Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperator dec. . Pro hereditariis partibus heredes onera hereditaria agnoscere etiam in fisci rationibus placuit, nisi intercedat pignus vel hypotheca: tunc enim possessor obligatae rei conveniendus est. * DEC. A. TELEMACHAE. *<A 249 PP. XIIII K. NOV. AEMILIANO ET AQUILINO CONSS.>

4.16.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Heredem mariti quondam tui de dote reddenda tibi conveni: personalem enim actionem contra debitores hereditarios decerni tibi frustra postulas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMAE. *<A 293 PP. XIIII K. MAI. AA. CONSS.>

4.16.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sub praetextu aetatis pupilli debitoris hereditarii creditorum exactionem differri non posse nimis evidens est. Unde cum te tutorem proponas, quemadmodum a pupillis creditoribus satisfiat, eniti debes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRISPO. *<A 293 D. X K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>

4.16.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ut debitum ante de hereditate tibi solvatur ac tunc, si ad te pertineret, quaeri iubeamus, praeposterea petitio est. Etenim cum tibi soceri successionem quaesitam patuerit, debiti petitionem per confusionem extingui non ambigitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIO. *<A 294 D. PRID. NON. MART. SIRMI CC. CONSS.>

4.16.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si adulta, cuius curam geris, pro triente patruo suo, quem etiam tutelam eius administrasse proponis, heres extit nec ab eo quicquam exigere prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur, cum ultra eam portionem qua successit petitio non confundatur. Nam adversus adultam tuam rescindi postulas testamentum, si quidem coheredes eius adeuntes hereditatem se etiam obligant et, si non solvendo constituti probentur, postulata separatio nullum ei damnum fieri patietur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNO. *<A 294 D. K. DEC. CC. CONSS.>

4.16.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Creditores hereditarios adversus legatarios non habere personalem convenit actionem, quippe cum evidentissime lex duodecim tabularum heredes huic rei faciat obnoxios. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APOLAUSTO. *<A 294 D. VI ID. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.17.0. Ex delictis defunctorum in quantum heredes conveniantur.

 

4.17.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Post litis contestationem eo qui vim fecit vel concussionem intulit vel aliquid deliquit, defuncto successores eius in solidum, alioquin in quantum ad eos pervenit conveniri iuris absolutissimi est, ne alieno scelere ditentur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MACEDONAE. *<A 294 D. V K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>

4.18.0. De constituta pecunia.

 

4.18.1

Imperator Gordianus . Si pro alieno debito te soluturum constituisti, pecuniae constitutae actio non solum adversus te, sed etiam adversus heredes tuos perpetuo competit. * GORD. A. FELICI. *<A 294 D. VII K. IUL. SIRMI CC. CONSS.>

4.18.2

Imperator Justinianus . Recepticia actione cessante, quae sollemnibus verbis composita inusitato recessit vestigio, necessarium nobis visum est magis pecuniae constitutae naturam ampliare.

1 . Cum igitur praefata actio, id est pecuniae constitutae, in his tantummodo a veteribus conclusa est, ut exigeret res quae in pondere numero mensura sunt, in aliis autem rebus nullam haberet communionem et neque in omnibus casibus longaeva sit constituta, sed in speciebus certis annali spatio concluderetur, et dubitaretur, si pro debito sub condicione vel in diem constituto eam possibile est fieri et si pure constituta pecunia contracta valeret, hac apertissima lege definimus, ut liceat omnibus constituere non solum res quae pondere numero mensura sunt, sed etiam alias omnes sive mobiles sive immobiles sive se moventes sive instrumenta vel alias quascumque res, quas in stipulationem possunt homines deducere: et neque sit in quocumque casu annalis, sed ( sive pro se quis constituat sive pro alio) sit et ipsa in tali vitae mensura, in qua omnes personales sunt actiones, id est in annorum metis triginta: et liceat pro debito puro vel in diem vel condicionali constitui: et non absimilem penitus stipulationi habeat dignitatem, suis tamen naturalibus privilegiis minime defraudata: sed et heredibus et contra heredes competat, ut neque recepticiae actiones neque alio indigeat res publica in huiusmodi casibus adminiculo, sed sit pecuniae constitutae actio per nostram constitutionem sibi in omnia sufficiens, ita tamen, ut hoc ei inhaereat, ut pro debito fiat constitutum ( cum secundum antiquam recepticiam actionem exigebatur et si quid non fuerat debitum), cum satis absurdum et tam nostris temporibus quam iustis legibus contrarium est permittere per actionem recepticiam res indebitas consequi et iterum multas proponere condictiones, quae et pecunias indebitas et promissiones corrumpi et restitui definiunt.

1a . Ut non erubescat igitur tale legum iurgium, hoc tantummodo constituatur, quod debitum est, et omnia, quae de recepticia in diversis libris legislatorum posita sunt, aboleantur et sit pecunia constituta omnes casus complectens, qui et per stipulationem possint explicari.

1b . Et neminem moveat, quod sub nomine pecuniae etiam omnes res exigi definimus, cum et in antiquis libris prudentium, licet pecunia constituta nominabatur, tamen non pecuniae tantum per eam exigebantur, sed omnes res quae pondere numero mensura constitutae sunt.

1c . Sed et possibile est omnes res in pecuniam converti. Si enim certa domus vel certus ager vel certus homo vel alia res quae expressa est in constituendis rebus ponatur, quid distat a nomine ipsius pecuniae

1d . Sed ut et subtilitati eorum satisfiat, qui non sensum, sed vana nominum vocabula amplecti desiderant, ita omnes res veniant in constitutam, tamquam fuisset ipsa pecunia constituta, cum etiam veteres pecuniae appellatione omnes res significari definiunt et huiusmodi vocabulum et in libris iuris auctorum et in alia antiqua prudentia manifestissime inventum est.

2 . His videlicet, quae argenti distractores et alii negotiatores indefense constituerint, in sua firmitate secundum morem usque adhuc obtinentem durantibus. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>

4.18.3

Imperator Justinianus . Divi hadriani epistulam, quae de periculo dividendo inter mandatores et fideiussores loquitur, locum habere et in his qui pecunias pro aliis simul constituunt necessarium est: aequitatis enim ratio diversas species actionis excludere nullo modo debet. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>

4.19.0. De probationibus.

 

4.19.1

Imperatores Severus, Antoninus . Ut creditor, qui pecuniam petit, numeratam implere cogitur, ita rursum debitor, qui solutam adfirmat, eius rei probationem praestare debet. * SEV. ET ANT. AA. FAUSTINO. *<A 196 PP. PRID. K. IUL. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>

4.19.2

Imperator Antoninus . Possessiones, quas ad te pertinere dicis, more iudiciorum persequere. Nec enim possessori incumbit necessitas probandi eas ad se pertinere, cum te in probatione cessante dominium apud eum remaneat * ANT. A. AULUZANO. *<A 215 PP. XV K. DEC. LAETO ET CEREALE CONSS.>

4.19.3

Imperator Alexander Severus . Ex persona collegae avi vestri conveniri non debetis, si eundem collegam tempore depositi officii solvendo fuisse ostenderitis. * ALEX. A. LEAENAE ET LUPO. *<A 231 PP. V K. IAN. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

4.19.4

Imperator Alexander Severus . Proprietatis dominium non tantum instrumento emptionis, sed ex quibuscumque aliis legitimis probationibus ostenditur. * ALEX. A. AVITO. *<A 222 PP. K. NOV. ALEXANDRO A. CONS.>

4.19.5

Imperator Philippus . Instrumenta domestica seu privata testatio seu adnotatio, si non aliis quoque adminiculis adiuventur, ad probationem sola non sufficiunt. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SERTORIO. *<A 245 PP. VII ID. APRIL. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

4.19.6

Imperator Philippus . Rationes defuncti, quae in bonis eius inveniuntur, ad probationem sibi debitae quantitatis solas sufficere non posse saepe rescriptum est.

1 . Eiusdem iuris est et si in ultima voluntate defunctus certam pecuniae quantitatem aut etiam res certas deberi sibi significaverit. * PHILIPP. A. ET C. ROMULO. *<A 245 PP. ID. MAI. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

4.19.7

Imperator Gallienus . Exemplo perniciosum est, ut ei scripturae credatur, qua unusquisque sibi adnotatione propria debitorem constituit. Unde neque fiscum neque alium quemlibet ex suis subnotationibus debiti probationem praebere posse oportet * GALLIEN. A. SABINO. *<A 262 PP. PRID. NON. SEPT. GALLIENO A. V ET FAUSTINO CONSS.>

4.19.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Frustra veremini, ne ab eo qui lite pulsatur probatio exigatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PUBLICIO ET OPTATO. *<A 289 PP. XIII K. DEC. BASSO ET QUINTIANO CONSS.>

4.19.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum te minorem quinque et viginti annis esse proponas, adire praesidem provinciae debes et de aetate probare. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCIANAE. *<A 293 D. ID. APRIL. AA. CONSS.>

4.19.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Neque natales tui, licet ingenuum te probare possis, neque honores, quibus te functum esse commemoras, idoneam probationem pro filiae tuae ingenuitate continent, cum nihil prohibeat et te ingenuum et eam ancillam esse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORO. *<A 293 D. XVIII K. MAI. AA. CONSS.>

4.19.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si scriptum heredem ab amita tua vel testamenti vitio vel quacumque alia ratione non posse obtinere hereditatem probari a te posse confidis, de hac hereditate apud rectorem provinciae agere potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONIAE. *<A 293 S. V K. AMI. HERACLIAE AA. CONSS.>

4.19.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum res non instrumentis gerantur, sed in haec gestae rei testimonium conferatur , factam emptionem et in vacuam possessionem inductum patrem tuum pretiumque numeratum quibus potes iure proditis probationibus docere debes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CHRONIAE. *<A 293 D. V NON. OCT. AA. CONSS.>

4.19.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non epistulis necessitudo consanguinitatis, sed natalibus vel adoptionis sollemnitate coniungitur, nec adversus absentem hereditatis dividundae gratia velut contra fratrem pro ancilla petitus arbiter substantiae perimit veritatem.

1 . Sive itaque quasi ad sororem, quam ancillam te posse probare confidis, epistulam emisisti, sive familiae erciscundae quasi pro coherede petitus arbiter doceatur , fraternitatis quaestio per haec tolli non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IUSTINO. *<A 293 D. K. DEC. AA. CONSS.>

4.19.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non nudis adseverationibus nec ementita professione, licet utrique consentiant, sed matrimonio legitimo concepti vel adoptione sollemni filii civili iure patri constituuntur. Si itaque hunc contra quem supplicas alienum esse confidis, per te vel per procuratorem adfirmationem eius falsam detege * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCIANO. *<A 293 D. K. DEC. AA. CONSS.>

4.19.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Vis eius, qui se dominum contendit, ad imponendum onus probationis servo minime prodest. Cum igitur aufugisse te de domo severi profitearis, verum nec ab illo iusto initio, sed per violentiam adseveres esse detentum, inquisito prius, an in possessionem libertatis sine dolo malo constitutus sis, tunc etiam, onus probationis qui debeat subire, per huiusmodi eventum declarabitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONINO. *<A 293 D. VI K. IAN. AA. CONSS.>

4.19.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sive possidetis praedia, quae a patre communi sibi fratres emancipati donata contendentes vindicant, ipsis incumbit facti probationis necessitas, sive ipsis ea praedia, quasi a patre vestro sibi donata, tenentibus vos heredes constituti patris petitis, ut intentionem vestram non constitisse detegant, unde domini facti sunt, emergente quaestione docere compelluntur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPO ET SEBASTIANAE. *<A 294 D. X K. FEBR. CC. CONSS.>

4.19.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Matrem tuam consecutam libertatem ac te post editam, ut ingenua probari possis, ostendi convenit. Quod enim fratribus tuis nulla movetur quaestio, ad defensionem tuam nihil prodesse potest * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAULINAE. *<A 294 D. V ID. FEBR. CC. CONSS.>

4.19.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum precibus tuis significes ignorante te praedium eum cuius meministi sibi velut a te donatum instrumentis inseri fecisse, si vera sunt quae indidisti, nec ad nomen factae donationis fundus iste pervenit.

1 . Unde adito iudice competenti probare te oportet contra tuam voluntatem hunc fundum instrumento adversarium tuum sibi adscribi laborasse, ut secundum tenorem rescripti nostri possis consequi sententiam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VIOLENTILLAE. *<A 294 D. VII ID. APRIL. BYZANTII CC. CONSS.>

4.19.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Exceptionem dilatoriam opponi quidem initio, probari vero, postquam actor monstraverit quod adseverat, oportet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENANDRO. *<A 294 D. XVI K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.19.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si de possessione servitutis emptionis instrumentis subtractis in libertatem proclamat eutychia, cum petitori probationis onus incumbat, intentione sua defecta his iuvari minime potest. Nam si in servitutem petatur, ad emptionis probationem non est indiciis aliis opus, sed instrumentorum furtum monstrare sufficit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHRONIMAE. *<A 294 IIII NON. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.19.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad probationem uti dominii aliena subtrahentes instrumenta his minime possunt, quippe cum horum lectio non recitantem, sed quem tenor scripturae designat, adiuvat.

1 . Cum itaque nec cetera probationum indicia reprobentur, iure competenti praediorum, quae in quaestionem veniunt, dominium ad te ostendae pertinere. Nam res vindicantem ab emptore suos numeratos nummos adseverantem erga probationem laborare non convenit, si quidem huiusmodi, licet probetur, factum intentioni nullum praestet adminiculum * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRISPO. *<A 294 S. VI ID. DEC. SINGIDUNI CC. CONSS.>

4.19.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad probationem servitutis glyconis matrem eius ac fratrem servilia fecisse ministeria non sufficit, cum neque ingenuorum coniventia coniunctis necessitudine praeiudicet neque de servis ex eadem matre natis unus libertatem adipisci prohibeatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AGATHOCLEAE. *<A 294 D. VIIII K. IAN. IPSIS CC. CONSS.>

4.19.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Actor quod adseverat probare se non posse profitendo reum necessitate monstrandi contrarium non adstringit, cum per rerum naturam factum negantis probatio nulla sit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENELAO. *<A 294 D. VIII K. IAN. CC. CONSS.>

4.19.24

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . Iubemus omnes deinceps, qui scripturas suspectas comminiscuntur, cum quid in iudicio prompserint, nisi ipsi adstruxerint veritatem, ut nefariae scripturae reos et quasi falsarios esse detinendos. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD ANTONIUM PP. *<A 378 D. PRID. ID. IAN. TREVIRIS VALENTE VI ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

4.19.25

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Sciant cuncti accusatores eam se rem deferre debere in publicam notionem, quae munita sit testibus idoneis vel instructa apertissimis documentis vel indiciis ad probationem indubitatis et luce clarioribus expedita. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D. XV K. IUN. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

4.20.0. De testibus.

 

4.20.1

Testo in lingua greca

4.20.2

Imperator Alexander Severus . Si tibi controversia ingenuitatis fiet, defende causam instrumentis et argumentis, quibus putas: soli etenim testes ad ingenuitatis probationem non sufficiunt. * ALEX. A. CARPO. *<A 223 PP. X K. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.20.3

Imperatores Valerianus, Gallienus . Etiam iure civili domestici testimonii fides improbatur. * VALER. ET GALLIEN. AA. ROSAE. *<A 255 PP. III K. SEPT. VALERIANO III ET GALLIENO II AA. CONSS.>

4.20.4

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Solam testationem prolatam nec aliis legitimis adminiculis causa approbata nullius esse momenti certum est. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. AURELIO. *<A 284 PP. VIII K. DEC. CARINO II ET NUMERIANO CONSS.>

4.20.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eos testes ad veritatem iuvandam adhiberi oportet, qui omni gratiae et potentatui fidem religioni iudiciariae debitam possint praeponere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CANDIDO. *<A 286 PP. V K. MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

4.20.6

4.20.7

4.20.8

4.20.9

4.20.10

4.20.11

Imperatores Honorius, Theodosius . Quoniam liberi testes ad causas postulantur alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab his notitiae postuletur, in exhibitione necessariarum personarum, hoc est testium, talis debet esse cautio iudicantis, ut his venturis ad iudicium per accusatorem aut ab his, per quos fuerint postulati, sumptus competentes dari praecipiat.

1 . Idem iuris est et si in pecuniaria causa testes ab alterutra parte producendi sunt. * HONOR. ET THEODOS. AA. CAECILIANO PP. *<A 409 D. XII K. FEBR. RAVENNAE HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

4.20.12

Imperatores Honorius, Theodosius . Libertorum adversus patronos illicitas atque improbas voces poenae obiectione praecludimus atque ita, ut non modo sponte prodire non audeant, sed nec vocati quidem in iudicium venire cogantur. * HONOR. ET THEODOS. AA. *<A 423 D. IIII ID. AUG. RAVENNAE MARINIANO ET ASCLEPIODOTO CONSS.>

4.20.13

Testo in lingua greca

4.20.14