D. VII K. IAN. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

2.7.6

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Sancimus, ut advocatis, qui apud tuam magnificentiam causas acturi sunt, a nullo iudice, nec ab ipsa eminentissima praefectura, sollicitudo ulla penitus iniungatur: sed nec advocatis provinciarum vel spectabilium iudicum quisquis existimet aliquid iniungendum. Nulla igitur togatis inspectio, nulla ingeratur peraequatio, nulla operis instructio, nulla discussio, nullum ratiocinium imponatur, nullum denique aliud eis mandetur praeter arbitrium in eodem dumtaxat loco ubi advocationis exercetur officium: quinquaginta librarum auri poena officio feriendo, quod legis istius regulas temerare temptaverit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD FLORENTIUM PP. *<A 439 D. XIII K. MAI. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FES TO CONSS.>

2.7.7

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Isdem privilegiis isdemque immunitatibus potiri togam illustrissimae per Illyricum praefecturae, quibus fruitur toga per Orientem praetorianae sedis excelsae, decernimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. THALASSIO PP.PER ILLYRICUM. *<A 439 D. VII ID. SEPT. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

2.7.8

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Cum advocatio praetoriana centum quinquaginta numero togatis minime vel imminuendo vel augendo concludatur, iubemus eos, qui ex his ad fisci patronatum pervenerint, a cohortis vel alterius vilioris condicionis nexibus cum liberis quandocumque genitis liberos custodiri postque tale officium depositum annumque completum advocatorum consortio abscedere cum comitiva consistoriana: omneque, quod togatis fori celsitudinis tuae quolibet casu quolibet adquiritur titulo, ut castrense sibimet vindicare nec patribus vel avis paternis earum rerum commodum adquirere legis istius auctoritate decernimus: his omnibus etiam ad Urbicariae praefecturae advocationem trahendis. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP.CONS. DESIGNATO. *<A 440 D. III K. IAN. VALENTINIANO A. V ET ANATOLIO CONSS.>

2.7.9

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si quis de togatis fori celsitudinis tuae vel Illyricianae seu Urbicariae praefecturae sive de his, qui in provincialibus iudiciis causarum patrocinium profitentur, electione tuae sedis regendae provinciae munus potestatemque susceperit, post peractam integre ac sine ulla opinionis labe administrationem ad illud officium, unde abstractus est et unde sibi vitae subsidia comparabat, remeandi habeat facultatem nec causas orare denuo quadam prohibeatur invidia. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. APOLLONIO PP. *<A 442 D. XII K. SEPT. CONSTANTINOPOLI EUDOXIO ET DIOSCORO CONSS.>

2.7.10

Imperatores Valentinianus, Marcianus . Binos, qui priores fori tuae sedis inveniuntur, ad patronatum fisci singulis quibusque annis accedere paribus dignitatis et privilegiorum insignibus ambiendos praecipimus, quibus antehac utebatur is, qui solus creabatur fisci patronus. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. PALLADIO PP. *<A 452 D. XIIII K. IUL. CONSTANTINOPOLI SPORACIO CONS.>

2.7.11

Imperator Leo . Nemini licere sancimus aliquem sub adsidendi colore statutis centum quinquaginta advocatis, quos sibi eminentissima praefectura in consilium adsumpserit, adgregare.

1 . Non aliter vero consortio advocatorum tuae sedis aliquis societur, nisi prius in examine viri clarissimi rectoris provinciae, ex qua oriundus est, praesentibus cohortalibus gesta conficiat, quibus aperte pateat cohortali statui ac fortunae eundem minime subiacere, si praesens vir clarissimus rector provinciae fuerit in eius examine: si vero afuerit, apud defensorem sui oppidi gesta conficiat.

2 . Iuris peritos etiam doctores eorum iubemus iuratos sub gestorum testificatione depromere, esse eum, qui posthac subrogari voluerit, peritia iuris instructum: filios autem togatorum excellentiae tuae, qui vel nunc causas agunt vel futuris temporibus actitaverint, ceteris supernumerariis anteferri.

3 . Illud insuper decernimus, ut etiam his, qui ultra centum quinquaginta advocatos eminentissimae tuae sedis reperiuntur, liceat et apud virum spectabilem proconsulem vel praefectum Augustalem vel comitem Orientis, viros etiam spectabiles vicarios et apud rectores provinciarum negotia perorare. * LEO A. VIVIANO PP. *<A 460 D. K. FEBR. CONSTANTINOPOLI MAGNO ET APOLLONIO CONSS.>

2.7.12

Imperator Leo . Sancimus patronum fisci iudicio celsitudinis tuae iam non quotannis, sed biennio pro vetere consuetudine finem officii sui sortiri: salvis eidem consortio privilegiis omnibus, quae a retro principibus meruit, manentibus. * LEO A. EUSEBIO PP.ILLYRICI. *<A 463 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI BASILIO ET VIVIANO CONSS.>

2.7.13

Imperatores Leo, Anthemius . Petitionem virorum disertissimorum advocatorum Alexandrinae splendissimae civitatis, quam de fori sui matricula et fisci patrono obtulerunt, merito admittentes hac sanctione decernimus quinquaginta statutos haberi eorumque nomina pro tempore matriculae conficiendae inscribi et eos advocationis officium in iudicio tam viri spectabilis praefecti Augustalis quam viri spectabilis ducis Aegyptiaci limitis petentibus adhibere, ceteros vero ultra memoratum numerum constitutos apud alios iudices eiusdem Alexandrinae civitatis perorare, filiis scilicet statutorum in loco deficientium supernumerariis anteponendis: egredientem autem post biennium fisci patronum contemplatione laborum exconsulari moderatoris provinciae dignitate decorari: licentia facultateque ei non deneganda, cum usus exegerit , tam pro se quam pro filiis parentibus et uxoribus nec non etiam personis ex transverso latere usque ad quartum gradum constitutis patrocinium suum adhibere.

1 . Quando autem fisci patronum mori contigerit, gradu eum sequentem sine ulla dilatione in loco eius subrogari, heredibus defuncti nihil exinde sibi commodi adquiri posse speraturis: cunctis privilegiis, quae hactenus habuisse noscuntur, nec non his, quae suggestio tuae magnitudinis continet, etiam in posterum intactis inviolatisque servandis, quatenus huiusmodi delato eis liberalitate nostrae serenitatis honore possint in otio et tranquillitate reliquum tempus vitae suae peragere, nulla eis invitis sollicitudine ingerenda. * LEO ET ANTHEM. AA. ALEXANDRO DUCI AEGYPTIACI LIMITIS ET PRAEF. AUGUSTALI.*<A 468 D. XIII K. SEPT. ANTHEMIO CONS.>

2.7.14

Imperatores Leo, Anthemius . Advocati, qui dirimunt ambigua fata causarum suaeque defensionis viribus in rebus saepe publicis ac privatis lapsa erigunt, fatigata reparant, non minus provident humano generi, quam si proeliis atque vulneribus patriam parentesque salvarent. Nec enim solos nostro imperio militare credimus illos, qui gladiis clupeis et thoracibus nituntur, sed etiam advocatos: militant namque causarum patroni, qui gloriosae vocis confisi munimine laborantium spem vitam et posteros defendunt. * LEO ET ANTHEM. AA. CALLICRATI PP. ILLYRICI. *<A 469 D. V K. APRIL. CONSTANTINOPOLI ZENONE ET MARCIANO CONSS.>

2.7.15

Imperator Leo . Post duos fisci patronos, qui ex anterioribus constitutionibus isdem beneficiis muniuntur, sexaginta quattuor togatos, qui in praesenti sunt, a primo usque ad sexagesimum quartum imperialibus beneficiis perfrui censemus, quibus fisci patroni liberique eorum honorati sunt.

1 . His quoque illud adiciendum esse statuimus, ut, si quis patronatus fisci adeptus gradum fatalem diem obierit, universa totius anni solacia, ex quo hoc idem officium peragere coeperit, ad heredes seu successores suos, sive liberi sive extranei fuerint, transmittendi tam ex testamento quam ab intestato liberam habeat facultatem. * LEO A. DIOSCORO PP. *<A 472 D. XVII K. IUN. CONSTANTINOPOLI MARCIANO CONS.>

2.7.16

Imperatores Leo Iunior, Zeno . Ad similitudinem sexaginta quattuor advocatorum fori amplissimae praetorianae praefecturae quindecim tantum ex foro tuae magnitudinis, qui in praesenti gradus primos obtinent, post fisci videlicet patronum, isdem privilegiis nostrae mansuetudinis beneficio perfruantur, quibus fisci patroni liberique eorum muniuntur. * LEO IUNIOR ET ZENO AA. IUSTINIANO PU. *<A 474 D. XVII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LEONE IUNIORE A. CONS.>

2.7.17

Imperatores Leo Iunior, Zeno . Iubemus advocationem fori tui culminis in centum quinquaginta, sicut antea constitutum fuerat, advocatos concludi eundemque numerum, quotiens vel professionis fine vel morte vel quocumque casu fuerit imminutus, electione magnificae tuae sedis impleri, ita ut in praesenti quidem et hinc usque ad biennium ad plenitudinem supra definiti numeri subrogandi sine ulla cohortalis aut cuiuslibet deterioris condicionis quaestione succedant: salva videlicet adversus eos apparitionibus si qua competit actione, quam certum est, postquam fisci patronatus officio impleto exierint, evanescere: post lapsum vero biennium foro tuae magnificae potestatis inseri postulantes non aliter, nisi sub gestorum confectione minime eos cohortali condicioni subiacere patefactum fuerit, admittantur.

1 . Cuncta sane privilegia, quae magnificae per Orientem praefecturae advocatis ex divinis retro principum seu inclitae recordationis Leonis vel nostris sanctionibus indulta sunt, tuae quoque gloriosissimae sedis causidicis absque ulla discretione competere per hanc in aeternum valituram legem sancimus. * LEO IUNIOR ET ZENO AA. PAULO PP.PER ILLYRICUM. *<A 474>

2.7.18

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

2.7.19

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

2.7.20

Imperator Anastasius . Suggestionem viri illustris comitis privatarum et proconsulis Asiae duximus admittendam, per quam nostrae serenitatis auribus intimavit fori sui advocatos communi petitione magnopere postulasse, ut, postquam advocationis deposuerint officium, dignitate quadam nostra liberalitate potiantur.

1 . Iubemus itaque post depositum, ut dictum est, praefatum officium unumquemque eorum, qui in praesenti sunt vel postea matriculis eorum pro tempore fuerint inserti, clarissimi primi ordinis comitis perfrui dignitate, quatenus et tempore quietis fructum praeteritorum laborum consequantur proque fide atque industria erga clientes suos comprobata privatae condicionis hominum multitudine segregati clarissimis merito connumerentur. * ANASTAS. A. EUSEBIO MAG. OFF. *<A 497 D. II K. IAN. CONSTANTINOPOLI ANASTASIO A. II CONS.>

2.7.21

Imperator Anastasius . Advocatos amplissimae tuae sedis, qui pro tempore ad fisci patroni gradum et officium provehuntur, una cum liberis iam natis vel postea procreandis ab omni cohortalis seu cuiuslibet deterioris condicionis vinculo immunes ac liberos cum patrimonio suo conservari praecipimus, cum constet hoc iam pridem tam advocatis amplissimae praetorianae per Orientem quam magnificae Urbicariae praefecturae sacris constitutionibus esse indultum et non dubium sit non tantum eas, sed etiam sublimissimae tuae sedis germanas esse potestates. * ANASTAS. A. THOMAE PP.PER ILLYRICUM. *<A 500 D. XII K. DEC. PATRICIO ET HYPATIO CONSS.>

2.7.22

Imperator Anastasius . Iubemus pro tempore primatem advocatorum fori viri illustris comitis Orientis per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi, hoc quoque transacto professionem advocationis deponere: consortio videlicet eorundem advocatorum ad quadraginta tantummodo viros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de advocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec quadraginta virorum numerum advocatorum consortium excedere contingat.