Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praetextu debiti restitutio commodati non probabiliter recusatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FAUSTINAE. *<A 294 D. XII K. DEC. IPSIS CC. CONSS.>

4.24.0. De actione pigneraticia.

 

4.24.1

Testo in lingua greca

4.24.2

Imperator Alexander Severus . Quod ex operis ancillae vel ex pensionibus domus, quam pignori detineri dicis, perceptum est, debiti quantitatem relevabit. * ALEX. A. DEMETRIO. *<A 222 PP. K. OCT. ANTONINO IIII ET ALEXANDRO CONSS.>

4.24.3

Imperator Alexander Severus . Creditor, qui praedium pignori sibi nexum detinuit, fructus quos percepit vel percipere debuit in rationem exonerandi debiti computare necesse habet et, si agrum deteriorem constituit, eo quoque nomine pigneraticia actione obligatur. * ALEX. A. VICTORI. *<A 222 PP. VI ID. DEC. ANTONINO IIII ET ALEXANDRO CONSS.>

4.24.4

Imperator Alexander Severus . Pactum vulgare, quod proposuistis, ut, si intra certum tempus pecunia soluta non fuisset, praedia pignori vel hypothecae data vendere liceret, non adimit debitori adversus creditorem pigneraticiam actionem. * ALEX. A. HERMAEO ET MAXIMILLAE. *<A 223 PP. XII K. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.24.5

Imperator Alexander Severus . Si creditor sine vitio suo argentum pignori datum perdidit restituere id non cogitur: sed si culpae reus deprehenditur vel non probat manifestis rationibus se perdidisse, quanti debitoris interest condemnari debet. * ALEX. A. DIOSCORIDAE. *<A 224 PP. XIII K. MAI. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

4.24.6

Imperator Alexander Severus . Quae fortuitis casibus accidunt, cum praevideri non potuerant, in quibus etiam adgressura latronum est, nullo bonae fidei iudicio praestantur: et ideo creditor pignora, quae huiusmodi causa interierunt, praestare non compellitur nec a petitione debiti submovetur nisi inter contrahentes placuerit, ut amissio pignorum liberet debitorem. * ALEX. A. TROPHIMAE. *<A 225 PP. ID. APRIL. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

4.24.7

Imperator Alexander Severus . Creditor, qui fundos et domos pignori vel hypothecae accepit, damnum in decidendis arboribus domibusque destruendis ab eo datum in rationem deducere cogitur et , si dolo vel culpa rem suppositam deteriorem fecerit, eo quoque nomine pigneraticia actione tenebitur, ut talem restituat, qualis fuerat tempore obligationis.

1 . Creditor autem necessarios sumptus, quos circa res pigneraticias fecit, exigere non prohibetur. * ALEX. A. IULIANO. *<A 241 PP. XIII K. AUG. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

4.24.8

Imperator Philippus . Si nulla culpa seu segnitia creditori imputari potest, pignorum amissorum dispendium ad periculum eius minime pertinet. Sane si simulata amissione etiam nunc eadem pignora, ut adseveras, a parte diversa possidentur, adversus eum experiri potes * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SATURNINO. *<A 246 PP. VIII K. MART. PRAESENTE ET ALBINO CONSS.>

4.24.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pignus in bonis debitoris permanere ideoque ipsi perire in dubium non venit. Cum igitur adseveres in horreis pignora deposita, consequens est secundum ius perpetuum, pignoribus debitori pereuntibus, si tamen in horreis, quibus et alii solebant publice uti, res depositae sunt, personalem actionem debiti reposcendi causa integram te habere * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GEORGIO. *<A 293 PP. VI NON. MAI. MEDIOLANI AA. CONSS.>

4.24.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec creditores nec qui his successerunt adversus debitores pignori quondam res nexas petentes, reddita iure debita quantitate vel his non accipientibus oblata et consignata et deposita, longi temporis praescriptione muniri possunt.

1 . Unde intellegis, quod, si originem rei probare potes, adversario tenente vindicare dominium debeas.

2 . Ut autem creditor pignoris defensione se tueri possit, extorquetur ei necessitas probandi debiti vel, si tu teneas, per vindicationem pignoris hoc idem inducitur et tibi non erit difficilis vel solutione vel oblatione atque sollemni depositione pignoris liberatio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APOLLODORAE. *<A 293 D. NON. MAI. IPSIS AA. CONSS.>

4.24.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pignoris causa res obligatas soluto debito restitui debere pigneraticiae actionis natura declarat. Quo iure, si titulo pignoris obligasti mancipia, per eandem actionem uti potes, nec creditor citra conventionem vel praesidalem iussionem debiti causa res debitoris arbitrio suo auferre potest * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AMMIANO. *<A 294 D. V K. IAN. SIRMI IPSIS CC. CONSS.>

4.24.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quominus fructuum, quos creditor ex rebus obligatis accepit, habita ratione ac residuo debito soluto, vel si per creditorem factum fuerit. Quominus solveretur, pignora quae in eadem causa durant restituat debitori, nullo spatio longi temporis defenditur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERAISCO. *<A 294 D. XII K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.25.0. De exercitoria et institoria actione.

 

4.25.1

Imperator Antoninus . Servus tuus pecuniam mutuam accipiendo ita demum te institoria actione obligavit , si, cum eum officio alicui vel negotiationi exercendae praeponeres, etiam ut id faceret, ei permissum a te probetur. Quod si ea actio locum non habet, si quid in rem tuam versum probabitur, actione in eam rem proposita cogeris exsolvere * ANT. A. HERMETI. *<A 212 PP. VIII K. SEPT. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

4.25.2

Imperator Alexander Severus . Ex contractibus servorum quamvis de peculio dumtaxat domini teneantur, de eo tamen, quod in rem eorum versum est vel cum institore ex causa cui praepositus fuit contractum est, in solidum conveniri posse dubium non est. * ALEX. A. CALLISTO. *<A 222 PP. III K. MAI. ALEXANDRO A. CONS.>

4.25.3

Imperator Alexander Severus . Institoria tibi adversus eum actio competit, a quo servum mensae praepositum dicis, si eius negotii causa, quod per eum exercebatur, deposita pecunia nec reddita potest probari. * ALEX. A. MARCIAE. *<A 230 PP. NON. MAI. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

4.25.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Et si a muliere magister navis praepositus fuerit, ex contractibus eius ea exercitoria actione ad similitudinem institoriae tenetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTIGONAE. *<A 293 D. XVI K. NOV. SIRMI AA. CONSS.>

4.25.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si mutuam pecuniam accipere Demetriano Domitianus mandavit et hoc posse probare confidis, ad exemplum institoriae eundem Domitianum apud competentem iudicem potes convenire. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GAIO. *<A 294 D. IIII K. NOV. IPSIS CC. CONSS.>

4.25.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui secutus domini voluntatem cum servo ipsius habuit contractum, ad instar actionis institoriae recte de solido dominum convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ONESIMAE. *<A 294 D. XIIII K. DEC. CC. CONSS.>

4.26.0. Quod cum eo qui in aliena est potestate negotium gestum esse dicitur, vel de peculio seu quod iussu aut de in rem verso.

 

4.26.1

Imperatores Severus, Antoninus . Cum filius familias tutor aut curator datur, pater tutelae vel negotiorum gestorum iudicio de peculio et de in rem verso conveniendus est. Quod si voluntate eius filius decurio sit creatus et a magistratibus tutor constitutus, pater in solidum satisfacere cogitur, cum id onus exemplo ceterorum munerum civilium inductum intellegatur * SEV. ET ANT. AA. AELIO. *<A 196 D. VII ID. NOV. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>

4.26.2

Imperatores Severus, Antoninus . Eius rei nomine, quae cum filio familias contracta est sive sua voluntate sive eius in cuius potestate fuit, sive in peculium ipsius sive in rem patris ea pecunia redacta est, et si paterna hereditate abstinuit, actionem nisi in id quod facere possit non dari perpetui edicti interpretatione declaratum est. * SEV. ET ANT. AA. ANNIO. *<A 196 PP. VIII K. DEC. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>

4.26.3

Imperator Antoninus . Etiam si non mandante neque subscribente neque iubente domina pecuniam mutuam servo priscae dedisses, tamen ea quantitas si in rem dominae eius iustis erogationibus versa est, de in rem verso apud suum iudicem eam conveni, consecuturus secundum iuris formam id quod tibi deberi apparuerit. * ANT. A. ARTEMONI. *<A 215 D. III K. IUL. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

4.26.4

Imperator Antoninus . Si ex contractu patris iussu eius pecuniam accepisti teque eius hereditate abstines, frustra vereris, ne a creditoribus eius conveniaris. * ANT. A. LEONTIO. *<A 216 D. V K. IAN. SABINO ET ANULLINO CONSS.>

4.26.5

Imperator Alexander Severus . Nulla res prohibet filios familias, si pro aliis maiores viginti quinque annis fideiusserint, actione adversus eos competenti teneri. Sed si dumtaxat de peculio tecum agatur, defensionibus, si quae tibi competunt, uteris * ALEX. A. ASCLEPIADI. *<A 223 PP. VI ID. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.26.6

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si servus tuus sine permissu tuo accepta pecunia mutua in usurarum vicem habitandi facultatem concessit, nullo iure adversarius tuus hospitium ex hac causa sibi vindicat, cum te servi factum non obligaverit: et ingrediens rem tuam contra vim eius auctoritate competentis iudicis protegeris. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. NOB. C. MATRONAE. *<A 259 D. XII K. IUL. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

4.26.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ei, qui servo alieno dat mutuam pecuniam, quamdiu superest servus, item post mortem eius intra annum de peculio contra dominum competere actionem vel, si in rem domini haec versa sit quantitas, post annum etiam esse honorariam non est ambigui iuris.

1 . Quapropter si quidem in rem domini versa pecunia est, heredes eius convenire potes de ea summa, quae in rem ipsius processit.

2 . Si vero hoc probari non potest, consequens est, ut superstite quidem servo dominum de peculio convenias vel, si iam servus rebus humanis exemptus est vel distractus seu manumissus nec annus excessit, de peculio quondam adversus eum experiri possis.

3 . Alioquin si cum libero rem agente eius, cuius precibus meministi, contractum habuisti et eius personam elegisti, pervides contra dominum nullam te habuisse actionem, nisi vel in rem eius pecunia processit vel hunc contractum ratum habuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRESCENTI. *<A 293 D. NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

4.26.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ex alio contractu, non ex illicita mutui datione debitor extitisti vel quod patrem tuum in fide suscepisti, tam in patris positus potestate iure teneris quam etiam morte genitoris tui iuris effectus: et si quidem patris heres extitisti, in solidum, alioquin in quantum facere potes, secundum edicti formam. Sed et si emancipatione tui iuris factus es, similiter conveniri te posse debes intellegere * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORO. *<A 293 D. VI ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

4.26.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si mandator pro filio tuo extitisti vel iussu tuo cum eo quem in potestate tunc habuisti contractum est, intellegis et sorti et usuris te parere oportere, si te his omnibus obligasti, ut res quae pignoris iure detinentur liberari possint. Quod si fideiussor creditae pecuniae intercessisti, teneri te ex ea obligatione explorati iuris est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOGENIO. *<A 294 D. III K. MAI. CC. CONSS.>

4.26.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si liberam peculii administrationem habentes equas cum fetu de peculio servi venumdederunt, reprobandi contractum dominus nullam habet facultatem.

1 . Quod si non habentes liberam peculii administrationem rem dominicam eo ignorante distraxerunt, neque dominium, quod non habent, in alium transferre possunt neque condicionem eorum servilem scientibus possessionis iustum adferunt initium: unde non immerito nec temporis praescriptionem huiusmodi possessoribus prodesse manifestum est, ideoque res mobiles ementes etiam furti actione tenentur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APHRODISIO. *<A 294 D. V NON. OCT. SIRMI CC. CONSS.>

4.26.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum ancilla contrahenti, quam iure non obligari constat, adversus dominum in quantum locupletius eius peculium factum est ea superstite ac post mortem intra utilem annum dandam actionem non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATTALO. *<A 294 D. PRID. K. DEC. SIRMI CC. CONSS.>

4.26.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dominum per servum obligari non posse ac tantum de peculio ( deducto scilicet, quod naturaliter servus domino debet) eius creditoribus dari actionem vel, si quid in rem eius versum probetur, de in rem verso edicto perpetuo declaratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VICTORI. *<A 294 D. XIII K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

4.26.13

Imperatores Honorius, Theodosius . Dominos ita constringi manifestum est actione praetoria, quae apellatur quod iussu, si certam numerari praeceperint servo actorive pecuniam.

1 . Igitur in perpetuum edictali lege sancimus, ut, qui servo colono conductori procuratori actorive possessionis pecuniam mutuam det, sciat dominos possessionum cultoresve terrarum obligari non posse.

2 . Neque familiares epistulas, quibus homines plerumque commendant absentem, in id trahere convenit, ut pecuniam, quam non rogatus fuerat, impendisse pro praediis mentiatur, cum, nisi specialiter ut pecuniam praestet a domino fuerit postulatus , idem dominus teneri non possit.

3 . Creditaque quantitate multari volumus creditores, si huiusmodi personis non iubente domino nec fideiussoribus specialiter acceptis fuerit credita pecunia.

4 . Sane creditori licentiam damus, ut, si liber a rationibus quas gerebat fuerit inventus actor servus procuratorve praediorum, utilis actio pateat de peculio. * HONOR. ET THEODOS. AA. IOHANNI PP. *<A 422 D. V ID. IUL. RAVENNAE HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.>

4.27.0. Per quas personas nobis adquiritur.

 

4.27.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Excepta possessionis causa per liberam personam, quae alterius iuri non est subdita, nihil adquiri posse indubii iuris est.

1 . Si igitur procurator non sibi, sed ei, cuius negotia administrabat, redintegratae rei vindicationem pactus est idque pactum etiam stipulatio insecuta est, nulla domino obligatio adquisita est. Servis autem res traditae dominis adquiruntur * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCELLO. *<A 290 D. K. IUL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4.27.2

Imperator Justinianus . Si duo vel plures communem servum habeant et unus ex his iussit, ut nomine suo servus ab aliquo stipuletur decem puta aureos vel aliam rem, ipse autem servus non eius nomine qui iussit, sed alicuius ex dominis suis mentionem fecit et nomine illius stipulatus est, inter antiquam sapientiam quaerebatur, cui adquiritur actio et lucrum, quod ex hac accidit causa, utrumne ei qui iussit an ei cuius servus mentionem fecit an ambobus.

1 . Cumque ex omni latere magna pars auctorum multum effudit tractatum, nobis verior eorum sententia videtur, qui domino qui iussit adferunt stipulationem et ei tantummodo adquiri dixerunt, quam aliorum, qui in alias opiniones deferuntur. Neque enim malignitati servorum indulgendum est, ut liceat eis domini iussione contempta sua libidine facere stipulationem et ad alium dominum, qui eum forsitan corrupit, alienum lucrum transferre: quod neque ferendum est, si servus impius domino quidem qui iussit minime oboediendum existimaverit, alii autem, qui forsitan ignorat et nescit, repentinum adducit solacium

2 . Quod enim saepe apud antiquos dicebatur iussionem domini non esse absimilem nominationi, tunc debet obtinere, cum servus iussus ab uno ex dominis stipulationem facere sine nomine stipulatus est: tunc etenim soli ei adquirit qui iussit: sin autem expresserit alium dominum, soli illi necesse est adquisitionem celebrari: multo etenim amplius oportet valere dominici nominis mentionem quam herilem iussionem. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. DEC. LAMPADIO ET ORESTA VV. CC. CONSS.>

4.27.3

Imperator Justinianus . Cum per liberam personam, si pecunia alterius nomine fuerit numerata, adquiritur ei cuius nomine pecunia credita est per huiusmodi numerationem condictio, non autem hypotheca vel pignus, quae procuratori data vel supposita sunt, dominis contractus adquiritur, talem differentiam expellentes sancimus et condictionem et hypothecariam actionem vel pignus ipso iure et sine aliqua cessione ad dominum contractus pervenire.

1 . Si enim procuratori necessitas legibus imposita est domino contractus cedere actionem, quare non ab initio quemadmodum in personali actione cessio supervacua videbatur, non etiam in hypothecis et pignoribus simili modo dominus contractus habeat hypothecariam actionem seu pignoris vinculum vel retentionem sibi adquisitam? * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 530 D. K. NOV. LAMPADIO ET ORESTA VV. CC. CONSS.>

4.28.0. Ad senatus consultum Macedonianum.

 

4.28.1

Imperator Pertinax . Si filius, cum in potestate patris esset, mutuam a te pecuniam accepit, cum se patrem familias diceret, eiusque adfirmationi credidisse te iusta ratione edocere potes, exceptio ei denegabitur. * PERTINAX A. ATILIO. *<A . 193 PP. X K. APRIL. FALCONE ET CLARO CONSS.>

4.28.2

Imperatores Severus, Antoninus . Zenodorus cum sui iuris esse publico videretur aut patris voluntate contraxit aut in eam rem pecuniam accepit, quae patris oneribus incumberet, vel suae potestatis constitutus novatione facta fidem suam obligavit vel alias agnovit debitum , non esse locum decreto amplissimi ordinis rationis est. * SEV. ET ANT. AA. SOPHIAE. *<A 198 PP. V K. MART. SATURNINO ET GALLO CONSS.>

4.28.3

Imperatores Severus, Antoninus . Si filius familias aliquid mercatus pretium stipulanti venditori cum usurarum accessione spondeat, non esse locum senatus consulto, quo fenerare filiis familias prohibitum est, nemini dubium est: origo enim potius obligationis quam titulus actionis considerandus est. * SEV. ET ANT. AA. MACRINO. *<A 198 PP. ID. MART. SATURNINO ET GALLO CONSS.>

4.28.4

Imperatores Severus, Antoninus . Si permittente patre filio familias pecuniam mutuam dedisti, senatus consulti potestas non intervenit, et ideo persecutio pignoris quod in bonis patris fuit non denegabitur, praesertim cum eidem filius heres extiterit, modo si nullus alius iure conventionis ratione temporis et ordinis potior apparuerit. * SEV. ET ANT. AA.CYRILLAE. *<A 201 PP. XII K. MAI. FABIANO ET MUCIANO CONSS.>

4.28.5

Imperator Alexander Severus . Macedoniani senatus consulti auctoritas petitionem eius pecuniae non impedit, quae filio familias studiorum vel legationis causa alibi degenti ad necessarios sumptus, quos patris pietas non recusaret, credita est.