Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum ultra hoc quod accepit re obligari neminem posse constet et stipulatione interposita placita creditor non dederit, in factum dandam exceptionem convenit: si necdum tempus, intra quod huius rei querella deferri debet, transiit vel intra hoc in testando iuri paritum sit, nihil ultra hoc quod accepisti sortis a te nomine praeses provinciae exigi patietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOILO. *<A 293? D. III ID. DEC. IPSIS…. CONSS.>

4.30.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Adseveratio debitum solutum contendentis temporis diuturnitatis non excluditur. Nec huic obloquitur, quod exceptio non numeratae pecuniae certa die non delata querella prius evanescat, cum inter eum, qui factum adseverans onus subiit probationis, et negantem numerationem, cuius naturali ratione probatio nulla est, et ob hoc ad petitorem eius rei necessitatem transferentem magna sit differentia * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCAZANO. *<>

4.30.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si transactionis causa dare palladio pecuniam stipulanti spopondisti, exceptione non numeratae pecuniae defendi non potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIANO. *<D. IIII ID. APRIL.>

4.30.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tam mandatori quam fideiussori non numeratae pecuniae exceptio exemplo rei principalis competit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERIANO. *<>

4.30.13

Imperator Justinus . Generaliter sancimus, ut, si quid scriptis cautum fuerit pro quibuscumque pecuniis ex antecedente causa descendentibus eamque causam specialiter promissor edixerit, non iam ei licentia sit causae probationes stipulatorem exigere, cum suis adquiescere deceat, nisi certe ipse e contrario per apertissima rerum argumenta scriptis inserta religionem iudicis possit instruere, quod in alium quemquam modum et non in eum quem cautio perhibet negotium subsecutum sit. Nimis enim indignum esse iudicamus, ut, quod sua quisque voce dilucide protestatus est, id in eundem casum infirmare testimonioque proprio resistere * IUSTINUS A. THEODOTO PU. *<>

4.30.14

Imperator Justinianus . In contractibus, in quibus pecuniae vel aliae res numeratae vel datae esse conscribuntur, non intra quinquennium, quod antea constitutum erat, non numeratae pecuniae exceptionem obicere possit, qui accepisse pecunias vel alias res scriptus sit, vel successor eius, sed intra solum biennium continuum, ut eo lapso nullo modo querella non numeratae pecuniae introduci possit: his scilicet, qui propter aliquas causas specialiter legibus expressas etiam lapso quinquennio in praeteritis temporibus adiuvabantur, etiam in posterum, licet biennium pro quinquennio statutum est, eodem auxilio potituris.

1 . Sed quoniam securitatibus et instrumentis depositarum rerum vel pecuniarum talem exceptionem opponere litigatores conantur, iustum esse prospicimus huiusmodi potestatem in certis quidem casibus prorsus amputare, in aliis vero brevi tempore concludere. Ideoque sancimus instrumento quidem depositionis certarum rerum vel certae pecuniae securitatibusque publicarum functionum, sive in solidum sive ex parte solutae esse conscribantur, illis etiam securitatibus, quae post confectionem dotalium instrumentorum de soluta dote ex parte vel in solidum exponuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi

2 . Super ceteris vero securitatibus, quae super privatis debitis a creditore conscribuntur partem debiti sortis vel usurarum nomine solutam esse significantes, vel adhuc feneraticia cautione apud creditorem manente, solidi tamen debiti solutionem factam esse demonstrantes, vel etiam futuram esse redhibitionem instrumenti feneraticii promittentes, vel si qua alterius cuiuscumque contractus gratia, in qua numeratio pecuniarum vel datio certarum specierum scripta est, securitas similiter data sit depensas esse pecunias vel alias res vel partem earum significans, intra triginta tantummodo dies post huiusmodi securitatis expositionem connumerandos exceptionem non numeratae pecuniae posse obici, ut, si hi transac ti fuerint, eadem securitas ab iudicantibus omnibus modis admittatur, nec liceat ei qui securitatem exposuit post excessum memoratorum dierum non esse sibi solutas vel pecunias vel alias res dicere.

3 . Illo videlicet observando, ut, in quibus permittitur exceptionem non numeratae pecuniae opponere vel ab initio vel post taxatum tempus elapsum, in his nec iusiurandum offerri liceat.

4 . In omni vero tempore, quod memoratae exceptioni taxatum est, licebit ei, cui talis exceptio competit, vel denuntiationibus scripto missis querellam non numeratae pecuniae manifestare ei, qui numerasse eam vel alias res dedisse instrumento scriptus est, vel, si abesse eum his locis in quibus contractus factus est contigerit, in hac quidem alma urbe apud quemlibet ordinarium iudicem, in provinciis vero apud viros clarissimos rectores earum vel defensores locorum eandem querellam manifestare eoque modo perpetuam sibi exceptionem efficere.

5 . Sed si praesens quidem sit, qui pecunias numerasse vel alias res dedisse scriptus est, aliquam vero administrationem vel in hac alma urbe vel in provinciis gerat, ut difficile esse videatur denuntiationem ei mittere, licentiam damus ei, qui memorata exceptione uti velit, alios iudices adire vel in hac alma urbe vel in provinciis et per eos ei manifestare, cui exceptionem huiusmodi obicit, factam a se super non numerata pecunia querellam esse.

6 . Quod si in provinciis vel non sit alius administrator civilis vel militaris, vel per aliquam causam difficile sit ei qui memoratam querellam opponit adire eum et ea quae dicta sunt facere, licentiam ei damus per virum reverentissimum episcopum eandem suam exceptionem creditori manifestare et ita tempus statutum interrumpere. Quae etiam in exceptione non numeratae dotis locum habere certum est * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUL. CONSTANTINOPOLI IPSO A. II CONS.>

4.30.15

Imperator Justinianus . Si cui non numeratae pecuniae competere possit exceptio, etiam eo supersedente tali auxilio uti, vel praesente vel absente, creditores eius possint ( sive ipsi conveniantur utpote res eius detinentes, ab his qui debita eius exigunt, cui competit huiusmodi exceptio vel dotis vel alterius causae nomine, sive contra alios possidentes aliquam actionem ipsi moveant) possint in examinando negotio suis adversariis eandem non numeratae pecuniae exceptionem opponere nec eo prohibeantur, quod principalis debitor ea numquam usus est: ita tamen, ut neque principali debitori neque fideiussori eius aliquid praeiudicium generetur, si is qui eam exceptionem opposuit victus fuit, sed possint illi postea, si conveniantur, intra statuta scilicet tempora eadem se exceptione tueri. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 – 529 >

4.30.16

Imperator Justinianus . Indubitati iuris est non numeratae pecuniae exceptionem locum habere et in talibus nominibus vel feneraticiis vel aliis cautionibus, quae etiam sacramenti habent mentionem. Quae enim differentia est in huiusmodi exceptione, sive iusiurandum positum est sive non, tam in feneraticiis cautionibus quam in aliis instrumentis, quae talem exceptionem recipiunt * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 – 532 >

4.31.0. De compensationibus.

 

4.31.1

Imperator Antoninus . Et senatus censuit et saepe rescriptum est compensationi in causa fiscali ita demum locum esse, si eadem statio quid debeat quae petit. Hoc iuris propter confusionem diversorum officiorum tenaciter servandum est. Si quid autem tibi ex ea statione cuius mentionem fecisti deberi constiterit, quam primum recipie * ANT. A. DIANENSI. *<>

4.31.2

Imperator Antoninus . Ex causa quidem iudicati solutum repeti non potest, eapropter nec compensatio eius admitti potest. Eum vero, qui iudicati convenitur, compensationem pecuniae sibi debitae implorare posse nemini dubium est * ANT. A. CLAUDIO ET ASCLEPIADI. *<>

4.31.3

Imperator Alexander Severus . In ea, quae rei publicae te debere fateris, compensari ea, quae ab eadem tibi debentur, is cuius de ea re notio est iubebit, si neque ex kalendario neque ex vectigalibus neque ex frumenti vel olei publici pecunia neque tributorum neque alimentorum neque eius, quae statutis sumptibus servit, neque fideicommissi civitatis debitor sis. * ALEX. A. AETRIO CAPITONI. *<A 223 PP. K. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.31.4

Imperator Alexander Severus . Si constat pecuniam invicem deberi, ipso iure pro soluto compensationem haberi oportet ex eo tempore, ex quo ab utraque parte debetur, utique quoad concurrent quantitates, eiusque solius, quod amplius apud alterum est, usurae debentur, si modo petitio earum subsistit. * ALEX. A. FLAVIO ET LUCIANO. *<A 229 D. XVII K. OCT. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

4.31.5

Imperator Alexander Severus . Etiam si fideicommissum tibi ex eius bonis deberi constat, cui debuisse te minorem quantitatem dicis, aequitas compensationis usurarum excludit computationem, petitio autem eius, quod amplius tibi deberi probaveris, sola relinquitur. * ALEX. A. HONORATAE. *<A 229 PP.>

4.31.6

Imperator Alexander Severus . Neque scriptura, qua cautum est accepta quae negas tradita, obligare te contra fidem veritatis potuit et compensationis aequitatem iure postulas. Non enim prius exsolvi, quod debere te constiterit, aequum est, quam petitioni mutuae responsum fuerit, eo magis, quod ea te persequi dicis, quae a muliere divortii causa amota quereris * ALEX. A. POLYDEUCAE. *<A 229 PP. XVI K. DEC. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

4.31.7

Imperator Alexander Severus . Si ex venditione pretium venditori debetur, compensationis ratio opponitur. Adversus fiscum enim solum emptores petitioni pretii compensationem obicere prohibentur * ALEX. A. FLAVIO AUSONIO. *<>

4.31.8

Imperator Gordianus . Si propter fructus ex possessione tua perceptos vitricus tuus debitor tibi constitutus est, cum id, quod a matre tua legatum est, a te petere coeperit, mutuo debitae quantitatis apud eum qui super ea re iudicaturus est compensationem non immerito obicies. * GORD. A. AURELIO EMERITO MIL. *<>

4.31.9

Imperator Gordianus . Eius, quod non ei debetur qui convenitur, sed alii, compensatio fieri non potest. * GORD. A. LICINIAE EUCTEMONIDI. *<PP. ID. IAN.>

4.31.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam liberum fundum distractum proponis, post vero, veluti praecedente emptionem obligatione, certum quid solvisse, si debitum a te apud praesidem provinciae petatur, compensationem eius quod indebite solvisti potes opponere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIO NICANDRO. *<>

4.31.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tutores pupillis officio magistratus urguente nominastis ac pro his propter onus primipili pecuniam solvistis, superstitiosam geritis sollicitudinem, ne ab ipsis conventi hanc eis imputare minime possitis vel a vobis quicquam amplius exigatur, si tantum, quantum eis tutores debuerunt, vel vos nomine ipsorum maiorem quantitatem dedisse probetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLAUDIO IULIO ET PAULO.*<>

4.31.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Invicem debiti compensatione habita, si quid amplius debeas, solvens vel accipere creditore nolente offerens et consignatum deponens de pignoribus agere potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LUCIO CORNELIANO. *<A 294 PP. XVII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.31.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si velut in id debitum, quod sollemnium publicarum pensitationum debueras nomine , compensaturo tibi nihil petiturum postea muciano scripsisti, redditis quae venerant in compensationem non indebiti soluti repetitio, sed ante debiti competit exactio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO BASSO. *<>

4.31.14

Imperator Justinianus . Compensationes ex omnibus actionibus ipso iure fieri sancimus nulla differentia in rem vel personalibus actionibus inter se observanda.

1 . Ita tamen compensationes obici iubemus, si causa ex qua compensatur liquida sit et non multis ambagibus innodata, sed possit iudici facilem exitum sui praestare. Satis enim miserabile est post multa forte variaque certamina, cum res iam fuerit approbata, tunc ex altera parte, quae iam paene convicta est, opponi compensationem iam certo et indubitato debito et moratoriis ambagibus spem condemnationis excludi. Hoc itaque iudices observent et non procliviores in admittendas compensationes existant nec molli animo eas suscipiant, sed iure stricto utentes , si invenerint eas maiorem et ampliorem exposcere indaginem, eas quidem alii iudicio reservent, litem autem pristinam iam paene expeditam sententia terminali componant: excepta actione depositi secundum nostram sanctionem, in qua nec com pensationi locum esse disposuimu

2 . Possessionem autem alienam perperam occupantibus compensatio non datur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONS. LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

4.32.0. De usuris.

 

4.32.1

Imperator pius . Si interrogatione praecedente promissio usurarum recte facta probetur, licet instrumento conscripta non sit, tamen iure optimo debentur. * P. A. AURELIO EVOCATO. *< SINE DIE ET CONSS.>

4.32.2

Imperatores Severus, Antoninus . Usuras emptor, cui possessio rei tradita est, si pretium venditori non obtulerit , quamvis pecuniam obsignatam in depositi causa habuerit, aequitatis ratione praestare cogitur. * SEV. ET ANT. AA. LUCIO. *<>

4.32.3

Imperatores Severus, Antoninus . Quamvis usurae fenebris pecuniae citra vinculum stipulationis peti non possunt, tamen ex pacti conventione solutae neque ut indebitae repetuntur neque in sortem accepto ferendae sunt. * SEV. ET ANT. AA. IULIANO SERPIO. *<A 200 PP. V K. OCT. SEVERO A. II ET VICTORINO CONSS.>

4.32.4

Imperatores Severus, Antoninus . Per retentionem pignoris usuras servari posse, de quibus praestandis convenit, licet stipulatio interposita non sit, merito constitutum est et rationem habet, cum pignora condicione pacti etiam usuris obstricta sint.

1 . Sed enim in causa de qua agis haec ratio cessat, si quidem tempore contractus de minoribus usuris petendis convenit, postea autem, cum se debitor praestaturum maiores repromisit, non potest videri rata retentio pignoris, quando eo tempore, quo instrumenta emittebantur, non convenerit, ut pignus etiam ad hanc adiectionem teneatur. * SEV. ET ANT. AA. APRONIAE HONORATAE. *<>

4.32.5

Imperatores Severus, Antoninus . Adversus creditorem usuras maiores ex stipulatu petentem, si probetur per certos annos minores postea consecutus, utilis est pacti exceptio. Secundum quod tueri causam potestis etiam adversus defensores civitatis maiores petentes ex cautione, si probaveritis semper quincunces amitam pupillorum vestrorum, quae maiores caverat, rependisse * SEV. ET ANT. AA. ULTUMIO SABINO ET ALIIS. *<A 205 D. NON. IUL. GETA CONS.>

4.32.6

Imperator Antoninus . Si creditrici, quae ex causa pignoris obligatam sibi rem tenet, pecuniam debitam cum usuris testibus praesentibus obtulisti eaque non accipiente obsignatam eam deposuisti, usuras ex eo tempore quo obtulisti praestare non cogeris. Absente vero creditrice praesidem super hoc interpellare debueras * ANT. A. ANTIGONO MIL. *<A 212 PP. III ID. FEBR. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

4.32.7

Imperator Antoninus . Creditor instrumentis suis probare debet quae intendit et usuras se stipulatum, si potest. Nec enim, si aliquando ex consensu praestitae sunt, obligationem constituunt * ANT. A. DOMITIO ARISTAEO. *<A 215 PP. IIII NON. OCT. ROMAE LAETO ET CEREALE CONSS.>

4.32.8

Imperator Antoninus . Quamvis bassa, cum pecuniam mutuam acciperet, minores usuras menophano spoponderit et, nisi intra certum tempus eas solvisset, ampliores ( licitas tamen) promiserit, si post tempus cautioni praefinitum creditor easdem accepit nec maiores dari sibi postulavit ac per hoc non recessisse a minorum praestatione eum probari potest, eas usuras computari oportet, quarum in exactione creditor perseveravit. * ANT. A. CLAUDIO DORYPHORO. *<>

4.32.9

Imperator Antoninus . Si per te non stetit quominus intra tempora praefinita pecuniam minorum usurarum solveres, sed per tutores filiorum creditoris, qui eam accipere noluerunt, idque apud iudicem datum probaveris, eius temporis, quo per te non stetisse apparuerit, usurae maiores non exigentur. Quod si etiam sortem deposuisti, exinde, ex quo id factum apparuerit, in usuras non convenieris * ANT. A. CANIO PROBO. *<>

4.32.10

Imperator Antoninus . Usurae per tempora solutae non proficiunt ad dupli computationem. Tunc enim ultra sortis summam usurae non exiguntur, quotiens tempore solutionis summa usurarum excedit eam computationem * ANT. A. CRATO ET DONATO MIL. *<>

4.32.11

Imperator Alexander Severus . Frumenti vel hordei mutuo dati accessio etiam ex nudo pacto praestanda est. * ALEX. A. AURELIO TYRANNO. *<A 223 PP. K. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.32.12

Imperator Alexander Severus . Ex praedio pignori obligato creditor post oblatam iure sibi pecuniam, quam non suscepit, si fructum accepit, exonerari sortis debitum certum est. * ALEX. A. POPILIO. *<>

4.32.13

Imperator Alexander Severus . In bonae fidei iudiciis, quale est etiam negotiorum gestorum, usurarum rationem haberi certum est. Sed si finitum est iudicium sententia, quamvis minoris condemnatio facta est non adiectis usuris, nec provocatio secuta est, finita retractanda non sunt: nec eius temporis, quod post rem iudicatam fluxit, usurae ullo iure postulantur nisi ex causa iudicati * ALEX. A. EUSTATHIAE ET ALIIS. *<>

4.32.14

Imperator Alexander Severus . Si ea pactione uxor tua mutuam pecuniam dedit, ut vice usurarum inhabitaret, pactoque ita ut convenit usa est, non etiam locando domum pensionem redegit, referri quaestionem, quasi plus domus redigeret, si locaretur, quam usurarum legitimarum ratio colligit, minime oportet. Licet enim uberiore sorte potuerit contrahi locatio, non ideo tamen illicitum fenus esse contractum, sed vilius conducta habitatio videtur * ALEX. A. AURELIO ARCASIANI. *<A 234 D. XI K. MAI. MAXIMO ET URBANO CONSS.>

4.32.15

Imperator Gordianus . Cum adleges uxorem tuam ea condicione mille aureorum numero quantitatem sumpsisse, ut, si intra diem certum debito satis non fecisset, cum poena quadrupli redderet quod accepit, iuris forma non patitur legem contractus istius ultra poenam legitimarum usurarum posse procedere. * GORD. A. CLAUDIO PORTORIO. *<A 242 D. NON. M. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

4.32.16

Imperator Gordianus . Cum non frumentum, sed pecuniam fenori te accepisse adleges, ut certa modiatio tritici praestaretur, ac, nisi is modus sua die fuisset oblatus, mensurarum additamentis in fraudem usurarum legitimarum gravatum te esse contendis, potes adversus improbam petitionem competente uti defensione. * GORD. A. FLAVIO SULPICIO. *<PP.>

4.32.17

Imperator Philippus . Si ea lege possessionem mater tua apud creditorem tuum obligavit, ut fructus in vicem usurarum consequeretur, obtentu maioris percepti emolumenti propter incertum fructuum eventum rescindi placita non possunt. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. AURELIO EUXENO. *<>

4.32.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Indebitas usuras, etiam si ante sortem solutae non fuerint ac propterea minuere eam non potuerint, licet post sortem redditam creditori fuerint datae, exclusa iuris varietate repeti posse pensa ratione firmatum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO CASTORI. *<>

4.32.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Acceptam mutuo sortem cum usuris licitis creditori post testationem offer ac, si non suscipiat, consignatam in publico depone, ut cursus usurarum legitimarum inhibeatur.

1 . In hoc autem casu publicum intellegi oportet vel sacratissimas aedes vel ubi competens iudex super ea re aditus deponi eas disposuerit.

2 . Quo subsecuto etiam periculo debitor liberabitur et ius pignorum tollitur, cum serviana etiam actio manifeste declarat pignoris inhiberi persecutionem vel solutis pecuniis vel si per creditorem steterit, quominus solvatur.

3 . Quod etiam in traiecticiis servari oportet.

4 . Creditori scilicet actione utili ad exactionem earum non adversus debitorem, nisi forte eas receperit, sed vel contra depositarium vel ipsas competente pecunias. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE IRENAEAE. *<>