Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

4.7.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quotiens accipientis, non etiam dantis turpis invenitur causa, licet haec secuta fuerit, datum condici tantum, non etiam usurae peti possunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 293 S. VII ID. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

4.7.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Promercalem te habuisse uxorem proponis: unde intellegis et confessionem lenocinii preces tuas continere et cautae quantitatis ob turpem causam exactioni locum non esse. Quamvis enim utriusque turpitudo versatur ac soluta quantitate cessat repetitio, tamen ex huiusmodi stipulatione contra bonos mores interposita denegandas esse actiones iuris auctoritate demonstratur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BITHO. *<A 294 S. VI ID. MAI. CC. CONSS.>

4.7.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ob restituenda quae subtraxerat accipientem pecuniam, cum eius tantum interveniat turpitudo, condictione conventum hanc restituere debere convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIAE. *<A 294 S. VI ID. MAI. CC. CONSS.>

4.7.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, qui ob restituenda quae abegerat pecora pecuniam accepit, tam hanc quam quae per hoc commissum tenuit restituere debere convenit, licet mortua vel alio fortuito casu perisse dicantur, cum in hoc casu in rem mora fiat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZENONIDAE. *<A 294 D. V K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.8.0. De condictione furtiva.

 

4.8.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praeses provinciae, sciens furti quidem actione singulos quosque in solidum teneri, condictionis vero nummorum furtim subtractorum electionem esse ac tum demum , si ab uno satisfactum fuerit, ceteros liberari, iure proferre sententiam curabit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMOGENI. *<A 294 S. VI K. MAI. CC. CONSS.>

4.8.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ante oblationem interemptae rei furtivae damnum ad furem pertinere certissimum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ARISTAENETO. *<A 294 D. K. MAI. CC. CONSS.>

4.9.0. De condictione ex lege et sine causa vel iniusta causa.

 

4.9.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet ante tempus debita exigi non possunt, tamen si te ex primipilo debitorem fisci constitutum ac patrimonium tuum exhaustum praeses provinciae compererit, ut ad solutionis securitatem solum fenebris pecuniae subsidium superesse videatur, commonebit debitorem tuum, si saltem ipse solvendo sit, ut ante definitum tempus debita tibi repraesentet, ut fisco, cuius ob necessitates publicas causam potiorem esse oportet, debita pecunia exsolvatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ULPIO. *<A 294 S. XIII K. AUG. SIRMI CC. CONSS.>

4.9.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dissolutae quantitatis retentum instrumentum inefficax penes creditorem remanere et ideo per condictionem reddi oportere non est iuris ambigui. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SCYLACIO. *<A 293 S. III NON. APRIL. AA. CONSS.>

4.9.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Mala fide possidens de proprietate victus extantibus fructibus vindicatione, consumptis vero condictione conventus horum restitutioni parere compellitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GALATIAE. *<A 294 S. VI ID. FEBR. CC. CONSS.>

4.9.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si non est numeratum, quod velut acceptum te sumpsisse mutuo scripsisti, et necdum transisse tempus statutum vel intra hunc diem habitam contestationem monstrando reddi cautionem praesidali notione postulare potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 294 D. XVII K. IAN. CC. CONSS.>

4.10.0. De obligationibus et actionibus.

 

4.10.1

Imperator Gordianus . Data certae pecuniae quantitate ei cuius meministi in vicem debiti actiones tibi adversus debitorem, pro quo solvisti, dicis esse mandatas et, antequam eo nomine litem contestareris, sine herede creditorem fati munus implesse proponis. Quae si ita sunt, utilis actio tibi competit * GORD. A. VALERIAE. *<A 242 PP. V K. MAI. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

4.10.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Nominibus in dotem datis, quamvis nec delegatio praecesserit nec litis contestatio subsecuta sit, utilem tamen marito actionem ad similitudinem eius qui nomen emerit dari oportere saepe rescriptum est. * VALER. ET GALLIEN. AA. CELSO. *<A 260 PP. XIIII K. FEBR. SAECULARI II ET DONATO CONSS.>

4.10.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ob causas proprii debiti locatoris conveniri colonos pensionibus ex placito satisfacientes perquam iniuriosum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. RUSTICIANO. *<A 286 PP. PRID. K. IUN. TIBERIADE MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

4.10.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Bonam fidem in contractibus considerari aequum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. LICINIAE. *<A 290 PP. NON. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4.10.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sicut initio libera potestas unicuique est habendi vel non habendi contractus, ita renuntiare semel constitutae obligationi adversario non consentiente minime potest. Quapropter intellegere debetis voluntariae obligationi semel vos nexos ab hac non consentiente altera parte, cuius precibus fecistis mentionem, minime posse discedere * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAMERINO ET MARCIANO. *<A 293 D. NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

4.10.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si in solutum nomen debitoris sui tibi debitor dedit tuus ac te in rem tuam procuratorem fecit, pignora, quae specialiter vel generaliter habes obligata, persequere. Quod si ab his, quibus fuerant obligata, cum potiores erant, distracta probentur, ab emptoribus avocari non posse perspicis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAURICO. *<A 293 D. VIIII K. IUL. SIRMI AA. CONSS.>

4.10.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si a creditore nomen comparasti, ea pignora, quae venditor nomiminis( !) consequi posset, apud praesidem provinciae vindica. Nam si debitum ex eius persona res obligatas tenentes non transferant, iure communi pignora distrahere non prohiberis

1 . Sane si creditoribus in ordine pignorum antecedentibus venumdantibus qui possident comparaverunt vel longi temporis praescriptione muniti perhibentur, pignorum distrahendorum te non habere facultatem perspicis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUELPISTO. *<A 293 S. III K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

4.10.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quidem donationis causa ei, quem adfectione patris te dilexisse proponis, tuam accipere pecuniam permisisti, et hanc tuam liberalitatem remunerans te a procuratore suo aliam pecuniam sumere praecepit, rebusque humanis ante perceptionem fuit exemptus, nec quod dederas recuperare, cum perfectam habuit donationem, nec quod tibi dari mandaverat, necdum tibi traditum petere potes a procuratore. Quod si mutuo dedisti nec a delegato dari novandi causa stipulatus es, successores eius solutioni parere compellentur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRESCENTIONI. *<A 294 S. XIII K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

4.10.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Negantes debitores non oportet armata vi terreri: sed petitore quidem non implente suam intentionem vel exceptione submoto absolvi, convictos autem condemnari ac iuris remediis ad solutionem urgueri convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GLYCONI. *<A 294 D. ID. FEBR. CC. CONSS.>

4.10.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Adversus debitorem electis pignoribus personalis actio non tollitur, sed eo, quod de pretio servari potuit, in debitum computato de residuo manet integra. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 294 D. III NON. APRIL. CC. CONSS.>

4.10.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nimia credulitate circumventa es, quia, quod colonis in rem suam mutuo dedisti, a domino praedii postulare posse credidisti: nec ad eum obligandum actorum ipsius adiuvat te praesentia. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAULAE. *<A 294 D. VIII K. AUG. CC. CONSS.>

4.10.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ob aes alienum servire liberos creditoribus iura compelli non patiuntur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IOVINO. *<A 294 D. XIII K. NOV. CC. CONSS.>

4.10.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, cui mutuam dedisti pecuniam, ad solutionem urguere competenti debes actione. Nam adversus negotiatores, quos ex mercibus pecunias abstulisse tuo debitori proponis, nullam habes actionem * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BARSIMIO. *<A 294 D. XI K. APRIL. CC. CONSS.>

4.10.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Est in arbitrio vestro, personali debitoris heredes actione, an eum, qui ab his distracta sibique tradita pignora tenet, in rem serviana, si non longi temporis praescriptione munitus sit, an utrosque conveniatis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMODOTO ET NICOMACHO. *<A 294 D. V K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.11.0. Ut actiones et ab herede et contra heredem incipiant.

 

4.11.1

Imperator Justinianus . Cum et stipulationes et legata et alios contractus post mortem compositos antiquitas quidem respuebat, nos autem pro communi hominum utilitate recepimus, consentaneum erat etiam illam regulam, qua vetustas utebatur, more humano emendare.

1 . Ab heredibus enim incipere actiones vel contra heredes veteres non concedebant contemplatione stipulationum ceterarumque causarum post mortem conceptarum.

2 . Sed nobis necesse est, ne prioris vitii materiam relinquamus, et ipsam regulam e medio tollere, ut liceat et ab heredibus et contra heredes incipere actiones et obligationes, ne propter nimiam subtilitatem verborum latitudo voluntatis contrahentium impediatur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>

4.12.0. Ne uxor pro marito vel maritus pro uxore vel mater pro filio conveniatur.

 

4.12.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Frustra disputas de contractibus cum marito tuo habitis, utrumne iure steterit an minime, cum tibi sufficiat, si proprio nomine nullum contractum habuisti, quominus pro marito tuo conveniri possis, quod nec, si sponte pro eo intercessisses, quicquam a te propter senatus consultum exigi iure potuisset. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ASCLEPIODOTAE. *<A 287 D. PRID. ID. APRIL. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

4.12.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ob maritorum culpam uxores inquietari leges uetant. Proinde rationalis noster, si res quae a fisco occupatae sunt dominii tui esse probaveris, ius publicum sequetur * DIOCL. ET MAXIM. AA. TERENTIAE. *<A 287 D. III NON. SEPT. DIOCLETIANO ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

4.12.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum te possessiones non in dotem pro filia tua dedisse, sed ad sustentandam eam extra dotis causam filiae tuae praedia adsignasse proponas, civilium munerum vel onerum municipalium obtentu ex persona mariti eius, quomodo matres ex persona filiorum interpellari non possunt, cum neque maritum pro uxoris obligatione conveniri posse constat, nisi ipse pro ea se obnoxium fecit. Certissimum enim est ex alterius contractu neminem obligari * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CARPOPHORO. *<A 293 III ID. SEPT. SIRMI AA. CONSS.>

4.12.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum te ideo ex persona filii tui commemores conveniri, quod pro debitis eius aliquid intulisse videaris, defensionibus tuis uti apud eum, cuius super ea re notio est, minime prohiberis, ut is ad solutionem alieni debiti urgueri te non patiatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA.ET CC. PHILOTERAE. *<A 301 D. X K. SEPT. TITIANO ET NEPOTIANO CONSS.>

4.13.0. Ne filius pro patre vel pater pro filio emancipato vel libertus pro patrono conveniatur.

 

4.13.1

Imperator Gordianus . Neque ex eius filii persona, qui, cum sui iuris esset, mutuam pecuniam accepit, pater eius, si non fidem suam obstrinxit, conveniri potest, neque ex eius quem in potestate habet, si sine eius iussu contractum est neque contra senatus consultum Macedonianum mutua data est, amplius dumtaxat de peculio actionem sustinere cogitur.

1 . Quapropter pater quoque tuus, si ei pecunia a creditore fratris tui extorta est, ob quam reddendam non tenebatur, praesidis provinciae auctoritate eam recuperabit. * GORD. A. CANDIDO MIL. *<A 238 PP. III NON. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

4.13.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ne contra iuris auctoritatem ab eo, qui patrem vestrum, a quo emancipatos vos dicitis, ad munus civile devocaverat, inquietemini, praeses provinciae providebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. NEOTERIO ET EUTOLMIO. *<A 286 D. VIII K. FEBR. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

4.13.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si filius familias invito patre decurio creatus fuerit, pro eo patrem inquietari non posse iure manifestissimo cautum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEOGENI. *<A 294 S. X K. MAI. SIRMI CC. CONSS. >

4.13.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Patris nomine superstitis filium nec munerum civilium nec debiti causa personali posse conveniri constat actione. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ACHAEO. *<A 294 S. XII K. MART. SIRMI CC. CONSS.>

4.13.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex patroni vel domini contractu liberti vel servi conveniri non possunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LAMPETIO. *<A 294 S. III ID. APRIL. CC. CONSS.>

4.14.0. An servus ex suo facto post manumissionem teneatur.

 

4.14.1

Imperator Severus . Quamvis cum statulibero contraxeris, tamen ex ante gesto te non habere cum eo post impletam condicionem libertatis actionem scire debes. * SEV. A. IOVIANO. *<A 196 PP. IIII ID. DEC. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>

4.14.2

Imperator Antoninus . Creditoribus tuis, qui tibi in servitute pecuniam crediderunt, nulla adversus te actio competit, maxime cum peculium tibi non esse legatum proponas. * ANT. A. BAETICO. *<A 215 PP. III K. SEPT. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

4.14.3

Imperator Alexander Severus . Promissae tibi pecuniae a servo tuo, ut eum manumitteres, si, posteaquam manumisisti, stipulatus ab eo non es, adversus eum petitionem per in factum actionem habes. * ALEX. A. AURELIO HERODI. *<A 222 PP. ID SEPT. ALEXANDRO A. CONS.>

4.14.4

Imperator Gordianus . Licet servitutis tempore quae pecuniam matris tuae subripuisse dicitur, ob eiusmodi admissum conveniri non poterat, ad libertatem tamen perducta ( nam caput noxa sequitur) furti actione tenetur. * GORD. A. HERONI. *<A 238 PP. ID. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

4.14.5

Imperator Gordianus . Si, ut adlegas, antequam a domina manumittereris, fundos eius coluisti posteaque adempto peculio libertate donatus es, ob reliqua, si qua pridem contracta sunt, res bonorum, quas postea propriis laboribus quaesisti, inquietari minime possunt. * GORD. A. CHRESTO. *<A 243 PP. XVI K. DEC. ARRIANO ET PAPO CONSS.>

4.14.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sive servi sunt ii, quorum precibus fecisti mentionem, domi eos conveni, quia inter dominos ac servos iudicium constare nullum potest: sive post delictum manumissi sunt, ex antecedentibus post datam libertatem eos nulla ratio iuris a dominis quondam conveniri patitur.

1 . Sane si post manumissionem quid illicite commiserunt, hoc apud praesidem provinciae argue accepturus ex iure sententiam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FELICIANO. *<A 293 D. II ID. APRIL. BYZANTIO AA. CONSS.>

4.15.0. Quando fiscus vel privatus debitoris sui debitores exigere potest.

 

4.15.1

Imperatores Severus, Antoninus . Propter aes alienum pupilli res tutoris, qui nihil ex bonis eius tenet, pignori capi non oportet. * SEV. ET ANT. AA. VALERIANO. *<A 197 PP. XI K. IUN. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

4.15.2

Imperator Antoninus . Si in causa iudicati valentis, quem tibi condemnatum esse proponis, nihil est, quod sine quaestione pignoris loco capi et distrahi possit, debitores eius conventi ad solutionem auctoritate praesidis provinciae compelluntur. * ANT. A. MARCO. *<A 205 D. VI NON. APRIL. GETA CONS.>

4.15.3

Imperator Gordianus . Si debitum non infitiantur hi, quos obnoxios debitoribus fisci esse proponis, potest videri non esse iniquum quod desideras, ut ad solutionem per officium procuratoris compellantur. Nam si quaestio aliqua refertur, id concedi non oportere et ipse perspicis * GORD. A. PRIMIANO. *<A 240 PP. VI K. FEBR. SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

4.15.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non prius ad eos, qui debitoribus fisci nostri sunt obligati, actionem fiscalem extendi oportere, nisi patuerit principales reos idoneos non esse, certissimi iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOSIMO. *<A 293 S. XII K. MAI. AA. CONSS.>

4.15.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In solutum nomine dato non aliter nisi mandatis actionibus ex persona sui debitoris adversus eius debitores creditor experiri potest. Suo autem nomine utili actione recte utetur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NANIDIAE. *<A 294 D. K. IAN. CC. CONSS.>

4.16.0. De actionibus hereditariis.

 

4.16.1

Imperator Gordianus . Pecuniam, quam tibi a matre debitam fuisse dicis, ab heredibus eius coheredibus tuis pro parte tibi competenti petere debes. Sed et res, si quae tibi ob idem debitum obligatae sunt, persequi non prohiberis * GORD. A. HERMEROTI. *<A 241 PP. XI K. MART. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

4.16.2