Codex Iustinianus – Liber II

Tutto il testo latino è basato sull’edizione visionata da Krueger’s , tradotto da Francesco Foramiti, Corpo del diritto civile, (Nuova ed. eseguita su quella di Parigi del 1830), 5 voll., Venezia 1836-1844.

 

 

 

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI
C O D I C I S
DOMINI NOSTRI
I U S T I N I A N I
SACRATISSIMI PRINCIPIS
REPETITAE PRAELECTIONIS
liber secundus

 

2.1.0. De edendo.

2.2.0. De in ius vocando.

2.3.0. De pactis.

2.4.0. De transactionibus.

2.5.0. De calculi errore.

2.6.0. De postulando.

2.7.0. De advocatis diversorum iudiciorum.

2.8.0. De advocatis fisci.

2.9.0. De errore advocatorum vel libellos seu preces concipientium.

2.10.0. Ut quae desunt advocationi partium iudex suppleat.

2.11.0. De causis, ex quibus infamia alicui inrogatur.

2.12.0. De procuratoribus.

2.13.0. Ne liceat potentioribus patrocinium litigantibus praestare vel actiones in se transferre.

2.14.0. De his, qui potentiorum nomine titulos praediis adfigunt vel eorum nomina in lite praetendunt

2.15.0. Ut nemo privatus titulos praediis suis vel alienis imponat vel vela regalia suspendat.

2.16.0. Ut nemini liceat sine iudicis auctoritate signa imprimere rebus, quas alius tenet.

2.17.0. Ne fiscus vel res publica procurationem alicui patrocinii causa in lite praestet.

2.18.0. De negotiis gestis.

2.19.0. De his quae vi metusve causa gesta sunt.

2.20.0. De dolo malo.

2.21.0. De in integrum restitutione minorum viginti quinque annis.

2.22.0. De filio familias minore.

2.23.0. De fideiussoribus minorum.

2.24.0. Si tutor vel curator intervenerit.

2.25.0. Si in communi eademque causa in integrum restitutio postuletur.

2.26.0. Si adversus rem iudicatam.

2.27.0. Si adversus venditionem.

2.28.0. Si adversus venditionem pignoris.

2.29.0. Si adversus donationem.

2.30.0. Si adversus libertatem.

2.31.0. Si adversus transactionem vel divisionem minor restitui velit.

2.32.0. Si adversus solutionem a debitore vel a se factam.

2.33.0. Si adversus dotem.

2.34.0. Si adversus delictum suum.

2.35.0. Si adversus usucapionem.

2.36.0. Si adversus fiscum

2.37.0. Si adversus creditorem.

2.38.0. Si ut se hereditate abstineat.

2.39.0. Si ut omissam hereditatem vel bonorum possessionem vel quid aliud adquirat.

2.40.0. In quibus causis in integrum restitutio necessaria non est.

2.41.0. Qui et adversus quos in integrum restitui non possunt.

2.42.0. Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit.

2.43.0. Si saepius in integrum restitutio postuletur.

2.44.0. De his qui veniam aetatis impetraverunt.

2.45.0. Si maior factus ratum habuerit.

2.46.0. Ubi et apud quem cognitio restitutionis agitanda sit.

2.47.0. De reputationibus, quae fiunt in iudicio in integrum restitutionis.

2.48.0. Etiam per procuratorem causam in integrum restitutionis agi posse.

2.49.0. In integrum restitutione postulata ne quid novi fiat.

2.50.0. De restitutione militum et eorum qui rei publicae causa afuerunt.

2.51.0. De uxoribus militum vel eorum qui rei publicae causa absunt.

2.52.0. De temporibus in integrum restitutionis tam minorum aliarumque personarum (..)

2.53.0. Quibus ex causis maiores in integrum restituuntur.

2.54.0. De alienatione iudicii mutandi causa facta.

2.55.0. De receptis.

2.56.0. De satisdando.

2.57.0. De formulis et impetratione actionum sublatis.

2.58.0. De iureiurando propter calumniam dando.

 

2.1.0. De edendo.

 

2.1.1

Imperator Antoninus . Ipse dispice, quemadmodum pecuniam, quam deposuisse te dicis, deberi tibi probes. Nam quod desideras, ut rationes suas adversaria tua exhibeat, id ex causa ad iudicis officium pertinere solet. * ANT. A. MANILIO. *<A155 PP. IIII K. OCT. SABINIANO II ET SEVERO CONSS.>

2.1.2

Imperatores Severus, Antoninus . Is, apud quem res agitur, acta publica tam criminalia quam civilia exhiberi inspicienda ad investigandam veritatis fidem iubebit. * SEV. ET ANT. AA. FAUSTO. *<A 194 PP. NON. IUL. SEVERO A. ET ALBINO CONSS.>

2.1.3

Imperatores Severus, Antoninus . Edita actio speciem futurae litis demonstrat, quam emendari vel mutari licet, prout edicti perpetui monet auctoritas vel ius reddentis decernit aequitas. * SEV. ET ANT. AA. VALENTI. *<A 202 D. III K. SEPT. SEVERO III ET ANTONINO AA. CONSS.>

2.1.4

Imperator Antoninus . Qui accusare volunt, probationes habere debent, cum neque iuris neque aequitatis ratio permittat, ut alienorum instrumentorum inspiciendorum potestas fieri debeat. Actore enim non probante qui convenitur, etsi nihil ipse praestarit, obtineat. * ANT. A. EPAPHRODITO. *<A 212 PP. V ID. MART. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

2.1.5

Imperator Alexander Severus . Non est novum eum a quo petitur pecunia implorare rationes creditoris, ut fides constare possit. * ALEX. A. VALENTINIANAE. *<A 223 PP. VII ID. MART. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.1.6

Imperator Alexander Severus . Iustum est desiderium eius a quo petitur, licet nomine publico, ut rationibus publicis exhibitis constet, quantum sub nomine suo solutum sit. * ALEX. A. URIANO. *<A 223 PP. XVI K. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2.1.7

Imperator Alexander Severus . Procurator privatae rationis instrumentorum, quae communia tibi esse dicis cum fisco, describendorum facultatem secundum morem fieri iubebit: et si quando res exegerit ad fidem petitionis tuae apud alium iudicem praebendam aliquid eorum proferri, desiderante eo qui convenitur, ut id fiat, praecipiet. * ALEX. A. VALENTI. *<A 225 PP. X K. MART. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

2.1.8

Imperator Alexander Severus . Et quae a divo Antonino patre et quae a me rescripta sunt, cum iuris et aequitatis rationibus congruunt. Nec enim diversa sunt vel discrepantia, quod multum intersit, ex parte eius, qui aliquid petit quique doli exceptione submoveri ab intentione petitionis suae potest, rationes promi reus desideret, quibus se posse instruere contendit ( quod utique ipsa rei aequitatis suadet), an vero ab eo a quo aliquid petitur actor desideret rationes exhiberi, quando hoc casu non oportet originem petitionis ex instrumentis eius qui convenitur fundari. * ALEX. A. FLORO. *<A 225 PP. K. OCT. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

2.2.0. De in ius vocando.

 

2.2.1

Imperator Alexander Severus . Sicut bonis moribus convenit reverentiam manumissoris uxori praeberi, ita re exigente in ius eam sine permissu praetoris vocari prohibitum est. * ALEX. A. TRYPHONI. *<A 230 PP. IIII K. APRIL. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

2.2.2

Imperator Gordianus . Venia edicti non petita patronum seu patronam eorumque parentes et liberos, heredes insuper, etsi extranei sint, a libertis seu liberis eorum non debere in ius vocari ius certissimum est: nec in ea re rusticitati venia praebeatur, cum naturali ratione honor eiusmodi personis debeatur. Cum igitur confitearis patroni tui filium sine permissu praesidis in ius vocasse, poenam edicto perpetuo praestitutam rescripto tibi concedi temere desideras. * GORD. A. NOCTURNO. *<A 239 PP. VIII ID. NOV. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2.2.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui in potestate patris agunt, adversus eos experiri non possunt. Si igitur emancipata es, venia edicti petita hoc facere non prohiberis. Quod et in matris persona observandum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ROXANAE. *<A 287 PP. VIII ID. NOV. DIOCLETIANO III ET MAXIMINIANO AA. CONSS.>

2.2.4

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

2.3.0. De pactis.

 

2.3.1

Imperator Severus . Condicionis incertum inter fratres non iniquis rationibus conventione finitum est. Cum igitur verbis fideicommissi petitum a patre tuo profitearis, ut, si vita sine liberis decederet, hereditatem licinio frontoni restitueret, pactum eo tempore de sextante frontoni dando, cum liberos philinus non sustulerat, interpositum non idcirco potest iniquum videri, quod facta, sicut placuit, divisione diem suum te filio eius superstite functus est. * SEV. A. PHILINO. *<A 200 PP. VII K. DEC. SEVERO A. II ET VICTORINO CONSS.>

2.3.2

Imperatores Severus, Antoninus . Post venditionem hereditatis a te factam, si creditores contra emptores actiones suas movisse probare potueris eosque eas spontanea suscepisse voluntate, exceptione taciti pacti non inutiliter defenderis. * SEV. ET ANT. AA. CLAUDIO. *<A 202 PP. PRID. ID. FEBR. SEVERO III ET ANTONINO AA. CONSS.>

2.3.3

Imperatores Severus, Antoninus . Servus creditoris meliorem causam domini facere potest: in deterius autem reformare novo pacto non potest obligationem recte constitutam. * SEV. ET ANT. AA. RESTITUTO. *<A 202 PP. VIII K. APRIL. SEVERO III ET ANTONINO AA. CONSS.>

2.3.4

Imperatores Severus, Antoninus . Postquam liti de praedio motae renuntiasti, causam finitam instaurari posse nulla ratio permittit. * SEV. ET ANT. AA. VALERIAE. *<A 206 PP. IIII ID. FEBR. ALBINO ET AEMILIANO CONSS.>

2.3.5

Imperator Antoninus . Creditori tuo si partem pecuniae exsolvisti, de parte vero non petenda inter te et eum convenit ob causas negotiaque eius tuo patrocinio fideque defensa, ea obligatione partim iure civili partim honorario liberatus es. Nam exceptio perpetua pacti conventi vel doli residui petitionem repellit, cum et solutum per ignorantiam repeti potuisset. * ANT. A. DEMAGORAE. *<A 213 PP. VIII K. AUG. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2.3.6

Imperator Antoninus . Pacta, quae contra leges constitutionesque vel contra bonos mores fiunt, nullam vim habere indubitati iuris est. * ANT. A. IULIAE BASILIAE. *<A 213 PP. V K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>