Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperator Justinianus . Si quis ita paciscatur in venditionis vel alienationis contractu, ut novo domino nullo modo liceat in loco vendito vel alio modo sibi concesso monumentum extruere vel alio modo humani iuris eum eximere, sancimus, licet hoc apud veteres dubitabatur, tale pactum ex nostra lege esse fovendum et immutilatum permanere.

1 . Forsitan enim multum eius intererat, ne ei vicinus non solum quem nollet adgregetur, sed et pro quo specialiter interdictum est. Cum etenim venditor vel aliter alienator non alia lege suum ius transferre passus est nisi tali fretus conventione, quomodo ferendum est aliquam captionem ex varia pati eum interpretatione * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

4.55.0. Si servus exportandus veneat.

 

4.55.1

Imperatores Severus, Antoninus . Lege venditionis exportata mancipia sub denuntiatione manus iniciendae libertatem ab emptore, vel qui successit in locum eius, antequam fides rumpatur, accipere possunt.

1 . Quae tamen fisco post manumissionem vindicantur et in perpetuam servitutem eadem lege veneunt, cum in his civitatibus conversantur, quas contrahentes exceperant.

2 . Ante manumissionem iniciendae manus facultas non denegatur atque ideo non petuntur in publicum. * SEV. ET ANT. AA. PETRONIAE FLAVILLAE. *<A 200 PP. XV K. OCT. SEVERO A. II ET VICTORINO CONSS.>

4.55.2

Imperatores Severus, Antoninus . Si, ut manus iniectionem haberes, cavisti tibi, iure tuo uti potes. Quod si hoc omisisti et poenam stipulatus es, homo quidem fisco commissus est, tu vero nactus ex stipulatu actionem. In omnibus tamen quaeritur, an domini voluntate in locum prohibitum veneri * SEV. ET ANT. AA. SEZO NEDYMO. *<A 200 PP. VII K. NOV. SEVERO A. II ET VICTORINO CONSS.>

4.55.3

Imperator Alexander Severus . Ancilla, quae exportanda venit nec exportata est, sed ab emptore in eadem civitate morante empta et manumissa est, adversus legem venditionis libera fieri non potuit: et ideo aditus a te procurator meus partibus suis fungetur. * ALEX. A. NOVIO LIBERTO. *<A 223 PP. IIII ID. MART. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.55.4

Imperator Alexander Severus . Moveor, quod te a servis tuis dominum eorum venisse adfirmas sub ea lege, ne in patria moreris, et ab eo, cui te prior emptor vendiderat, manumissum esse dicis.

1 . Quare competens iudex adversus eum, quem praesentem esse dicis, cognitionem suam praebebit et, si veritas accusationi aderit, exsecrabile delictum in exemplum capitali poena vindicabit.

2 . Sed quoad usque probaveris quae intendis, status tuus esse videtur, qui in te post manumissionem deprehenditur. * ALEX. A. AURELIOPAPIAE. *<A 224 PP. XI K. IUL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

4.55.5

Imperator Alexander Severus . Qui exportandus a domino de civitate sua venit, nec in urbe roma morari debet: qui autem de provincia certa, nec in italia. Si itaque contra legem constitutam factum probare potes, utere iure, quod propterea tibi competit * ALEX. A. SEXTIANO SERAPIONI. *<A 225 PP. VII K. FEBR. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

4.56.0. Si mancipium ita venierit, ne prostituatur.

 

4.56.1

Imperator Alexander Severus . Praefectus urbis amicus noster eam, quae ita venit, ut, si prostituta fuisset, abducendi potestas esset ei, cui secundum constitutionem divi hadriani id competit, abducendi faciet facultatem : quod si eum patientiam accommodasse contra legem quam ipse dixerat, ut in turpi quaestu mulier haberetur, animadverterit, libertate competente secundum interpretationem eiusdem principis perduci eam ad praetorem, cuius de liberali causa iurisdictio est, ut lis ordinetur, iubebit. Nec enim tenor legis, quam semel comprehendit, intermittitur, quod dominium per plures emptorum personas ad primum qui prostituit sine lege simili pervenit * ALEX. A. SOCRATI. *<A 223 PP. III K. NOV. MAXIMO II ETAELIANO CONSS.>

4.56.2

Imperator Alexander Severus . Mulierem, quam ita venisse adlegas, ne prostitueretur aut, si prostituta fuerit, libera esset, per officium militare exhiberi apud tribunale oportet, ut, si controversia referatur pacto ( quod tamen si verum est, libertas mulieri existente condicione competit), agatur causa apud eum cuius de ea re notio est. Haec autem lex et nisi in tabulas venditionis inserta sit, quamvis epistula vel sine scriptis facta ostenditur, valet * ALEX. A. SEVERO. *<A 223 PP. K. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.56.3

Imperator Alexander Severus . Eam, quae ita venit, ne corpore quaestum faceret, nec in caupona sub specie ministrandi prostitui, ne fraus legi dictae fiat, oportet. * ALEX. A. AURELIO AELIO. *<A 225 PP. ID. IAN. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

4.57.0. Si mancipium ita fuerit alienatum, ut manumittatur vel contra.

 

4.57.1

Imperator Alexander Severus . Si Patroclius, posteaquam te Hermiae donationis causa dedit lege dicta, ut, si quindecim annis continuis servisses, ad libertatem perducereris ita, ut civis Romanus esses, tempore peracto, si modo Patroclius non contrariae voluntatis fuerit aut si iam decesserit, ad libertatem pervenisti, quoniam placuit non solum ad venditos, sed etiam ad donatos eam legem, ut manumitterentur, pertinere, nec te potuit semel translato dominio in Hermiam postea alii Patroclius vendere : et ideo non de praestanda tibi libertate, quam ex constitutione iam fueras adeptus, litigare debuisti, sed libertatem quam obtinueras defendere. * ALEX. A. PATRI CENSI. *<A 222 PP. VI ID. NOV. ALEXANDRO A. CONS.>

4.57.2

Imperator Alexander Severus . Si ea lege chreste servum, sed naturalem filium venumdedit, ut emptor eum manumitteret, quamvis non est manumissus, ex constitutione divorum Marci et Commodi ad Aufidium Victorinum liber est. * ALEX. A. EUTYCHIANO. *<A 222 PP. NON. DEC. ALEXANDRO A. CONS.>

4.57.3

Imperator Alexander Severus . Si iusta saturnino puellam nomine firmam agentem tunc annos septem hac lege vendiderit, ut, cum haberet annos viginti quinque, libera esset, quamvis factum ab emptore praestandae libertatis pacto non sit insertum, sed ut libera esset expressum, tamen constitutioni divorum marci et commodi locus est.

1 . Ideoque impleto vicensimo quinto anno firma libera facta est nec obest ei, quod vicensimo septimo anno manumissa est, quae iam ex constitutione libera erat : et is, quem post vicensimum quintum annum ex te conceptum enixa est, ingenuus est. * ALEX. A. FULCINIO MAXIMO. *<A 224 PP. X K. FEBR. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

4.57.4

Imperator Gordianus . Si is, qui pretium pro te acceperat, ut statuto tempore te libertate donaret, moram repromissae libertati praestitit, ex eo te liberam esse factam manifestum est, ex quo, cum posset dari libertas, non est praestita. Et ideo ex te natos ingenuos videri procreatos non est incertae opinionis * GORD. A. CORNELIAE IUCUNDAE. *<A 240 PP. VI K. MAI. SABINO ET VENUSTO CONSS.>

4.57.5

Imperator Gordianus . Ea quidem mancipia, quorum venditio eam legem accepit, ne ad libertatem perducantur, etiamsi manumittantur, nancisci libertatem non possunt. Neque enim condicio, quae personae eius cohaesit, immutari facto eius qui ea lege comparavit potest

1 . Nec tamen, poenae exactio si qua addita est condicioni non servatae, iustam exigendi tribuit causam.

2 . Qua igitur ratione te poterit vocare ad officium procuratoris, qui eam legem venditioni dedit, perspici non potest, cum nec in privatorum contractibus fiscus se interponere debeat et litterae ad te missae personae factum, si non ipse manumiseris, non contineant. * GORD. A. AURELIO MARINO. *<A 240 PP. XVI K. SEPT. SABINO ET VENUSTO CONSS.>

4.57.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si puellam ea lege vendidisti, ut manumitteretur et, si manumissa non esset, centum aurei praestarentur, non servata fide nihilo minus eam raptam e vestigio servitutis ad libertatem, quae praestari potuit, constitit, nec pecunia quasi rupta fide suscepta recte petetur, cum non mutata venditoris voluntate condicionis potestate post manumittentis factum repraesentari optima ratione placuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HELVIDIAE RUFINAE. *<A 293 S. XVI K. IUN. IPSIS AA. CONSS.>

4.58.0. De aediliciis actionibus.

 

4.58.1

Imperator Antoninus . Si non simpliciter, sed consilio fraudis servum tibi nescienti fugitivum vel alio modo vitiosum quis vendidit isque fugitivus abest, non solum in pretium servi venditorem conveniri, sed etiam damnum quod per eum tibi accidit competens iudex, ut iam pridem placuit, praestari iubebit. * ANT. A. DECENTIO VEROMILIO. *<A 214 PP. IIII K. IUN. MESSALA ET SABINO CONSS.>

4.58.2

Imperator Gordianus . Cum proponas servum, quem pridem comparasti, post anni tempus fugisse, qua ratione eo nomine cum venditore eiusdem congredi quaeras, non possum animadvertere : etenim redhibitoriam actionem sex mensum temporibus vel quanto minoris anno concludi manifesti iuris est. * GORD. A. PETILIO MAXIMO. *<A 239 PP. K. DEC. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

4.58.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si apud priorem dominum fugisse mancipium non doceatur, fuga post venditionem interveniens ad damnum emptoris pertinet.

1 . Sin autem venditor non vitiosum etiam in posterum fieri servum temere promiserit, quamvis hoc impossibile esse videtur, secundum fidem tamen antecedentis vel in continenti secuti pacti experiri posse non ambigitur : posteriores enim casus non venditoris, sed emptoris periculum spectant.

2 . Verum cum servum quem comparaveras ad eum qui distraxerat redisse contendis, iudex competens perspectis omnibus pro repertae rei qualitate proferre curabit sententiam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIO MUCIANO. *<A 286 PP. XV K. MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

4.58.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si praedium quis sub ea lege comparaverit, ut, si displicuerit, inemptum erit, id utpote sub condicione venditum resolvi et redhibitoriam adversus venditorem competere palam est.

1 . Idem observatur et si pestibilis fundus, id est pestibulas vel herbas letiferas habens, ignorante emptore distractus sit : nam in hoc etiam casu per eandem actionem eum quoque redhibendum esse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. *<A . K. MART.>

4.58.5

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Habito semel bonae fidei contractu mancipioque suscepto et pretio soluto ita demum repetendi pretii potestas est ei qui mancipium comparaverit largienda, si illud quod dixerit fugitivum, poterit exhibere. Hoc enim non solum in barbaris, sed etiam in provincialibus servis iure praescriptum est * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. NEBRIDIO PU. *<A 386 D. III K. IUL. CONSTANTINOPOLI HONORIO NP. ET EUODIO CONSS.>

4.59.0. De monopoliis et de conventu negotiatorum illicito vel artificum ergolaborumque nec non balneatorum prohibitis illicitisque pactionibus.

 

4.59.1

Testo in lingua greca

4.59.2

Imperator Zeno . Iubemus, ne quis cuiuscumque vestis aut piscis vel pectinum forte aut echini vel cuiuslibet alterius ad uictum vel ad quemcumque usum pertinentis speciei vel cuiuslibet materiae pro sua auctoritate, vel sacro iam elicito aut in posterum eliciendo rescripto aut pragmatica sanctione vel sacra nostrae pietatis adnotatione, monopolium audeat exercere, neve quis illicitis habitis conventionibus coniuraret aut pacisceretur, ut species diversorum corporum negotiationis non minoris, quam inter se statuerint, venumdentur.

1 . Aedificiorum quoque artifices vel ergolabi aliorumque diversorum operum professores et balneatores penitus arceantur pacta inter se componere, ut ne quis quod alteri commissum sit opus impleat aut iniunctam alteri sollicitudinem alter intercapiat : data licentia unicuique ab altero inchoatum et derelictum opus per alterum sine aliquo timore dispendii implere omnique huiusmodi facinora denuntiandi sine ulla formidine et sine iudiciariis sumptibus.

2 . Si quis autem monopolium ausus fuerit exercere, bonis propriis spoliatus perpetuitate damnetur exilii.

3 . Ceterarum praeterea professionum primates si in posterum aut super taxandis rerum pretiis aut super quibuslibet illicitis placitis ausi fuerint convenientes huiusmodi sese pactis constringere, quinquaginta librarum auri solutione percelli decernimus : officio tuae sedis quadraginta librarum auri condemnatione multando, si in prohibitis monopoliis et interdictis corporum pactionibus commissas forte, si hoc evenerit, saluberrimae nostrae dispositionis condemnationes venalitate interdum aut dissimulatione vel quolibet vitio minus fuerit exsecutum. * ZENO A. CONSTANTINO PU. *<A 483 D. XVII K. IAN. POST CONSULATUM TROCONDAE.>

4.60.0. De nundinis.

 

4.60.1

Imperatores Valentinianus, Valens . Qui exercendorum mercatuum aut nundinarum licentiam vel veterum indulto vel nostra auctoritate meruerunt, ita beneficio rescripti potiantur, ut nullum in mercatibus atque nundinis ex negotiatorum mercibus conveniant, vel in venaliciis aut locorum temporali quaestu et commodo privata exactione sectentur, vel sub praetextu privati debiti aliquam ibidem concurrentibus molestiam possint inferre. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD PROBUM PP. *<>

4.61.0. De vectigalibus et commissis.

 

4.61.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si iure manumissus es ante quaestionem commissi motam, statum tuum vectigalis nomine convelli non est aequum. * SEV. ET ANT. AA. VICTORINO. *<>

4.61.2

Imperatores Severus, Antoninus . Neque commissum, quod ante quinquennium factum dicitur, si lis anticipata non est, vindicari potest, neque pro re, quae in commissi causam cecidit, si ipsa non extat nec dolo supprimatur, pretium peti potest. * SEV. ET ANT. AA. IUNIO. *<>

4.61.3

Imperatores Severus, Antoninus . Omnibus militibus nostris prospeximus, ne ob omissas professiones poena commissi tenerentur. Proinde deposito hoc metu, si qua portoria debere te apparuerit, exsolve * SEV. ET ANT. AA. INGENUO MIL. *<>

4.61.4

Imperator Constantinus . Penes illum vectigalia manere oportet, qui superior in licitatione extiterit, ita ut non minus quam triennii fine locatio concludatur nec ullo modo interrumpatur tempus exigendis vectigalibus praestitutum. Quo peracto tempore licitationum iura conductionumque recreari oportet ac simili modo aliis collocari * CONST. A. AD IUNIUM RUFUM. *<A 321 D. K. IUL. CRISPO C. II ET CONSTANTINO C. II CONSS.>

4.61.5

Imperator Constantinus . Universi provinciales pro his rebus, quas ad usum proprium vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris gratia revehunt, nullum vectigal a stationariis exigantur. Ea vero, quae extra praedictas causas vel negotiationis gratia portantur, solitae praestationi subiugamus: capitali poena proposita stationariis et urbanis militibus et ceteris personis, quorum avaritia id temptari firmatur * CONST. A. MENANDRO. *<A 321 D. III ID. IUL. CRISPO II ET CONSTANTINO II CONSS.>

4.61.6

Imperatores Valentinianus, Valens . Omnium rerum ac personarum, quae privatam degunt vitam, in publicis functionibus aequa debet esse inspectio.

1 . Hoc ideo dicimus, quia nonnulli privatorum elicitas suffragio proferunt sanctiones, quibus vectigalia vel cetera eiusmodi, quae inferri fisco moris est, sibi adserant esse concessa.

2 . Si quis ergo privatorum eiusmodi rescriptione nitatur, cassa eadem sit. Vectigalium enim non parva functio est, quae debet ab omnibus, qui negotiationis seu transferendarum mercium habent curam, aequa ratione dependi: exceptis naviculariis, cum sibi rem gerere probabuntur * VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD FLORENTIUM COM. SACR. LARG. *<A 365 D. X K. MART. MEDIOLANI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

4.61.7

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Ex praestatione vectigalium nullius omnino nomine quicquam minuatur, quin octavas more solito constitutas omne hominum genus, quod commerciis voluerit interesse, dependat, nulla super hoc militarium personarum exceptione facienda. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD ARCHELAUM COM. ORIENTIS. *<A 366 ? PP. BERYTO IIII K. FEBR. POST CONSULATUM VALENTINIANI ET VALENTIS AA.>

4.61.8

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . A legatis gentium devotarum ex his tantum speciebus, quas de locis propriis, unde conveniunt, huc deportant, octavarii vectigal accipiant : quas vero ex Romano solo, quae sunt tamen lege concessae, ad propria deferunt, has habeant a praestatione immunes ac liberas. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PALLADIO COM. SACR. LARG. *<A 381 D. PRID. NON. IUL. CONSTANTINOPOLI. ACC. XII K. AUG. SYAGRIO ET EUCHERIO CONSS.>

4.61.9

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Usurpationem totius licentiae submovemus circa vectigal Alabarchiae per Aegyptum atque Augustamnicam constitutum, nihilque super transductione animalium, quae sine praebitione solita minime permittenda est, temeritate per licentiam vindicari concedimus. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PALLADIO COM. SACR. LARG. *<>

4.61.10

Imperatores Arcadius, Honorius . Vectigalia, quaecumque quaelibet civitates sibi ac suis curiis ad angustiarum suarum solacia quaesierunt, sive illa functionibus curialium ordinum profutura sunt seu quibuscumque aliis earundem civitatum usibus designantur, firma his atque ad habendum perpetua manere praecipimus neque ullam contrariam supplicantium super his molestiam formidari. * ARCAD. ET HONOR. AA. ANTHEMIO PP. *<>

4.61.11

Imperatores Arcadius, Honorius . Si quis sine persona mancipum, id est salinarum conductorum, sales emerit vendereve temptaverit, sive propria audacia sive nostro munitus oraculo, sales ipsi una cum eorum pretio mancipibus addicantur. * ARCAD. ET HONOR. AA. LAMPADIO PP. *<>

4.61.12

Imperatores Honorius, Theodosius . Quidquid contra vectigales largitionalium titulorum vel pragmaticis sacris vel adnotationibus fuerit elicitum, effectu et viribus carere censemus. * HONOR. ET THEODOS. AA. GAISONI COM. SACR. LARG. *<A 408-412 D. VIIII K. OCT. RAVENNAE.>

4.61.13

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Exceptis his vectigalibus, quae ad sacrum patrimonium nostrum quocumque tempore pervenerunt, cetera rei publicae civitatum atque ordinum aestimatis dispendiis, quae pro publicis necessitatibus tolerare non desinunt, reserventur, cum duas portione aerario nostro conferri prisca institutio disposuerat : atque hanc tertiam iubemus adeo in dicione urbium municipumque consistere, ut proprii compendii curam non in alieno potius quam in suo arbitrio noverint constitutam.

1 . Designatae igitur consortium portionis eatenus iuri ordinum civitatumque obnoxium maneat, ut etiam locandi quanti sua interest licentiam sibi noverint contributam. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLAVIANO PP. *<>

4.62.0. Vectigalia nova instituti non posse.