Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

1 . Sed ex contractu filii post mortem eius de peculio actio in patrem competere ita demum potest, si anni utilis spatium petitionem non impedit.

2 . Sane si iussu patris datum mutuum probetur, nec in quos usus versa sit pecunia disquiri necesse est et perpetua in patrem etiam mortuo filio actio est. * ALEX. A. SEPTIMIAE MUSAE. *<A 230 PP. PRID. K. MART. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

4.28.6

Imperator Philippus . Si filius tuus in potestate tua agens contra senatus consultum macedonianum mutuam sumpsit pecuniam, actio de peculio adversus te eo nomine efficaciter dirigi nequaquam potest.

1 . Quod senatus consulti auxilium, licet filii familias meminit, ad nepotes et ad pronepotes porrigitur. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. THEOPOMPO. *<A 245 PP. VI NON. MART. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

4.28.7

Imperator Justinianus . Si filius familias citra patris iussionem vel mandatum vel voluntatem pecunias creditas acceperit, postea autem pater ratum habuerit contractum, veterum ambiguitatem decidentes sancimus, quemadmodum, si ab initio voluntate patris vel mandato filius familias pecuniam creditam accepisset, obnoxius firmiter constituebatur, ita et si postea ratum pater habuerit contractum, validum esse huiusmodi contractum, cum testimonium paternum respuere satis iniquum est. Necesse est enim patris ratihabitionem principali patris mandato vel consensui non esse absimilem, cum nostra novella lege et generaliter omnis ratihabitio prorsus trahitur et confirmat ea ab initio quae subsecuta sunt. Et haec quidem de privatis hominibus sancienda sun

1 . Sin autem miles filius familias pecuniam creditam acceperit, sive sine mandato vel consensu vel voluntate vel ratihabitione patris, stare oportet contractum, nulla differentia introducenda, ob quam causam pecuniae creditae vel ubi consumptae sunt. In pluribus enim iuris articulis filii familias milites non absimiles videntur hominibus qui sui iuris sunt, et ex praesumptione omnis miles non credatur in aliud quicquam pecunias accipere et expendere nisi in causas castrenses * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XII K. AUG. LAMPADIO ET ORESTA VV. CC. CONSS.>

4.29.0. Ad senatus consultum Velleianum.

 

4.29.1

Imperator Antoninus . Mulieribus, quae alienam obligationem suscipiunt aut in se transferunt, si id contrahentes non ignorant, senatus consulto subvenitur. Sed si pro aliis, cum obligatae non essent, pecuniam exsolvunt, intercessione cessante repetitio nulla est * ANT. A. LUCILLAE. *<A 212 PP. NON. DEC. CARVITI DUOBUS ASPRIS CONSS.>

4.29.2

Imperator Antoninus . Frustra senatus consulti exceptione, quod de intercessionibus feminarum factum est, uti temptasti, quoniam principaliter ipsa debitrix fuisti. Eius enim senatus consulti exceptio tunc mulieri datur, cum principaliter ipsa nihil debet, sed pro alio debitore apud creditorem eius intercessit: sin autem pro creditore suo aliis se obligaverunt vel ab eo se vel debitorem suum delegari passae sunt, huiusmodi senatus consulti auxilium non habent * ANT. A. NEPOTIANAE. *<A 213 PP. III ID. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

4.29.3

Imperator Antoninus . Si, cum ipse mutuam pecuniam acciperes, mater tua contra amplissimi ordinis consultum fidem suam interposuit, exceptione tueri potest. * ANT. A. SERVATO. *<A 213 PP. III ID. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

4.29.4

Imperator Alexander Severus . Senatus consultum locum habet, sive eam obligationem, quae in alterius persona constitit, mulier in se transtulerit vel participaverit sive, cum alius pecuniam acciperet, ipsa se constituit ab initio ream, quod et in rerum earum pro aliis obligationibus admissum est.

1 . Sed si praedia tua annis maior viginti quinque vendidisti et pro marito pecuniam solvisti, deficit auxilium senatus consulti. * ALEX. A. ALEXANDRIAE. *<A 223 PP. VI K. IAN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.29.5

Imperator Alexander Severus . Si sine voluntate tua res tuae a marito tuo pignori datae sunt, non tenentur. Quod si consensisti obligationi sciente creditrice, auxilio senatus consulti uti potes. Quod si patientiam praestitisti, ut quasi suas res maritus obligaret, decipere voluisti mutuam pecuniam dantem et ideo tibi non succurretur senatus consulto, quo infirmitati, non calliditati mulierum consultum es * ALEX. A. POPILIAE. *<A 224 D. XV K. IUL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

4.29.6

Imperator Alexander Severus . Si mater, cum filiorum suorum gereret patrimonium, tutoribus eorum securitatem promiserit et fideiussorem praestiterit vel pignora dederit, quoniam quodammodo suum negotium gessisse videtur, senatus consulti auxilio neque ipsa neque fideiussor ab ea praestitus neque res eius pigneratae adiuvantur.

1 . Sin autem tutore se excusare volente ipsa se interposuit indemnitatem ei repromittens, auxilio senatus consulti uti minime prohibetur.

2 . Sin vero tutores petiit et sponte periculum suscepit, quominus teneatur, auctoritate iuris tuetur. * ALEX. A. TORQUATO. *<A 228 PP. VI ID. OCT. MODESTO ET PROBO CONSS.>

4.29.7

Imperator Gordianus . Si sciens creditor a marito propter proprium debitum fundum mulieris, licet ea consentiente, pignori accepit, propter senatus consulti auxilium vendendo eum dominium mulieri auferre nequivit, nec tibi necesse est praestito pretio emptori vindicare, si matri heres extitisti. * GORD. A. VIVIANO. *<A 238 PP. XII K. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

4.29.8

Imperator Gordianus . Si paternam obligationem non tantum masculini sexus, verum etiam filiae emancipatae in se receperunt, quamvis filiae virilibus obligationibus eximantur propter exceptionem, quae ex senatus consulto velleiano descendit, tamen filios in id quod se obligaverunt teneri filiarumque subducta persona patrem in id conveniri posse, in quo conveniretur, si filiae non intercessissent, dubium non est.

1 . Pignora tamen patris, etsi in posteriorem obligationem accepta sunt, sine dubio tenentur: sed et si in priore fuerunt, quatenus ad patrem per restitutoriam actionem redit, hactenus tenebuntur. * GORD. A. TRYPHONI. *<A 238 PP. NON. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

4.29.9

Imperator Gordianus . Quamvis pro alio solvere possit mulier, tamen si praecedente obligatione, quam senatus consultum de intercessionibus efficacem esse non sinit, solutionem fecerit eius senatus consulti beneficio munitam se ignorans, locum habet repetitio. * GORD. A. PROCULO. *<A 239 PP. NON. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

4.29.10

Imperator Philippus . Si adversarius tuus non cum marito tuo, sed tecum negotium gessit, reliqua conductionis, quae dicis esse contracta, obtentu eiusmodi obligationum non potes recusare. Enimvero si, cum eosdem fundos non tibi, sed marito tuo locaret, personam tuam ut idoneam secutus est, beneficio amplissimi ordinis, quod est factum de intercessionibus feminarum, te tueri potes * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. TRYPHAENAE. *<A 244 PP. XVIII K. SEPT. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

4.29.11

Imperator Philippus . Etiam constante matrimonio ius hypothecarum seu pignorum marito remitti posse exploarati iuris est. * PHILIPP. A. THEODORAE. *<A 244 PP. VIII K. OCT. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

4.29.12

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si dotare filiam volens genero res tuas obligasti, pertinere ad te beneficium senatus consulti falso putas: hanc enim causam ab eo beneficio esse removendam prudentes viri putaverunt. * VALER. ET GALLIEN. AA. SEPIDUCAE. *<A 258 PP. VIIII K. MART. TUSCO ET BASSO CONSS.>

4.29.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si fenebris pecunia iuxta fidem veri a creditore tibi data est, sive tota quantitas fenoris sive pars eius in usum mariti processisse proponatur, decreto patrum non adiuvaris, licet creditor causam contractus non ignoraverit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CONDIANAE. *<A 290 D. III K. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4.29.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Mulierem contra senatus consulti velleiani auctoritatem non posse intercedere eademque exceptione fideiussorem eius uti posse iuris auctoritas probat. Unde si mater tua marito quondam suo heres non extitit, satis idoneae exceptionis remedio tuta est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BASILISSAE. *<A 294 PP. VIII K. APRIL. BYZANTII CC. CONSS.>

4.29.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si uxor pro marito contra senatus consultum intercessura te rogavit mandatorio nomine pro ea tuam fidem adstringere, initio contractus per exceptionis auxilium obligationi tuae cohaesit securitas, qua conventus defendi potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AGRIPPINO. *<A 294 PP. XVIII K. IUN. SIRMI CC. CONSS.>

4.29.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si mulier alienam suscepit obligationem, cum ei per exceptionem velleiani senatus consulti succurratur, creditori contra priores debitores rescissoria actio datur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 294 PP. XVII K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

4.29.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si, cum pater vester a callistrato mutuam sumpsisset pecuniam, velut hanc eius uxor accepisset, instrumentum conscriptum est, nec ad exceptionis tractatum ex senatus consulto veniente pervenire necesse est, cum eam veritatis substantia, constituta potior quam simulata gesta, tueatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 294 III ID. MART. CC. CONSS.>

4.29.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Feminis alienas novas vel veteres obligationes aliqua ratione suscipientibus subvenitur, nisi creditor aliqua ratione per mulierem deceptus sit: nam tunc replicatione doli senatus consulti exceptionem removeri constitutum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOTICO. *<A 294 S. VI ID. NOV. ANTIOCHIAE CC. CONSS.>

4.29.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum ad eas etiam obligationes, quae ex mulieris persona calliditate creditoris sumpserunt primordium, decretum patrum, quod de intercessione feminarum factum est, pertinere edicto perpetuo declaratur, si tamen creditor, qui contrahere cum alio proposuerat, mulieris personam elegit, exceptione contra petitores secundum ea quae adseveras defendi potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FAUSTINAE. *<A 294 D. XVIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.29.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Heredes quoque mulieris adversus creditores eadem exceptione, quae ex senatus consulto introducta est, uti posse non dubium est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODOTIANO. *<A 294 D. VIIII K. IAN. IPSIS CC. CONSS.>

4.29.21

Imperator Anastasius . Iubemus licere mulieribus et pro uno contractu vel certis contractibus, seu pro una vel certis personis seu rebus iuri hypothecarum sibi competenti per consensum proprium renuntiare, quodque ita gestum sit, hac auctoritate nostra firmum illibatumque custodiri: ita tamen, ut, si generaliter tali renuntiatione pro uno ut dictum est contractu seu certis contractibus vel ad unam vel certas res seu personas consensum proprium accommodantes usae sunt vel fuerint, eadem renuntiatio ad illos contractus et illas res seu personas quibus consensum proprium accommodaverunt vel accommodaverint coartetur, nec aliis quibusdam contractibus, quibus minime mulieres consenserunt vel consenserint, praetendentibus eam opponendi licentia praebeatur: his scilicet omnibus, quae in praesenti per hanc consultissimam legem statuimus, ad praeteritos nihilo minus contractus pro negotiis et controversiis necdum transactionibus vel definitivis sententiis seu alio legitimo modo sopitis locum habituris. * ANASTAS. A. CELERI MAG. OFF. *<A 517 D. K. APRIL. ANASTASIO ET AGAPITO CONSS.>

4.29.22

Imperator Justinianus . Si mulier perfectae aetatis post intercessionem vel cautionem conscripserit vel pignus aut intercessorem praestiterit, sancimus, antiqua legum varietate cessante, si quidem intra biennale iuge tempus post priorem cautionem numerandum pro eadem causa fecerit cautionem vel pignus aut intercessorem dederit, nihil sibi praeiudicare, quod adhuc ex consequentia suae fragilitatis in secundam iacturam inciderit.

1 . Sin autem post biennium haec fecerit, sibi imputet, si, quod saepius cogitare poterat et evitare, non fecit, sed ultro firmavit: videtur etenim ex huiusmodi temporis prolixitate non pro aliena obligatione se illigare, sed pro sua causa aliquid agere et tam ex secunda cautione sese obnoxiam facere, in quantum hoc fecit, quam pignus aut intercessorem utiliter dare. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. APRIL. LAMPADIO ET ORESTE CONSS.>

4.29.23

Imperator Justinianus . Antiquae iurisdictionis retia et difficillimos nodos resolventes et supervacuas distinctiones exsulare cupientes sancimus mulierem, si intercesserit, sive ab initio sive postea aliquid accipiens, ut sese interponat, omnimodo teneri et non posse senatus consulti Velleiani uti auxilio, sive sine scriptis sive per scripturam sese interposuerit.

1 . Sed si quidem in ipso instrumento intercessionis dixerit sese aliquid accepisse et sic ad intercessionem venisse et hoc instrumentum publice confectum inveniatur et a tribus testibus consignatum, omnimodo esse credendum eam pecuniam vel res accepisse et non esse ei ad senatus consulti Velleiani auxilium regressum.

1a . Sin autem sine scriptis intercesserit vel instrumento non sic confecto, tunc, si possit stipulator ostendere eam accepisse pecunias vel res et sic subisse obligationem, repelli eam a senatus consulti iuvamine.

1b . Sin vero hoc minime fuerit ab eo approbatum, tunc mulieri superesse auxilium et antiquam actionem adversus eum servari, pro quo mulier intercessit, vel ei actionem parari.

1c . Sed si minus idoneae mulieri constitutae aliquis pecunias vel res dedit, ut pro eo se obligaret, mulieri quidem, quae re vera haec accepit, nullus pateat aditus ad senatus consulti auctoritatem, creditori autem liceat adversus eam venire et quod potest ab ea exigere et in reliquum debitorem antiquum adgredi, vel in partem, si aliquid a muliere possit accipere, vel in totum, si ea penitus inopia fatigatur.

2 . Ne autem mulieres perperam sese pro aliis interponant, sancimus non aliter eas in tali contractu posse se pro aliis obligare, nisi instrumento publice confecto et a tribus testibus subsignato accipiant homines a muliere pro aliis confessionem: tunc etenim tantummodo eas obligari et sic omnia tractari, quae de intercessionibus feminarum vel veteribus legibus cauta vel ab imperiali auctoritate introducta sunt.

3 . Sin autem extra eandem observationem mulieres susceperint intercedentes, pro nihilo habeatur huiusmodi scriptura vel sine scriptis obligatio tamquam nec confecta nec penitus scripta, nec senatus consulti auxilium imploretur, sed sit libera et absoluta, quasi penitus nullo in eadem causa subsecuto. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 >

4.29.24

Imperator Justinianus . Veterum ambiguitatem decidentes sancimus, si quis, ut servo suo manumissionem imponat, mulierem acceperit obnoxiam sese pro certa quantitate facientem, si in libertatem servum perduxerit, sive principaliter mulier sese obligavit sive pro servo hoc fecit, teneri eam, recte omnimodo senatus consultum Velleianum in hoc casu tacere imperantes.

1 . Satis etenim acerbum est et pietatis rationi contrarium dominum servi, qui credidit mulieri sive soli sive post servi promissionem, et libertatem servo imponere et suum famulum perdere et ea minime accipere, quibus fretus ad huiusmodi venit liberalitatem. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. AUG. LAMPADIO ET ORESTE CONSS.>

4.29.25

Imperator Justinianus . Generaliter sancimus, ut, si quis maior viginti quinque annis sive masculus sive femina dotem vel pollicitus sit vel spoponderit pro qualibet muliere, cum qua matrimonium licitum est, omnimodo compellatur suam confessionem adimplere.

1 . Neque enim ferendum est quasi casu fortuito interveniente mulierem fieri indotatam et sic a viro forsitan repelli et distrahi matrimonium. Cum enim scimus favore dotium et antiquos iuris conditores severitatem legis saepius mollire, merito et nos ad huiusmodi venimus sanctionem

2 . Nam si spontanea voluntate ab initio liberalitatem suam ostendit, necesse est eum vel eam suis promissionibus satisfacere, ut, quod ab initio sponte scriptum aut in pollicitationem deductum est, hoc et ab invitis postea compleatur, omni auctoritate velleiani senatus consulti in hac causa cessante. * IUST. A. AD POP. URB. CONSTANTINOPOLIT. ET UNIVERSOS PROVINCIALES. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS.>

4.30.0. De non numerata pecunia.

 

4.30.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si pecuniam tibi non esse numeratam atque ideo frustra cautionem emissam adseris et pignus datum probaturus es, in rem experiri potes: nam intentio dati pignoris neque numeratae pecuniae non aliter tenebit, quam si de fide debiti constiterit. Eademque ratione veritas servetur, si te possidente pignus adversarius tuus agere coeperit * SEV. ET ANT. AA. HILARO. *<A 197 PP. K. SEPT. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

4.30.2

Imperator Antoninus . Minorem pecuniam te accepisse et maioris cautionem interposuisse si apud eum qui super ea re cogniturus est constiterit, nihil ultra quam accepisti cum usuris in stipulatum deductis restituere te iubebit. * ANT. A. MATURIO. *<A 213 D. ID. APRIL. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

4.30.3

Imperator Antoninus . Si ex cautione tua, licet hypotheca data, conveniri coeperis, exceptione opposita seu doli seu non numeratae pecuniae compelletur petitor probare pecuniam tibi esse numeratam: quo non impleto absolutio sequetur. * ANT. A. DEMETRIAE. *<A 215 D. III K. IUL. LAETO ET CEREALE CONSS.>

4.30.4

Imperator Antoninus . Cum fidem cautionis agnoscens etiam solutionem portionis debiti vel usurarum feceris, intellegis de non numerata pecunia nimium tarde querellam te deferre. * ANT. A.BASSO. *<>

4.30.5

Imperator Alexander Severus . Adversus petitiones adversarii si quid iuris habes, uti eo potes. Ignorare autem non debes non numeratae pecuniae exceptionem ibi locum habere, ubi quasi credita pecunia petitur, cum autem ex praecedenti causa debiti in chirographum quantitas redigitur, non requiri, an tunc cum cavebatur numerata sit, sed an iusta causa debiti praecesserit * ALEX. A. AUGUSTIANO. *<>

4.30.6

Imperator Alexander Severus . Frustra opinaris exceptione non numeratae pecuniae te esse munitum, quando, ut fateris, in eius vicem qui erat obligatus substitueris te debitorem. * ALEX. A. IUSTINO. *<PP.>

4.30.7

Imperator Alexander Severus . Si quasi accepturi mutuam pecuniam adversario cavistis, quae numerata non est, per condictionem obligationem repetere, etsi actor non petat, vel exceptione non numeratae pecuniae adversus agentem uti potestis. * ALEX. A. IULIANO ET AMMONIANO. *<A 223 PP. NON. NOV. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.30.8

Imperator Alexander Severus . Si intra legibus definitum tempus qui cautionem exposuit nulla querimonia usus defunctus est, residuum tempus eius heres habebit tam adversus creditorem quam adversus heredes eius.

1 . Sin autem questus est, exceptio non numeratae pecuniae heredi et adversus heredes perpetuo competit.

2 . Sin vero legitimum tempus excessit in querimoniam creditore minime deducto, omnimodo heres eius, et si pupillus sit, debitum solvere compelletur. * ALEX. A. MATERNO. *<A 228 PP. XII K. APRIL. MODESTO ET PROBO CONSS.>

4.30.9