Codex Iustinianus – Liber V

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

9b . Fetus autem iumentorum et omnia quae fructuum nomine continentur ad lucrum mariti pertineant pro tempore matrimonii, sive aestimata sive non aestimata sint.

9c . Sed et novissimi anni, in quo matrimonium solvitur, fructus pro rata temporis portione debere utrique parti adsignari commune utriusque actionis est, in rebus scilicet non aestimatis. Aestimatarum enim rerum maritus quasi emptor et commodum sentiat et dispendium subeat et periculum expectet

10 . Cautione videlicet defensionis in specie, in qua dotem suae uxoris vel nurus in familiae herciscundae iudicio praecipuam filius defuncti detrahit, secundum propriam naturam ex stipulatu actionis coheredibus suis praestanda.

11 . Videamus igitur, quali incremento ei de rei uxoriae actione accedente formare decet ex stipulatu actionem. Cumque iuris certi et indubitati est, si parens per virilem sexum adscendens dote pro filia vel nepte praestita emancipaverit eam vel ipse decesserit, in rei uxoriae actione dotem omnimodo ad mulierem pertinere, etsi fuerit exheredata ( quod non erat in ex stipulatu actione: ibi etenim velut aliae actiones in omnes heredes actio dividebatur), aequissimum nobis visum est et in ex stipulatu actione mulierem dotem suam praecipuam accipere, etsi emancipata vel exheredata sit vel cum aliis heredibus scripta

12 . Quo a nobis recepto et aliae multae species promptum accipiunt exitum, cum dos possit et de inofficioso actionem excludere, maxime si sufficit ad quartam, et in collationem ferri, si intestatus pater familias decesserit, et testamento facto, quando hoc testator dixerit. Quae omnia ex stipulatu actio a rei uxoriae actione accipit

13 . Accedit ei et alia species a rei uxoriae actione. Si quando etenim extraneus dotem dabat nulla stipulatione vel pacto pro restitutione eius in suam personam facto, quisquis is fuerat, mulier habebat rei uxoriae actionem: quod antea in ex stipulatu actione non erat. Stipulatione autem vel pacto interposito stipulator vel is qui paciscebatur habebat vel ex stipulatu vel praescriptis verbis civilem actione

13a . In praesenti autem non sic esse volumus, sed si non specialiter extraneus dotem dando in suam personam dotem stipulatus est vel pactum fecerit, tunc praesumatur mulier ipsa stipulationem fecisse, ut ei dos ex huiusmodi casu accedat.

13b . Neque enim in hac specie volumus videri extraneum tacitam stipulationem fecisse, ne, quod pro mulieribus introduximus, hoc adversus mulieres convertatur. Immo magis in huiusmodi dotibus, quae ab extraneis dantur vel promittuntur, ipsa mulier videatur fecisse tacitam stipulationem, nisi expressim extraneus sibi dotem reddi pactus fuerit vel stipulatus, cum donasse magis mulieri quam sibi aliquid ius servasse extraneus non stipulando videtur

13c . Extraneum autem intellegimus omnem citra parentem per virilem sexum adscendentem et in potestate dotandam personam habentem: parenti enim tacitam ex stipulatu actionem donamus.

14 . Et hoc ex rei uxoriae actione simili modo ex stipulatu actioni accommodandum est. Si quando etenim post solutum matrimonium dos a patre petebatur, si quidem rei uxoriae fuerat actio, non poterat solus pater sine consensu filiae suae agere : et si necdum actione mota ab hac luce fuerat subtractus et si lis contestata esset, ad filiam quasi proprium patrimonium dos revertebatur

14a . Quod non erat in ex stipulatu actione: ibi enim et solus exactionem habebat consensu filiae non expectato et, si decedebat, ad suos heredes transmittebat. Sed rei uxoriae ius et in ex stipulatu actionem transponere satis humanum, satis pium, satis utile matrimoniis est

15 . Et cum lex Iulia fundi dotalis Italici alienationem prohibebat fieri a marito non consentiente muliere, hypothecam autem nec si mulier consentiebat, interrogati sumus, si oportet huiusmodi sanctionem non super italicis tantummodo fundis, sed pro omnibus locum habere.

15a . Placet itaque nobis eandem observationem non tantum in italicis fundis, sed etiam in provincialibus extendi. Cum autem hypothecam etiam ex hac lege donavimus, sufficiens habet remedium mulier, et si maritus fundum alienare voluerit

15b . Sed ne ex consensu mulieris hypothecae eius minuantur, necessarium est et in hac parte mulieribus subvenire hoc tantummodo addito, ut fundum dotalem non solum hypothecae titulo dare nec consentiente muliere maritus possit, sed nec alienare, ne fragilitate naturae suae in repentinam deducatur inopiam.

15c . Licet enim anastasiana lex de consentientibus mulieribus vel suo iuri renuntiantibus loquitur, tamen eam intellegi oportet in res mariti vel dotis quidem, aestimatas autem, in quibus dominium et periculum mariti est: in fundo autem inaestimato, qui et dotalis proprie nuncupatur, maneat ius intactum, ex lege quidem Iulia imperfectum, ex nostra autem auctoritate plenum atque in omnibus terris effusum et non tantum italicis et sola hypotheca conclusum.

16 . Illud etiam generaliter praesenti addere sanctioni necessarium esse duximus, ut, si qua pacta intercesserint vel pro restitutione dotis vel pro tempore vel pro usuris vel pro alia quacumque causa, quae nec contra leges nec contra constitutiones sunt, ea observentur.

16a . Sin autem repudio matrimonium fuerit dissolutum, omnia iura, quae ex Theodosiana vel nostra lege descendunt, immutilata custodiantur.

16b . Simili modo ea, quae Anastasianae legi pro his quae bona gratia separantur enumerata sunt, firma illibataque permaneant.

16c . Et generaliter quidquid sacratissimis constitutionibus vel libris prudentium cautum est, quod non contrarium huic legi inveniatur, et hoc in sua maneat firmitate et ex stipulatu actioni adgregetur, licet in re uxoria tractatum est.

16d . Quae omnia in his tantummodo dotibus locum habere censemus, quae post hanc legem datae fuerint vel promissae vel etiam sine scriptis habitae: instrumenta enim iam confecta viribus suis carere non patimur, sed suum expectare eventum. * IUST. A. AD POP. URB. CONSTANTINOPOLITANAE ET UNIVERSOS PROVINCIALES.*<A 530 D.K.NOV.LAMPADIO ET ORESTE CONSS.>

5.14.0. De pactis conventis tam super dote quam super donatione ante nuptias et paraphernis.

 

5.14.1

Imperatores Severus, Antoninus . Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, servari oportet, nec obesse tibi debet, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc dicimus, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea convenit, utilis est condictio. * SEV. ET ANT. AA. NICAE. *<A 206 PP.VII K. FEBR. ALBINO ET AEMILIANO CONSS.>

5.14.2

Imperator Antoninus . Fructus praediorum in dotem datorum si secundum pactum sumptibus tuis tuorumque servierunt, repeti non posse ambigere non debes. * ANT. A. THEODOTAE. *<A 213 D. XI K. APRIL ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.14.3

Imperator Gordianus . Quamvis pater tuus, cum te nuptui collocaret, pactus sit, ut, si maritus tuus superstitibus filiis communibus in matrimonio decessisset, pars dotis liberorum nomine retineatur, eiusmodi tamen conventio, quominus actionem integrae dotis habeas, proficere non potest. * GORD. A. TORQUATAE. *<A 239 D. VI ID. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.14.4

Imperator Gordianus . Pactum dotale, quo matrem convenisse cum patre tuo proponis, ut, si in matrimonio decessisset, tibi et fratribus tuis dos restitueretur, si stipulatio ex persona vestra, cum in potestate patris constituti non essetis, legitima minus intercessit, defuncta ea in matrimonio actionem vobis quaerere non potuit. Sed si obligatione verborum rite intercedente dotis petitionem habere potuisti, maxime si ad vinculum potestatis patriae non attigeris, petitionem exsequi non prohiberis * GORD. A. AGATHO. *<A 240 PP.V ID. IUN. SABINO ET VENUSTO CONSS.>

5.14.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Hereditas extraneis testamento datur. Cum igitur adfirmes dotali instrumento pactum interpositum esse vice testamenti, ut post mortem mulieris bona eius ad te pertinerent, quae dotis titulo tibi non sunt obligata, intellegis te nulla actione posse convenire heredes seu successores eius, ut tibi restituantur, quae nullo modo debentur * DIOCL. ET MAXIM. AA. CLAUDIO. *<A 290 PP. NON. FEBR. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

5.14.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si convenit, ut in matrimonio uxore defuncta dos penes maritum remaneret, profecticiae dotis repetitionem huiusmodi pactum inhibuisse explorati iuris est, cum deteriorem causam dotis, in quem casum patri soli repetitio competit, pacto posse fieri auctoritate iuris saepissime sit responsum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFO. *<A 293 D. V NON. MAI. IPSIS AA. CONSS.>

5.14.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pater, pro filia dotem datam genero ea prius in matrimonio defuncta nepotibus pactus restitui, licet his actionem quaerere non potuit, tamen utilis eis ex aequitate accommodabitur actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILETO. *<A 294 D. XIIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

5.14.8

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Hac lege decernimus, ut vir in his rebus, quas extra dotem mulier habet, quas Graeci dicunt, nullam uxore prohibente habeat communionem nec aliquam ei necessitatem imponat. Quamvis enim bonum erat mulierem, quae se ipsam marito committit, res etiam eiusdem pati arbitrio gubernari, attamen quoniam conditores legum aequitatis convenit esse fautores, nullo modo, ut dictum est, muliere prohibente virum in paraphernis se volumus immiscere * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HORMISDAE PP. *<A 450 S.D.V ID. IAN. POST CONSULATUM PROTOGENIS ET ASTERII.>

5.14.9

Imperatores Leo, Anthemius . Ex morte cuiuscumque personae sive mariti sive mulieris eandem partem, non pecuniae quantitatem, tam virum ex dote quam mulierem ex ante nuptias donatione lucrari decernimus.

1 . Veluti si maritus mille solidorum ante nuptias donationem confecerit, licebit mulieri et minoris et amplioris quantitatis dotem offerre et marito similiter ante nuptias donationem: hoc tamen observandum est, ut quantam partem mulier stipuletur sibi lucro cedere ex ante nuptias donatione, si priorem maritum mori contigerit, tantam et maritus ex dote partem, non pecuniae quantitatem, stipuletur sibi, si constante matrimonio prior mulier in fata collapsa fuerit.

2 . Et si pactum contra vetitum fuerit subsecutum, infirmum atque invalidum hoc esse , ut nulla ex eo procedere possit exactio, praecipimus.

3 . Eadem custodiri censemus, sive pater pro filio sive mater sive ipse ducturus uxorem sui iuris constitutus sive quilibet alius pro eo ante nuptias donationem nupturae dederit.

4 . Simili quoque modo, sive pater pro filia sive mater sive ipsa pro se, sui iuris videlicet constituta, sive quilibet alius pro ea uxorem ducturo dotem dederit seu promiserit, quoniam et alio pro ea offerente dotem ipsa eam pro se videtur offerre.

5 . Quod adeo verum est, ut et ipsa ab alio pro se oblatam dotem in lucrum suum reposcat, nisi forte is qui eam obtulit statim ( id est tempore oblationis seu promissionis) stipulatus vel pactus sit, ut sibi dos praedicta reddatur. * LEO ET ANTHEM. AA. NICOSTRATO PP. *<A 468 D.XV K. SEPT. ANTHEMIO A. II CONS.>

5.14.10

Imperator Justinianus . Lege Leonis divae memoriae pacta lucrorum dotis et ante nuptias donationis paria esse sanciente nec adiciente, quid fieri oporteat, si hoc minime observatum sit, nos omnia clara esse cupientes praecipimus disparibus eis factis maiorem lucri partem ad minorem deduci, ut eo modo uterque minorem partem lucretur. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIII ID APRIL. CONSTINTINOPOLI DECIO VC.CONS.>

5.14.11

Imperator Justinianus . Si mulier marito suo nomina ( id est feneraticias cautiones) quae extra dotem sunt dederit, ut loco paraphernarum apud maritum maneant, et hoc dotali instrumento fuerit adscriptum, utrumne habeat aliquas ex his actiones maritus sive directas sive utiles, an penes uxorem omnes remaneant, et in quem eventum dandae sint marito actiones, quaerebatur.

1 . Sancimus itaque, si quid tale evenerit, actiones quidem omnimodo apud uxorem manere, licentiam autem marito dari easdem actiones movere apud competentes iudices nulla ratihabitione ab eo exigenda, et usuras quidem eorum circa se et uxorem expendere, pecunias autem sortis quas exegerit servare mulieri vel in causas, ad quas ipsa voluerit, distribuere.

2 . Et si quidem in dotali instrumento hypothecae pro his nominatum a marito scriptae sunt, his esse mulierem ad cautelam suam contentam. Sin autem minime hoc scriptum inveniatur, ex praesenti nostra lege habeat hypothecam contra res mariti, ex quo pecunias ille exegit

3 . Antea enim habeat ipsa mulier facultatem, si voluerit, sive per maritum sive per alias personas easdem movere actiones et suas pecunias percipere et ipsas cautiones a marito recipere, securitate ei competente facienda.

4 . Dum autem apud maritum remanent eaedem cautiones, et dolum et diligentiam maritus circa eas praestare debet, qualem circa suas res habere invenitur ne ex eius malignitate vel desidia aliqua mulieri accedat iactura. Quod si evenerit, ipse eandem de proprio resarcire compelletur * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 530 D. K. NOV. LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

5.15.0. De dote cauta et non numerata.

 

5.15.1

Imperatores Severus, Antoninus . Dotem numeratio, non scriptura dotalis instrumenti facit: et ideo non ignoras ita demum ad petitionem dotis admitti te posse, si dotem a te re ipsa datam probatura es. * SEV. ET ANT. AA. DIONYSIAE. *<A 204 D.XIII K. AUG.CILONE ET LIBONE CONSS.>

5.15.2

Imperator Alexander Severus . Quod de suo maritus constante matrimonio donandi animo in dotem adscripsit, si eandem donationem legitime confectam non revocavit, qui incrementum doti dedit, et durante matrimonio mortem obiit, ab heredibus mariti, quatenus interposita liberalitas munita est, peti potest. * ALEX. A. PAPINIANAE. *<A 229 PP. NON. DEC. ALEXANDRO A.III ET DIONE CONSS.>

5.15.3

Imperator Justinianus . In dotibus, quas datas esse dotalibus instrumentis conscribi moris est, cum adhuc nulla datio, sed pollicitatio tantum subsecuta sit, liceat non numeratae pecuniae exceptionem opponere non solum marito contra uxorem vel heredes eius morte mulieris vel repudio dissoluto matrimonio, sed etiam heredibus mariti, cuius morte dissolutum est matrimonium, socero etiam vel eius heredibus, si cum filio suo dotem suscepisse dotalibus instrumentis scriptum sit, omnique personae, quam dotem suscepisse una cum marito conscribitur, et eius similiter heredibus, ita tamen, ut intra annum tantum continuum a morte mariti vel mulieris vel missione repudii computandum ea licentia detur. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D.K. IUN. DN. IUSTINIANO A.II CONS.>

5.16.0. De donationibus inter virum et uxorem et a parentibus in liberos factis et de ratihabitione.

 

5.16.1

Imperator Antoninus . Bona quondam mariti tui fiscus si nemine ei successore exsistente ut vacantia occupavit, donationes ab eo factae, si usque ad finem vitae in eadem voluntate permansit, revocari non possunt. * ANT. A. TRYPHENAE. *<A 212 PP. III ID. IAN. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

5.16.2

Imperator Antoninus . Si ancillam nummis tuis comparatam esse praesidi provinciae probaveris donationisque causa focariae tuae nomine instrumentum emptionis esse conscriptum, eam tibi restitui iubebit. Nam licet cessante iure matrimonii donatio perfici potuerit, milites tamen meos a focariis suis hac ratione fictisque adultationibus spoliari nolo * ANT. A. MARCO MIL. *<A 213 PP.XII K. MART. ANTONINO A.IIII ET BALBINO CONSS.>

5.16.3

Imperator Antoninus . Donatio mancipiorum aliarumque rerum, quas tibi ab uxore tua donatas dicis, si modo suae potestatis, cum donaret, fuit vel patris voluntate id fecit et in eadem voluntate donationis usque ad ultimum diem vitae perseveravit, ex mea et divi severi patris mei constitutione firmata est.

1 . Sin autem post mortem filiae facta est donatio a quondam socero tuo, etiam inter vivos ea perfici potuit. * ANT. A. EPICTETO. *<A 213 PP. IIII NON. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.16.4

Imperator Alexander Severus . Nec inter eas quidem personas, quarum iuri subiecti sunt vir et uxor quive in eorum potestate sunt, donationes iure civili fieri possunt. * ALEX. A. CLAUDIANO. *<A PP. XVII K. OCT.>

5.16.5

Imperator Alexander Severus . Si, ut proponis, pater tuus, in cuius potestate fuisti, marito tuo genero suo instrumentum debitoris donationis causa dedit isque matrimonio durante vita functus est ac postea a marito divortisti, quod gestum est non valet. * ALEX. A. QUINTILLAE. *<A 227 PP.ID.FEBR.ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

5.16.6

Imperator Alexander Severus . Etiamsi uxoris tuae nomine res quae tui iuris fuerunt depositae sunt, causa proprietatis ea ratione mutari non potuit, etsi donasse te uxori res tuas ex hoc quis intellegat, cum donatio in matrimonio facta prius mortua ea quae liberalitatem excepit irrita sit.

1 . Nec est ignotum, quod, cum probari non possit, unde uxor matrimonii tempore honeste quaesierit, de mariti bonis eam habuisse veteres iuris auctores merito credidissent. * ALEX. A. NEPOTIANO. *<A 229 PP.NON.DEC.ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

5.16.7

Imperator Alexander Severus . Si ex voluntate patris tui filio tutoris nupta es, collata in maritum donatio ipso iure irrita est. Sed si matrimonium iure non valuit, licet ipso iure donatio tenuerit, quia tamen indigna persona eius fuit, qui nec maritus potest dici, utiles actiones super revocandis his tibi competunt * ALEX. A. THEODOTAE. *<A 232 PP.K.OCT.LUPO ET MAXIMO CONSS.>

5.16.8

Imperator Alexander Severus . Si fructus eorum praediorum, quae in dotem accepisse te dicis, matrimonii tempore uxorem tuam percipere passus es eosque uxor tua absumpsit, restitui tibi post divortium oportere nulla ratione contendis. Sin autem ab his locupletior facta est, in tantum potest conveniri * ALEX. A. LEONI. *<A 233 PP.V K. OCT. MAXIMO ET PATERNO CONSS.>

5.16.9

Imperator Gordianus . Etsi de tua pecunia mancipia uxori tuae comparata sunt, tamen, si ei sunt tradita, eorum dominium non ad te, sed ad eam pertinet, pecuniae autem tantummodo repetitionem habes, sive negotium eius gerens numerationem fecisti sive in eam donationem conferens quantitatem pretii largitus es: etenim vel in solidum vel quatenus locupletior facta est actione cum ea competenti poteris experiri. * GORD. A. ORIGENI. *<A 238 PP.VII K. OCT.PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.16.10

Imperator Gordianus . Si maritus quondam uxoris tuae, cum sui iuris esset, in eam praedia vel cetera donationis titulo contulit et in ea voluntate usque ad mortem suam perseveravit, ex oratione divi severi confirmata est donatio: ac si eas res pater defuncti iniuriose abstulit, per praesidem provinciae eas restituere cogetur. Nec enim, quasi maleficiis eius sit maritus extinctus, crimen intendens sub praetextu accusationis quae donata sunt auferre debuit, cum causa liberalitatis a criminatione separata sit * GORD. A. VERIANO. *<A 239 PP.III K. APRIL. GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

5.16.11

Imperator Gordianus . Sicut cessat petitio quantitatis, quam de suo maritus uxori in menses singulos vel annos singulos proprii usus eius gratia promittit, ita ex ea causa nummi soluti erogatique non dari repetitionem manifestum est. * GORD. A. MAXIMO. *<A 241 PP.V K. IUL.GORDIANO A.II ET POMPEIANO CONSS.>

5.16.12