Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

4.32.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Constitutionibus sacris, quae ultra certum modum usuras fenebris exigi pecuniae prohibent, mandatoribus etiam vel fideiussoribus subventum est: quibus quasi mandator vel fideiussor conventus uti potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AELIO NICOPOLITANO. *<ASUB DIE… >

4.32.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si usuras praestari pignore dato convenerat et in continenti numeratione facta, postea vel ante, propter quod debitum solutionem feceras, non designasti, habuit creditor in usuras tibi accepto ferendae solutae quantitatis facultatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CHRESIMONI. *<>

4.32.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pignoribus quidem intervenientibus usurae, quae sine stipulatione peti non poterant, pacto retineri possunt. Verum hoc iure constituto, cum huiusmodi nullo interposito pacto tantum certae summae poenam praestari convenisse proponas, nec peti nec retineri quicquam amplius et ad pignoris solutionem urgueri te disciplina iuris perspicis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. COMINIO CARINO. *<PP. ID. IUL. IPSIS… CONSS.>

4.32.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Oleo quidem vel quibuscumque fructibus mutuo datis incerti pretii ratio additamenta usurarum eiusdem materiae suasit admitti. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IASONI. *<A 294 D. III K. OCT. VIMINACI CC. CONSS.>

4.32.24

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si mater tua maior annis constituta negotia quae ad te pertinent gesserit, cum omnem diligentiam praestare debeat, usuras pecuniae tuae, quam administrasse fuerit comprobata, praestare compelli potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CULCIAE. *<A 294 D. XIIII K. DEC. IPSIS CC. CONSS.>

4.32.25

Imperator Constantinus . Pro auro et argento et veste facto chirographo licitas solvi vel promitti usuras iussimus. * CONST. A. AD POP. *<>

4.32.26

Imperator Justinianus . Eos, qui principali actione per exceptionem triginta vel quadraginta annorum, sive personali sive hypothecaria, ceciderunt, non posse super usuris vel fructibus praeteriti temporis aliquam movere quaestionem dicendo ex his temporibus eas velle sibi persolvi, quae non ad triginta vel quadraginta praeteritos annos referuntur, et adserendo singulis annis earum actiones nasci: principali enim actione non subsistente satis supervacuum est super usuris vel fructibus adhuc iudicem cognoscere.

1 . Super usurarum vero quantitate etiam generalem sanctionem facere necessarium esse duximus, veterem duram et gravissimam earum molem ad mediocritatem deducentes.

2 . Ideoque iubemus illustribus quidem personis sive eas praecedentibus minime licere ultra tertiam partem centesimae usurarum in quocumque contractu vili vel maximo stipulari: illos vero, qui ergasteriis praesunt vel aliquam licitam negotiationem gerunt, usque ad bessem centesimae suam stipulationem moderari: in traiecticiis autem contractibus vel specierum fenori dationibus usque ad centesimam tantummodo licere stipulari nec eam excedere, licet veteribus legibus hoc erat concessum: ceteros autem omnes homines dimidiam tantummodo centesimae usurarum posse stipulari et eam quantitatem usurarum etiam in aliis omnibus casibus nullo modo ampliari, in quibus citra stipulationem usurae exigi solent.

3 . Nec liceat iudici memoratam augere taxationem occasione consuetudinis in regione obtinentis.

4 . Si quis autem aliquid contra modum huius fecerit constitutionis, nullam penitus de superfluo habeat actionem, sed et si acceperit, in sortem hoc imputare compelletur, interdicta licentia creditoribus ex pecuniis fenori dandis aliquid detrahere vel retinere siliquarum vel sportularum vel alterius cuiuscumque causae gratia. Nam si quid huiusmodi factum fuerit, principale debitum ab initio ea quantitate minuetur, ut tam ipsa minuenda pars quam usurae eius exigi prohibeantur

5 . Machinationes etiam creditorum, qui ex hac lege prohibiti maiores usuras stipulari alios medios subiciunt, quibus hoc non ita interdictum est, resecantes iubemus, si quid tale fuerit attemptatum, ita computari usuras, ut necesse esset, si ipse qui alium interposuit fuisset stipulatus: in quo casu sacramenti etiam illationem locum habere sancimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. ID. DEC. CONSTANTINOPOLI IUSTINIANO PP A. II CONS.>

4.32.27

Imperator Justinianus . De usuris, quarum modum iam statuimus, pravam quorundam interpretationem penitus removentes iubemus etiam eos, qui ante eandem sanctionem ampliores quam statutae sunt usuras stipulati sunt, ad modum eadem sanctione taxatum ex tempore lationis eius suas moderari actiones, illius scilicet temporis, quod ante eandem fluxit legem, pro tenore stipulationis usuras exacturos.

1 . Cursum insuper usurarum ultra duplum minime procedere concedimus, nec si pignora quaedam pro debito creditori data sint, quorum occasione quaedam veteres leges et ultra duplum usuras exigi permittebant.

2 . Quod et in bonae fidei iudiciis ceterisque omnibus in quibus usurae exiguntur servari censemus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. K. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.>

4.32.28

Imperator Justinianus . Ut nullo modo usurae usurarum a debitoribus exigantur, et veteribus quidem legibus constitutum fuerat, sed non perfectissime cautum. Si enim usuras in sortem redigere fuerat concessum et totius summae usuras stipulari, quae differentia erat debitoribus, qui re vera usurarum usuras exigebantur? hoc certe erat non rebus sed verbis tantummodo leges ponere

1 . Quapropter hac apertissima lege definimus nullo modo licere cuidam usuras praeteriti vel futuri temporis in sortem redigere et earum iterum usuras stipulari, sed, si hoc fuerit subsecutum, usuras quidem semper usuras manere et nullum aliarum usurarum incrementum sentire, sorti autem antiquae tantummodo incrementum usurarum accedere. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 PP. K. OCT. CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>

4.33.0. De nautico fenore.


4.33.1 ………………………………………….

4.33.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Traiecticiam pecuniam, quae periculo creditoris datur, tamdiu liberam esse ab observatione communium usurarum, quamdiu navis ad portum appulerit, manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SCRIBONIO HONORATO. *<A 286 PP. IIII ID. MART. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

4.33.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum dicas pecuniam te ea lege dedisse, ut in sacra urbe tibi restitueretur, nec incertum periculum, quod ex navigatione maris metui solet, ad te pertinuisse profitearis, non dubium est pecuniae creditae ultra licitum te usuras exigere non posse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIAE COSMIANAE. *<A 286 PP. PRID. ID. MART. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

4.33.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum proponas te nauticum fenus ea condicione dedisse, ut post navigium, quod in africam dirigi debitor adseverabat, in salonitanorum portum nave delata fenebris pecunia tibi redderetur, ita ut navigii dumtaxat quod in africam destinabatur periculum susceperis, perque vitium debitoris, nec loco quidem navigii servato, illicitis comparatis mercibus quae navis continebat fiscum occupasse: amissarum mercium detrimentum, quod non ex marinae tempestatis discrimine, sed ex praecipiti avaritia et incivili debitoris audacia accidisse adseveratur, adscribi tibi iuris publici ratio non permittit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIAE IULIANAE. *<>

4.33.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Traiecticiae quidem pecuniae, quae periculo creditoris mutuo datur, casus, antequam, ad destinatum locum navis perveniat, ad debitorem non pertinet, sine huiusmodi vero conventione infortunio naufragii non liberabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PULLIO IULIANO EUCHARISTO. *<A 294 D. VIII ID. OCT. RETIARIAE CC. CONSS.>

4.34.0. Depositi.

 

4.34.1

Imperator Alexander Severus . Si incursu latronum vel alio fortuito casu ornamenta deposita apud interfectum perierunt, detrimentum ad heredem eius qui depositum accepit, qui dolum solum et latam culpam, si non aliud specialiter convenit, praestare debuit, non pertinet. Quod si praetextu latrocinii commissi vel alterius fortuiti casus res, quae in potestate heredis sunt vel quas dolo desiit possidere, non restituuntur, tam depositi quam ad exhibendum actio, sed etiam in rem vindicatio competit * ALEX. A. MESTRIO MIL. *<A 234 PP. IIII ID. IUL. MAXIMO II ET URBANO CONSS.>

4.34.2

Imperator Gordianus . Usurae in depositi actione sicut in ceteris bonae fidei iudiciis ex mora venire solent. * GORD. A. CELSINO MIL. *<A 238 D. K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>

4.34.3

Imperator Gordianus . Si depositi experiris, non immerito etiam usuras tibi restitui flagitabis, cum tibi debeat gratulari, quod furti eum actione non facias obnoxium, si quidem qui rem depositam invito domino sciens prudensque in usus suos converterit, etiam furti delicto succedit. * GORD. A. AUSTRONIO MIL. *<A 239 D. ID. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

4.34.4

Imperator Gordianus . Si deposita pecunia is qui eam suscepit usus est, non dubium est etiam usuras debere praestare. Sed si, cum depositi actione expertus es, tantummodo sortis facta condemnatio est, ultra non potes propter usuras experiri: non enim duae sunt actiones alia sortis alia usurarum, sed una, ex qua condemnatione facta iterata actio rei iudicatae exceptione repellitur * GORD. A. TIMOCRATI MIL. *<>

4.34.5

Imperatores Valerianus, Gallienus . Propter instrumenta quidem, quae te deposuisse cum adversario tuo dicis, ut residua pecunia quae ex conductione debebatur dissoluta ea reciperes, si id quod placuerat implesti, sequestrem potes convenire. Quamvis autem haec reddita non fuerint, tamen adversus eum a quo fundum conduxeras, si omne quod ex hoc contractu debebatur reddidisti, ipsis solutionibus tutus es * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. CLAUDIO. *<A 259 D. ID. IUL. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

4.34.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Is, penes quem utrasque partes transactiones vel alia instrumenta commendasse dicis, legem qua haec suscepit servare necesse habet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONIO ALEXANDRO ET ULPIANO ANTIPATRI.*<A 293 >

4.34.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Desiderium tuum cum rationibus iuris non congruit. Nam si custodiam pecuniae suscepisti, quam aliis a te datam instrumentum, quo hanc tibi reddi conscriptum profiteris, arguit, solutionem eius competentem improbe recusas * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTIOCHO ATTICO CALPURNIANO DEMOCRATI. *<>

4.34.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si is, qui depositam a te pecuniam accepit, eam suo nomine vel cuiuslibet alterius mutuo dedit, tam ipsum de implenda suscepta fide quam eius successores teneri tibi certissimum est. Adversus eum autem qui accepit nulla actio tibi competit, nisi nummi extant: tunc enim contra possidentem uti vindicatione potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO ALEXANDRO. *<A 293 D. IIII K. MART. SIRMI AA. CONSS.>

4.34.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum hereditas personam dominae sustineat, ab hereditario servo, priusquam patri vestro successeritis, res commendatas secundum bonam fidem ab eius qui susceperat successoribus apud rectorem provinciae petere potestis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO MENOPHILO ET CETERIS. *<A 293 PP. VII ID. NOV. SIRMI AA. CONSS.>

4.34.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui depositum non restituit, suo nomine conventus et condemnatus ad eius restitutionem cum infamiae periculo urguetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEPTIMIAE QUADRATILLAE. *<A 294 SUBSCRIPTA PRIDIE IDUS DECEMBRES NICOMEDIA CC. CONSS.>

4.34.11

Imperator Justinianus . Si quis vel pecunias vel res quasdam per depositionis accepit titulum, eas volenti ei qui deposuerit reddere ilico modis omnibus compellatur nullamque compensationem vel deductionem vel doli exceptionem opponat, quasi et ipse quasdam contra eum qui deposuit actiones personales vel in rem vel hypothecarias praetendens, cum non sub hoc modo depositum accepit, ut non concessa ei retentio generetur, et contractus qui ex bona fide oritur ad perfidiam retrahatur.

1 . Sed et si ex utraque parte aliquid fuerit depositum, nec in hoc casu compensationis praepeditio oriatur, sed depositae quidem res vel pecuniae ab utraque parte quam celerrime sine aliquo obstaculo restituantur, ei videlicet primum, qui primus hoc voluerit, et postea legitimae actiones integrae ei reserventur.

2 . Quod obtinere sicut iam dictum est oportet et si ex una parte depositio celebrata est, ex altera autem compensatio fuerit opposita, ut integra omni legitima ratione servata depositae res vel pecuniae prima fronte restituantur.

3 . Quod si in scriptis attestatio non per dolum vel fraudem fuerit ei qui depositum suscepit ab alio transmissa, ut minime depositum restituat, hocque per iusiurandum adfirmaverit, liceat ei qui deposuit sub defensionis cautela idonea praestita res depositas quantocius recuperare. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 RECITATA SEPTIMO MILIARIO IN NOVO CONSISTORIO PALATII IUSTINIANI D. III K. NOV. DECIO CONS.>

4.34.12

Imperator Justinianus . Supervacuam veterum differentiam e medio tollentes, si quis certum pondus auri vel confecti vel in massa constituti deposuerit et plures scripsit heredes et unus ex his contingentem sibi portionem a depositario accepit, alter supersederit vel alias fortuito casu impeditus hoc facere non potuerit, et postea depositarius in adversam inciderit fortunam vel sine dolo depositum perdiderit, sancimus non esse coheredi eius licentiam venire contra coheredem suum et ex eius parte avellere, quod ipse ex sua parte consequi minime potuerit, quasi eo quod coheres accepit communi constituto, cum, ubi certae pecuniae depositae fuerant et suam partem unus ex heredibus accepit, nemini veniret in dubium bene eum accepisse partem suam et non debere aliam partem attingere. Nobis etenim non videtur esse homo obnoxius neque in massa neque in specie neque in pecunia numerata qui suam partem suscepit, ne industria poenas desidiae solvat. Si enim et alius heres tempora opportuna quemadmodum coheres eius observasset, et suum uterque recipiebat et sequentibus altercationibus minime locus relinquebatu * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 – 532 >

4.35.0. Mandati.

 

4.35.1

Imperatores Severus, Antoninus . Adversus eum, cuius negotia gesta sunt, de pecunia, quam de propriis opibus vel ab aliis mutuo acceptam erogasti, mandati actione pro sorte et usuris potes experiri: de salario quod promisit a praeside provinciae cognitio praebebitur. * SEV. ET ANT. AA. LEONIDAE. *<>

4.35.2

Imperator Antoninus . Cum ex causa fideiussionis pecuniam patrem tuum exsolvisse proponas, habes mandati actionem, qua non solum pecuniam, sed etiam pignora in obligationem eam deducta potes consequi. * ANT. A. STATIO MARCELLINO. *<PP. VIII >

4.35.3

Imperator Antoninus . Si pater tuus tibi sui iuris constituto actionem adversus debitores suos mandavit, potuit ipse praesens adversus eos re integra experiri. Si quid itaque ab eo apud iudicem actum est, rescindi nulla ratio patitur * ANT. A. GERMANO. *<A 216 PP. VI K. NOV. SABINO II ET ANULLINO CONSS.>

4.35.4

Imperator Alexander Severus . Etiamsi contrariam sententiam reportaverunt, qui te ad exercendas causas appellationis procuratorem constituerunt, si tamen nihil culpa tua factum est, sumptus , quos in lite probabili ratione feceras, contraria mandati actione petere potes. * ALEX. A. AURELIO VULNERATO. *<AS VIII ID. IAN.>

4.35.5

Imperator Alexander Severus . Si maritus sororis tuae tibi procurans petere bonorum possessionem noluit, cum ipso tibi congrediendum est. Quam querellam ita cum effectu habes, si mandasse te, ut peteretur bonorum possessio, eumque neglexisse arguas * ALEX. A. IULIANO. *<>

4.35.6

Imperator Gordianus . Si fideiussor pro reo patiente fidem suam adstrinxit, mandati cum eo post exsolutam pecuniam vel factam condemnationem potest exercere actionem. * GORD. A. AELIO SOSIBIO MIL. *<A 238 PP. III NON. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

4.35.7

Imperator Gordianus . Si litteras eius secutus, qui pecuniae auctor fuerat, ei qui tibi litteras tradidit pecunias credidisti, tam adversus eum, qui a te mutuam sumpsit, quam adversus eum, cuius mandatum secutus es, mandati actio tibi competit. * GORD. A. AURELIANO MIL. *<>

4.35.8

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si tibi pupillorum pater, ut pecuniam in rem suam servis eius crederes, mandavit et in hanc rem aeque ipso praecipiente pignora sunt obligata, et mandati actione pupillos post mortem patris convenire et exsequi ius obligationis pignorum poteris, si in solutione cessabitur. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. NOB. C. AURELIO LUCIO. *<A 259 D. IIII K. IAN. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

4.35.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum per procuratorem causam tuam laesam esse dicas, mandati actio adversus eum tibi competit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCELLO. *<>

4.35.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si pro ea contra quam supplicas fideiussor seu mandator intercessisti et neque condemnatus es neque bona eam dilapidare postea coepisse comprobare possis, ut iustam metuendi causam praebeat, neque ab initio ita te obligationem suscepisse, ut eam possis et ante solutionem convenire, nulla iuris ratione, antequam satis creditori pro ea feceris, eam ad solutionem urgueri certum est. Fideiussorem vero seu mandatorem exceptione munitum et iniuria iudicis damnatum et appellatione contra bonam fidem minime usum non posse mandati agere manifestum est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO PAPIO. *<A 293 >

4.35.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Procuratorem non tantum pro his quae gessit, sed etiam pro his quae gerenda suscepit, et tam propter exactam ex mandato pecuniam quam non exactam, tam dolum quam culpam, sumptuum ratione bona fide habita, praestare necesse est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO GAIO. *<A 293 D…. K. IUN. SIRMI AA. CONSS.>

4.35.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum mandati negotii contractum certam accepisse legem adseveres, eam integram secundum bonam fidem custodiri convenit. Unde si contra mandati tenorem procurator tuus ad te pertinentem fundum vendidit nec venditionem postea ratam habuisti, dominium tibi auferre non potuit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FIRMO. *<A 293 PP. XVII K. IUN. SIRMI AA. CONSS.>

4.35.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . A procuratore dolum et omnem culpam, non etiam improvisum casum praestandum esse iuris auctoritate manifeste declaratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOSIMO. *<A 294 D. K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

4.35.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si secundum mandatum tryphonis ac felicis equos tua pecunia comparatos vel in solutum a proprio debitore tibi traditos uni de his utriusque voluntate dedisti, ad parendum placitis eos mandati iudicio conventos bona fides urguet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMIANO. *<A 294 D. VI K. APRIL. SIRMI CC. CONSS.>

4.35.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Mandatum re integra domini morte finitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO PRECARIO ATHENAEO. *<A 294 D. XVII K. MAI. CC. CONSS.>

4.35.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad comparandas merces data pecunia, qui mandatum suscepit, fide rupta quanti interest mandatoris tenetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. UZANDO. *<A 294? III K. OCT.>

4.35.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Salarium incertae pollicitationis peti non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO GORGONIO. *<A 294? >

4.35.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Post solutionem a se factam, qui dari mutuo mandavit, ab eo, pro quo intercessit , vel successoribus eius quod solutum est etiam cum usuris post moram recte reddi postulat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TUSCIANO. *<A 294? D. VII K. OCT. SIRMI… CONSS.>