Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

4.62.1

Imperatores Severus, Antoninus . Non quidem temere permittenda est novorum vectigalium exactio : sed si adeo tenuis est patria tua, ut extraordinario auxilio iuvari debeat, adlega praesidi proviciae quae in libellum contulisti : qui re diligenter inspecta utilitatem communem intuitus scribet nobis quae compererit, et an habenda sit ratio vestri et quatenus, aestimabimus. * SEV. ET ANT. AA. GAVIO VICTORINO. *<PP. XII K. AUG.>

4.62.2

Imperatores Severus, Antoninus . Vectigalia nova nec decreto civitatum institui possunt. * SEV. ET ANT. AA. VENTILIO CALLISTIANO. *<>

4.62.3

Imperatores Valerianus, Gallienus . Non solent nova vectigalia inconsultis princibus institui. Ergo et exigi aliquid, quod illicite poscatur, competens iudex vetabit et id quod exactum videtur, si contra rationem iuris extortum est, restitui iubebit * VALER. ET GALLIEN. AA. AURELIO TUSCO ET ALIIS. *<>

4.62.4

Imperator Constantinus . Si provincialium nostrorum querella de conductorum aviditate extiterit et probatum fuerit ultra vetustam consuetudinem et nostrae terminos iussionis aliquid eos profligasse, rei tanti criminis perpetuo exilio puniantur. Sub conspectibus autem tuis vel eorum, qui tuae gravitati succedunt, licitationis cura servetur * CONST. A. AD FELICEM PP. *<A 333-336 PP. VII ID. MART. CARTHAGINE.>

4.63.0. De commerciis et mercatoribus.

 

4.63.1

Imperatores Valentinianus, Valens . Negotiatores, si qui ad domum nostram pertinent, potiorum quoque homines necessitatem debitam pensionum, ut honestas postulat, agnoscere moneantur, ut per cunctos, qui emolumenta negotiationibus captant, tolerabiles fiant agnoscendae devotionis effectus. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD IULIANUM COM. ORIENTIS. *<A 364 D. XV K. MAI. CONSTANTINOPOLI DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>

4.63.2

Imperatores Valentinianus, Valens . Non solum aurum barbaris minime praebeatur, sed etiam si apud eos inventum fuerit, subtili auferatur ingenio. Si ulterius aurum pro mancipiis vel quibuscumque speciebus ad barbaricum fuerit translatum a mercatoribus, non iam damnis, sed suppliciis subiugentur, et si id iudex repertum non vindicat, tegere ut conscius criminosa festinat * VALENTIN. ET VALENS AA. ET GRAT. A. TATIANO COM. SACR. LARG. *<A 374 ? >

4.63.3

Imperatores Honorius, Theodosius . Nobiliores natalibus et honorum luce conspicuos et patrimonio ditiores perniciosum urbibus mercimonium exercere prohibemus, ut inter plebeium et negotiatorem facilius sit emendi vendendique commercium. D * HONOR. ET THEODOS. AA. THEODORO PP. *<A 408 VEL 409 >

4.63.4

Imperatores Honorius, Theodosius . Mercatores tam imperio nostro quam persarum regi subiectos ultra ea loca, in quibus foederis tempore cum memorata natione nobis convenit, nundinas exercere minime oportet, ne alieni regni, quod non convenit, scrutentur arcana.

1 . Nullus igitur posthac imperio nostro subiectus ultra Nisibin Callinicum et Artaxata emendi sive vendendi species causa proficisci audeat nec praeter memoratas civitates cum persa merces existimet commutandas: sciente utroque qui contrahit et species, quae praeter haec loca fuerint venumdatae vel comparatae, sacro aerario nostro vindicandas et praeter earum ac pretii amissionem, quod fuerit numeratum vel commutatum, exilii se poenae sempiternae subdendum.

2 . Non defutura contra iudices eorumque apparitiones per singulos contractus, qui extra memorata loca fuerint agitati, triginta librarum auri condemnatione, per quorum limitem ad inhibita loca mercandi gratia romanus vel persa commeaverit.

3 . Exceptis videlicet his, qui legatorum persarum quolibet tempore ad nostram clementiam mittendorum iter comitati merces duxerint commutandas, quibus humanitatis et legationis intuitu extra praefinita etiam loca mercandi copiam non negamus, nisi sub specie legationis diutius in qualibet provincia residentes nec legati reditum ad propria comitentur. Hos enim mercaturae insistentes non immerito una cum his, cum quibus contraxerint, cum resederint, poena huius sanctionis persequetur * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 408 VEL 409 >

4.63.5

Imperatores Honorius, Theodosius . Cessante omni ambitione, omni licentia quingentorum sexaginta trium collegiatorum numerus maneat nullique his addendi mutandive vel in defuncti locum substituendi pateat copia, ita ut iudicio tuae sedis sub ipsorum praesentia corporatorum in eorum locum, quos humani subtraxerint casus, ex eodem quo illi fuerant corpore subrogentur: nulli alii corporatorum praeter praedictum numerum per patrocinia immunitate concessa. * HONOR. ET THEODOS. AA. AETIO PU. *<A 409 D. XII K. SEPT. EUDOXIOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

4.63.6

Imperatores Honorius, Theodosius . Si qui inditas nominatim vetustis legibus civitates transgredientes ipsi vel peregrinos negotiatores sine comite commerciorum suscipientes fuerint deprehensi, nec proscriptionem bonorum nec poenam perennis exilii ulterius evadent.

1 . Ergo omnes pariter, sive privati seu cuiuspiam dignitatis sive in militia constituti, sciant sibi aut ab huiusmodi temeritate penitus abstinendum aut supra dicta supplicia subeunda. * HONOR. ET THEODOS. AA. MAXIMINO COM. SACR. LARG. *<>

4.64.0. De rerum permutatione et de praescriptis verbis actione.

 

4.64.1

Imperator Gordianus . Si, cum patruus tuus venalem possessionem haberet, pater tuus pretii nomine, licet non taxata quantitate, aliam possessionem dedit, idque quod comparavit non iniuria iudicis nec patris tui culpa evictum est, ad exemplum ex empto actionis non immerito id quod tua interest, si in patris iura successisti, consequi desideras. At enim si, cum venalis possessio non esset, permutatio facta est idque, quod ab adversario praestitum est, evictum est, quod datum est ( si hoc elegeris) cum ratione restitui postulabis * GORD. A. THRASEAE MIL. *<A 238 D. VIII ID. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>

4.64.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Permutationem re ipsa utpote bonae fidei constitutam, sicut commemoras, vicem emptionis obtinere non incogniti iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PRIMITIVAE. *<>

4.64.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex placito permutationis re nulla secuta constat nemini actionem competere, nisi stipulatio subiecta ex verborum obligatione quaesierit partibus actionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BARCIO LEONTIO. *<>

4.64.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum precibus tuis expresseris placitum inter te et alium permutationis intercessisse eumque fundum a te datum vendidisse, contra emptorem quidem te nullam habere actionem perspicis, cum ab eo susceperit dominium, cui te tradidisse titulo permutationis non negasti.

1 . Secundum fidem autem placiti, si stipulatio subsecuta est, successores eius, cum quo contractum habuisti, convenire non prohiberis: si vero nulla stipulatio intercessit, praescriptis verbis actione, ut vel fides placiti servetur tibi vel, quod alterius accipiendi fundi gratia dedisti, causa non secuta restituatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LEONTIO. *<>

4.64.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam adseris patrem tuum ei contra quem preces fundis ea condictione dedisse fundum, ut invicem domum certam acciperet, aditus praeses provinciae placitis eum parere vel, si causam, propter quam fundus datus est, sequi non perspexerit, condictionis ratione datum restituere, sicut postulas, iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODOLANAE. *<>

4.64.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Rebus certa lege traditis, si huic non pareatur, praescriptis verbis incertam civilem dandam actionem iuris auctoritas demonstrat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PROTOGENI. *<>

4.64.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Emptionem rebus fieri non posse pridem placuit. Igitur cum frumenti certam modiationem Callimacho et Acamato te dedisse, ut tibi repraesentent olei designatum pondus adseveres, si placitis citra stipulationis sollemnitatem non exhibeant fidem, quantum dedisti, causa non secuta condicere pro desiderio tuo potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TIMOTHEO. *<A 294 S. XIII K. NOV. CC. CONSS.>

4.64.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ea lege rebus donatis candido, ut quod placuerat menstruum seu annuum tibi praestaret, cum huiusmodi conventio non nudi pacti nomine censeatur, sed rebus propriis dictae legis substantia muniatur, ad implendum placitum, sicut postulas, praescriptis verbis tibi competit actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAULINAE. *<A 294 S. NON. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.65.0. De locato et conducto.

 

4.65.1

Imperator Antoninus . Dominus horreorum periculum vis maioris vel effracturam latronum conductori praestare non cogitur. His cessantibus si quid extrinsecus ex depositis rebus inlaesis horreis perierit, damnum depositarum rerum sarciri debet * ANT. A. IULIO AGRIPPINO. *<A 213 PP. PRID. NON. IAN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

4.65.2

Imperator Antoninus . Adversus eos, a quibus extruenda aedificia conduxisti, ex conducto actione consistens eo iudicio quod est bonae fidei debitum cum usuris solitis consequeris. * ANT. A. EPIDIO EPICTETO. *<A 213 PP. K. IUL. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

4.65.3

Imperator Antoninus . Diaetae, quam te conductam habere dicis, si pensionem domino insulae solvis, invitum te expelli non oportet, nisi propriis usibus dominus esse necessariam eam probaverit aut corrigere domum maluerit aut tu male in re locata versatus es. * ANT. A. FLAVIO CALLIMORPHO. *<A 214 PP. VIII ID. IAN. MESSALA ET SABINO CONSS.>

4.65.4

Imperator Alexander Severus . Et divi Pii et Antonini litteris certa forma est, ut domini horreorum effractorum eiusmodi querellas deferentibus custodes exhibere necesse habeant nec ultra periculo subiecti sint.

1 . Quod vos quoque adito praeside provinciae impetrabitis. Qui si maiorem animadversionem exigere rem deprehenderit, ad Domitium Ulpianum praefectum praetorio et parentem meum reos remittere curabit

2 . Sed qui domini horreorum nominatim etiam custodiam repromiserunt, fidem exhibere debent. * ALEX. A. ARRIO SABINO. *<A 222 PP. K. DEC. ALEXANDRO A. CONS.>

4.65.5

Imperator Alexander Severus . Certi iuris est ea, quae voluntate dominorum coloni in fundum conductum induxerint, pignoris iure dominis praediorum teneri. Quando autem domus locatur, non est necessaria in rebus inductis vel illatis scientia domini: nam ea quoque pignoris iure tenentur * ALEX. A. AURELIO PETRONIO. *<A 223 PP. K. MART. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.65.6

Imperator Alexander Severus . Nemo prohibetur rem quam conduxit fruendam alii locare, si nihil aliud convenit. * ALEX. A. LUCILIO VICTORINO. *<A 224 PP. V K. MART. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

4.65.7

Imperator Alexander Severus . Si, cum Hermes vectigal octavarum in quinquennium conduceret, fidem tuam obligasti posteaque spatio eius temporis expleto, cum idem Hermes in conductionem ut idoneus detinerentur, non consensisti, sed cautionem tibi reddi postulasti, non oportere te posterioris temporis periculo adstringi competens iudex non ignorabit. * ALEX. A. SEPTIMIO TERENTIANO MIL. *<A 227 PP. V ID. IAN. ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

4.65.8

Imperator Alexander Severus . Licet certis annuis quantitatibus fundum conduxeris, si tamen expressum non est in locatione aut mos regionis postulat, ut, si qua labe tempestatis vel alio caeli vitio damna accidissent, ad onus tuum pertinerent, et quae evenerunt sterilitates ubertate aliorum annorum repensatae non probabuntur, rationem tui iuxta bonam fidem haberi recte postulabis, eamque formam qui ex appellatione cognoscet sequetur. * ALEX. A. SABINIANO HYGINO. *<A 231 PP. K. AUG. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

4.65.9

Imperator Alexander Severus . Emptori quidem fundi necesse non est stare colonum, cui prior dominus locavit, nisi ea lege emit. Verum si probetur aliquo pacto consensisse, ut in eadem conductione maneat, quamvis sine scripto, bonae fidei iudicio ei quod placuit parere cogitur * ALEX. A. AURELIO FUSCO MIL. *<A 234 PP. VII ID. SEPT. MAXIMO II ET URBANO CONSS.>

4.65.10

Imperator Gordianus . Viam veritatis ignoras in conductionibus non succedere heredes conductoris existimans, cum, sive perpetua conductio est, etiam ad heredes transmittatur, sive temporalis, intra tempora locationis heredi quoque onus contractus incumbat. * GORD. A. POMPONIO SABINO. *<A 239 D. VIII K. MART. GORDIANO ET AVIOLA CONSS.>

4.65.11

Imperator Philippus . Invitos conductores seu heredes eorum post tempora locationis impleta non esse retinendos saepe rescriptum est. * PHILIPP. A. AURELIO THEODORO. *<A 244 PP. VI ID. AUG. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

4.65.12

Imperator Philippus . Damnum, quod per adgressuram latronum in possessionibus locatis rei tuae illatum esse proponis, a domina earundem possessionum, quam nullius criminis ream facere te dicis, sarciri nulla ratione desideras. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. AURELIO NICAE. *<A 245 PP. IIII K. NOV. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

4.65.13

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si divisa conductio fuit et in singulis pro partibus facta, alieno nomine conveniri vos non oportet. Si autem omnes qui conducebant in solidum locatori sunt obligati, ius ei competens conveniendi quem velit non debeat auferri

1 . Habetis sane vos facultatem locatori offerendi debitum et, ut transferantur in vos ea, quae ob hanc conductionem ab his quorum nomine inquietamini obligata sunt, postulandi. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. AURELIO HERACLIDAE. *<A 259 PP. VIII ID. MART. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

4.65.14

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si hi, qui a vobis redemerant frumentum et hordeum annonae inferendum, accepta pecunia fidem fefellerunt, ex locato agere cum his potestis. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. AURELIO IULIO. *<A 259 PP. VIII K. IAN. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

4.65.15

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si fundo a locatore expulsa es, agere ex conducto potes poenamque, quam praestari rupta conventionis fide placuit, exigere ac retinere potes. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. AURELIAE EUPHROSYNAE. *<A 259 PP. ID. AUG. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

4.65.16

Imperatores Valerianus, Gallienus . Legem quidem conductionis servari oportet nec pensionum nomine amplius quam convenit reposci. Sin autem tempus, in quo locatus fundus fuerat, sit exactum et in eadem locatione conductor permanserit, tacito consensu eandem locationem una cum vinculo pignoris renovare videtur * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. AURELIO TIMOTHEO. *<A 260 PP. IIII K. AUG. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

4.65.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praeses provinciae ea quae ex locatione debentur exsolvi sine mora curabit, non ignarus ex locato et conducto actionem, cum sit bonae fidei, post moram usuras legitimas admittere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HOSTILIO HECTARIO. *<A 290 PP. XV K. APRIL. DIOCLETIANO IIII ET MAXIMIANO III AA. CONSS.>

4.65.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Excepto tempore, quo edaci lucustarum pernicie sterilitatis vitium incessit, sequentis temporis fructus, quos tibi iuxta praeteritam consuetudinem deberi constiterit, reddi tibi praeses provinciae iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ANNIO URSINO. *<A 290 PP. XI K. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4.65.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Circa locationes atque conductiones maxime fides contractus servanda est, si nihil specialiter exprimatur contra consuetudinem regionis. Quod si alii remiserunt contra legem contractus atque regionis consuetudinem pensiones, hoc aliis praeiudicium non possit adferre * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIO VALENTINO. *<A 293 S. V K. MAI. HERACLEAE AA. CONSS. >

4.65.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui rem propriam conduxit existimans alienam, dominium non transfert, sed inefficacem conductionis contractum facit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO CARPOPHORO. *<A 293 S. III K. MART. HERACLEAE AA. CONSS.>

4.65.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si olei certa ponderatione fructus anni locasti, de contractu bonae fidei habito propter hoc solum, quod alter maiorem obtulit ponderationem, recedi non oportet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONIAE. *<A 293 D. VIII ID. OCT. SIRMI AA. CONSS.>

4.65.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si hi, contra quos supplicas, facta locatione temporis certi suas tibi locaverint operas, quatenus bona fides patitur, causa cognita competens iudex conventionem servari iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAPINIANO. *<A 293 >

4.65.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad probationem rei propriae sive defensionem non sufficit locatio ei facta, qui post de dominio coeperit contendere, cum nescientia dominii proprii et errantis nullum habeat consensum : sed ex eventu, si victus fuerit, contractus locationis non constitisse magis declaratur. Nemo enim sibi iure possessionem mutare potest * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO PRISCO. *<A 293 >

4.65.24

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Contractus locationis conductionisque non intervenientibus etiam instrumentis ratus habeatur : secundum quod heredes conductoris, etsi non intervenerint instrumenta, non uxorem convenire debes. Sane de posteriore tempore, quo conductricem ipsam proponis fuisse, adesse fidem precibus tuis probans pensiones integras ab ea pete * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO ANTONINO. *<A 293 PP. VIII K. IAN AA. CONSS.>

4.65.25

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quis conductionis titulo agrum vel aliam quamcumque rem accepit ; possessionem debet prius restituere et tunc de proprietate litigare. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO EPAGATHO. *<A 293 III K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

4.65.26

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si conductionis implestis fidem, eius rei gratia factum instrumentum evanuit. Quod si quid vestrum in fundo fuit vel vi direptum est, hoc restitui vobis praeses provinciae iubebit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO OPILIONI ET HERMIO. *<A 294 D. III K. MAI. CC. CONSS.>

4.65.27

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tibi quae pro colonis conducti praedii prorogasti dominus fundi stipulanti dare spopondit, competens iudex reddi tibi iubebit. Nam si conventio placiti fine stetit, ex nudo pacto perspicis actionem iure nostro nasci non potuisse * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMIANO AGOPODI. *<A 294 >

4.65.28

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In iudicio tam locati quam conducti dolum et custodiam, non etiam casum, cui resisti non potest, venire constat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TUSCIANO NEONI. *<A 294 D. XV K. OCT. CC. CONSS.>

4.65.29

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum conductorem aedificia, quae suscepit integra, destruxisse proponas, haec heredes etiam eius praeses provinciae instaurare aedificiorum inter vos habita ratione iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO IULIANO. *<>

4.65.30

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Curialis neque procurator neque conductor alienarum rerum nec fideiussor aut mandator conductoris existat. Alioquin nullam obligationem neque locatori neque conductori ex huiusmodi contractu competere sancimus * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. VII ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

4.65.31

Imperator Leo . Milites nostros alienarum rerum conductores seu procuratores aut fideiussores vel mandatores conductorum fieri prohibemus, ne omisso armorum usu ad opus rurestre se conferant et vicinis graves praesumptione cinguli militaris existant. Armis autem, non privatis negotiis occupentur, ut numeris et signis suis iugiter inhaerentes rem publicam, a qua aluntur, ab omni bellorum necessitate defendant * LEO A. ASPARI MAG. MIL. *<A 458 D. PRID. NON. IUL. CONSTANTINOPOLI LEONE A. CONS.>

4.65.32

Imperator Zeno . Ne cui liceat, qui aliquam domum alienam vel locum aut ergasterium nomine conductionis accepit, alteri, qui post eum domini voluntate ad eandem conductionem accessit, litem inferre, quasi rem illicitam aut agenti damnosam temptaverit, sed patere facultatem dominis domos suas vel ergasteria vel loca cui voluerint locandi, ipsis nihilo minus qui conduxerint ab omni super hoc molestia liberis conservandis : nisi forte pacta per scripturam specialiter inita cum dominis vel cum his qui postea conduxerunt, legibus videlicet cognita, agentis intentionibus suffragantur.

1 . Quod si quis huiusmodi controversiam sacris iussionibus interdictam crediderit commovendam, si privatus est, acriter caesus exilii subeat poenam, si militat, decem librarum auri dispendio feriatur. * ZENO A. ADAMANTIO PU. *<>

4.65.33

Imperator Zeno . Conductores rerum alienarum seu alienam cuiuslibet rei possessionem precario detinentes seu heredes eorum, si non eam dominis recuperare volentibus restituerint, sed litem usque ad definitivam sententiam expectaverint, non solum rem locatam, sed etiam aestimationem eius victrici parti ad similitudinem invasoris alienae possessionis praebere compellantur. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 484 D. V K. APRIL. CONSTANTINOPOLI THEODERICO CONS.>

4.65.34

Testo in lingua greca

4.65.35

Imperator Justinianus . Licet retro principes multa de militibus, qui alienas possessiones vel domus conductionis titulo procurandas suscipiunt, sanxisse manifestum est, tamen quia res sic est contempta, ut neque interminationis sacratissimae constitutionis milites memores ad huiusmodi sordida audeant venire ministeria et relictis studiis publicis signisque victricibus ad conductiones alienarum rerum prosilire et armorum atrocitatem non in hostes ostendere, sed contra vicinos et forsitan adversus ipsos miseros colonos, quos procurandos susceperunt, convertere, necessarium duximus ad hanc sacratissimam venire constitutionem altius et plenius huiusmodi causam corrigentes.

1 . Iubemus itaque omnes omnino, qui sub armis militant, sive maiores sive minores ( milites autem appellamus eos, qui tam sub excelsis magistris militum tolerare noscuntur militiam quam in undecim devotissimis scholis taxati sunt, nec non eos , qui sub diversis optionibus foederatorum nomine sunt decorati) saltem in posterum ab omni conductione alienarum rerum temperare scituros, quod ex ipso contractus initio sine aliquo facto vel aliqua sententia cadant militia et non sit regressus eis ad pristinum gradum neque a beneficio imperiali neque a consensu vel permissu iudicis, sub quo tolerandam sortiti sunt militiam : ne, dum alienas res conductionis titulo esse gubernandas existimant, suas militias suamque opinionem amittant, ex militibus pagani, ex decoratis infames constituti: et quod post huiusmodi conductionem, quam penitus interdiximus, a publico susceperint, et hoc sine aliqua mora vel procrastinatione reddere compellantur.

2 . Scituris et ipsis, qui suas facultates post hanc legem eis ad conductionem permiserint nostra lege eorum conamine violata, quod nulla eis exactio contra eos concedatur, ut, qui alieni appetens constitutos militem procuratorem elegerit, et suis cadat reditibus.

3 . Pateat autem omnibus huiusmodi copia apud competentes iudices accusationis, ut, qui in hac causa delator existat, laudandus magis quam vituperandus intellegatur : poena, quam contra milites nostrorum praeceptorum contemptores et ipsos, qui eis conductionem rerum ad se pertinentium permiserint, statuimus, in futuris causis obtinente. * IUST. A. AD SENATUM. *<>

4.66.0. De emphyteutico iure.

 

4.66.1

Imperator Zeno . Ius emphyteuticarium neque conductionis neque alienationis esse titulis addicendum, sed hoc ius tertium sit constitutum ab utriusque memoratorum contractuum societate seu similitudine separatum, conceptionem definitionemque habere propriam et iustum esse validumque contractum, in quo cuncta, quae inter utrasque contrahentium partes super omnibus vel etiam fortuitis casibus pactionibus scriptura interveniente habitis placuerint, firma illibataque perpetua stabilitate modis omnibus debeant custodiri : ita ut, si interdum ea, quae fortuitis casibus sicut eveniunt, pactorum non fuerint conventione concepta, si quidem tanta emerserit clades, quae prorsus ipsius etiam rei quae per emphyteusin data est facit interitum, hoc non emphyteuticario, cui nihil reliquum mansit, sed rei domino, qui, quod fatalitate ingruebat, etiam nullo intercedente contractu habiturus fuerat, imputetur : sin vero particulare vel aliud leve damnum contigerit, ex quo non ipsa rei penitus laedatur substantia, hoc emphyteuticarius suis partibus non dubitet adscribendum. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 476 – 484 >

4.66.2

Imperator Justinianus . In emphyteuticariis contractibus sancimus, si quidem aliae pactiones in emphyteuticis instrumentis fuerint conscriptae, easdem et in aliis omnibus capitulis observari et de reiectione eius, qui emphyteusin suscepit, si solitam pensionem vel publicarum functionum apochas non praestiterit.

1 . Sin autem nihil super hoc capitulo fuerit pactum, sed per totum triennium neque pecunias solverit neque apochas domino tributorum reddiderit, volenti ei licere eum a praediis emphyteuticariis repellere : nulla ei adlegatione nomine meliorationis vel eorum quae emponemata dicuntur vel poenae opponenda, sed omnimodo eo, si dominus voluerit, repellendo neque praetendente, quod non est super hac causa inquietatus, cum neminem oportet conventionem vel admonitionem expectare, sed ultro sese offerre et debitum spontanea voluntate persolvere, secundum quod et anteriore lege nostri numinis generaliter cautum est.

2 . Ne autem ex hac causa dominis facultas oriatur emphyteutas suos repellere et reditum minime velle suscipere, ut ex huiusmodi machinatione triennio elapso suo iure is qui emphyteusin suscepit cadat, licentiam ei concedimus attestatione praemissa pecunias offere hisque obsignatis et secundum legem depositis minime deiectionis timere periculum. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. XV K. OCT. CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>

4.66.3

Imperator Justinianus . Cum dubitabatur, utrum emphyteuta debeat cum domini voluntate suas meliorationes, quae Graeco vocabulo emponemata dicuntur, alienare vel ius emphyteuticum in alium transferre, an eius expectare consensum, sancimus, si quidem emphyteuticum instrumentum super hoc casu aliquas pactiones habeat, eas observari : sin autem nullo modo huiusmodi pactio posita est vel forte instrumentum emphyteuseos perditum est, minime licere emphyteutae sine consensu domini suas meliorationes aliis vendere vel ius emphyteuticum transferre.

1 . Sed ne hac occasione accepta domini minime concedant emphyteutas suos accipere pretia meliorationum quae invenerint, sed eos deludant et ex hoc commodum emphyteutae depereat, disponimus attestationem domino transmitti et praedicere, quantum pretium ab alio re vera accipit.

2 . Et si quidem dominus hoc dare maluerit et tantam praestare quantitatem, quantam ipsa veritate emphyteuta ab alio accipere potest, ipsum dominum omnimodo haec comparare :

3 . Sin autem duorum mensuum spatium fuerit emensum et dominus hoc facere noluerit, licentia emphyteutae detur, ubi voluerit, et sine consensu domini suas meliorationes vendere, his tamen personis, quae non solent in emphyteuticis contractibus vetari ad huiusmodi venire emptionem : necessitatem autem habere dominos, si aliis melioratio secundum praefatum modum vendita sit, accipere emphyteutam vel, ius emphyteuticum ad personas non prohibitas sed concessas et idoneas ad solvendum emphyteuticum canonem transponere si emphyteuta maluerit, non contradicere, sed novum emphyteutam in possessionem suscipere, non per conductorem nec per procuratorem, sed ipsos dominos per se vel per litteras suas vel, si hoc non potu erint vel noluerint, per depositionem in hac quidem civitate apud virum clarissimum magistrum censuum vel praesentibus tabulariis per attestationem, in provinciis autem per praesides vel defensores celebrandam.

4 . Et ne avaritia tenti domini magnam molem pecuniarum propter hoc efflagitent, quod usque ad praesens tempus perpetrari cognovimus, non amplius eis liceat pro subscriptione vel depositione nisi quinquagesimam partem pretii vel aestimationis loci, qui ad aliam personam transfertur, accipere.

5 . Sin autem novum emphyteutam vel emptorem meliorationis suscipere minime dominus maluerit et attestatione facta intra duos menses hoc facere supersederit, licere emphyteutae et non consentientibus dominis ad alios ius suum vel emponemata transferre.

6 . Sin autem aliter fuerit versatus, quam nostra constitutio disposuit, iure emphyteutico cadat. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>