Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperator Antoninus . Adversus eum, cui agrum vendidisti, venditi iudicio consiste: nec enim tibi in rem actio cum emptore, qui personaliter tibi sit obligatus, competit. * ANT. A. AELIANAE. *<A 215 PP. IIII ID. IUN. LAETO ITERUM ET CEREALE CONSS.>

4.49.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Venditi actionem ad recipiendum residuum pretium intendere adversario tuo poteris.

1 . Nec quod in compensationem venerit, quasi et tu invicem deberes, id obesse tibi poterit, si in bonae fidei contractu, in quo maiores etiam viginti quinque annis officio iudicis in iis quae dolo commissa sunt adiuvantur, iusto errore te ductum vel fraude adversarii captum, quasi debitum id esset, quod re vera non debebatur, pepigisse monstraveris.

2 . Fructus quoque perceptos ante venditionem contractam, quos, cum venditioni non accessissent, eundem emptorem invasisse proponis, eodem iudicio reposces. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. FLAVIO DOMITIANO. *<A 259 PP. ID. MART. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

4.49.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex arrali pacto personalis dumtaxat paciscentibus actio praeparatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SERAPODORO. *<A 290 PP. IIII ID. IUL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4.49.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si traditio rei venditae iuxta emptionis contractum procacia venditoris non fiat , quanti interesse compleri emptionem fuerit arbitratus praeses provinciae, tantum in condemnationis taxationem deducere curabit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MUCIANO. *<A 290 PP. VIII ID. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4.49.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Curabit praeses provinciae compellere emptorem, qui nactus possessionem fructus percepit, partem pretii quam penes se habet cum usuris restituere, quas et perceptorum fructuum ratio et minoris aetatis favor, licet nulla mora intercesserit, generavit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DECIMO CAPLUSIO. *<A 290 PP. XII K. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4.49.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Venditi actio, si non ab initio aliud convenit, non facile ad rescindendam perfectam venditionem, sed ad pretium exigendum competit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NERATIO. *<A 293 S. VI ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

4.49.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si servos distraxisti ac pretium de peculio eorum, quod ad te pertinebat, nesciens unde solveretur accepisti, consequens est integram te pretii actionem habere, cum proprii venditoris nummi soluti non praestant emptori liberationem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIODORO. *<A 293 S. XVII K. MAI. MELANTHIADE AA. CONSS.>

4.49.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si pater tuus venum portionem suam dedit nec induxit in vacuam possessionem praedii, ius omne penes se eum retinuisse certum est. Neque enim velut traditionis factae vectigal exsolutum, si simulatum factum intercessit, veritatem mutare potuit

1 . Quapropter aditus praeses provinciae, si animadverterit in vacuam possessionem neque patrem tuum neque successores eius emptorem vel heredes ipsius quocumque loco factos induxisse, non dubitabit nihil esse translatum pronuntiare. Et si te ex empto ad inducendum in vacuam possessionem perspexerit conveniri, aestimabit, an pretium sit exsolutum: ac si reppererit non esse satis pretio factum, hoc restitui tibi providebit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO EUSEBIO. *<A 293 S. V K. MAI. AA. CONSS.>

4.49.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si minor a venditore sive sciente sive ignorante dicebatur capitatio praedii venditi et maior inventa sit, in tantum convenitur, quanto, si scisset emptor ab initio, minus daret pretii. Sin vero huiusmodi onus et gravamen functionis cognovisset, nullam adversus venditorem habet actionem * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE ZANIAE ANTIPATRAE. *<A 293 S. XV K. IUN. PHILIPPOPOLI AA. CONSS.>

4.49.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum venditorem carnis fide conventionis rupta tempore placito hanc non exhibuisse proponas, empti actione eum quanti interest tua tunc tibi praestitam fuisse apud praesidem provinciae convenire potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TITIO ATTALO. *<A 293 S. XVII K. IAN. AA. CONSS.>

4.49.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ancillam tibi ex causa venditionis traditam venditor manumisit, libertatem alienae factae praestare non potuit. Quod si post venditionem ante traditionem manumisit, pleno iure dominus constitutus civem romanam facere non prohibebatur: tibi personali propter ruptam fidem contra venditorem actione competente * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FLAVIAE EUCARPIAE. *<A 293 S. X K. IAN. AA. CONSS.>

4.49.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sicut periculum vini mutati, quod certum fuerat comparatum, ad emptorem, ita commodum aucti pretii pertinet. Utque hoc verum est, sic certae qualitatis ac mensurae distracto vino fidem placitis servandam convenit: quo non restituto non pretii quantitatis, sed quanti interest empti competit actio * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EGI CRISPINO.*<A 294 S. PRID. NON. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

4.49.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Fructus post perfectum iure contractum emptoris spectare personam convenit, ad quem et functionum gravamen pertinet: venditorque pretium tantum ac, si moram intercessisse probetur, usuras officio iudicis exigere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FLAVIO ALEXANDRO. *<A 294 S. IIII NON. DEC. CC. CONSS.>

4.49.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Emptor servorum recte de his tradendis et de eorum fuga itemque sanitate erronesque non esse aut noxa solutus repromitti sibi recte postulat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO RUSONI. *<A 294 S. V K. DEC. CC. CONSS.>

4.49.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ultra modum tritici distracti citra pactum in solutione mora non facta nihil emptor exigere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO ANTONINO AELIANO. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.49.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Post perfectam venditionem fetus quidem pecorum emptori, venditori vero sumptus, si quos bona fide fecerit, restitui debere notissimum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO CYRILLO. *<A 294 S. VIII K. IAN. CC. CONSS.>

4.49.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Expulsos vos de fundo per violentiam a nerone, quem habere ius in eo negatis, profitentes nullam vobis adversus eum, ex cuius venditione fundum possidetis, actionem competere probatis. Igitur ad instar interdicti seu actionis promissae experiendum esse perspicitis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMIANO ET HERMIPPO. *<>

4.50.0. Si quis alteri vel sibi sub alterius nomine vel aliena pecunia emerit.

 

4.50.1

Imperator Antoninus . Si pecunia patris fundus mancipiaque comparata sunt, tamen cum emptiones matris tuae nomine factas esse proponis, ignorare non debes traditione matrem tuam dominam fuisse constitutam. Plane si pecuniae petitionem competere tibi propter numerationem pretii existimas, civiliter consiste * ANT. A. MERCATORI SECUNDO. *<A 213 PP. III K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

4.50.2

Imperator Alexander Severus . Si emancipatis vobis fundos, quos nomine vestro, cum in potestate ageretis, pater emerat, tradidit vel in possessione eorum voluntate patris fuistis, dominium adquisistis. * ALEX. A. SEPTIMIAE. *<A 222 D. XIII K. APRIL. ANTONINO ET ALEXANDRO CONSS.>

4.50.3

Imperator Alexander Severus . Mancipia quorum meministi si, ut proponis, nomine tuo itemque fratris tui cui successisti empta vobis tradita sunt, licet instrumento emptionis matrem tuam pecuniam numerasse contineatur, persequi ea more iudiciorum non prohiberis. * ALEX. A. FABIO PATERNO. *<A 228 D. XV K. IUL. MODESTO ET PROBO CONSS.>

4.50.4

Imperatores Valerianus, Gallienus . Quamvis instrumento emptionis socrus nomen inscripseris, tamen si possessionem tenes, dominus effectus es. Ob eam rem frustra calumniam mulieris, quamvis ipsa contractus tabulas habeat, formidas * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. AURELIO CYRILLO. *<D. III NON. MAI.>

4.50.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum propria pecunia tua te comparante possessionem quondam uxoris tuae nomen tantummodo accommodasse dicas eandemque occasione custodiae suae commissorum instrumentorum contra bonam fidem proprietatem eiusdem fundi usurpasse, rector provinciae, pro sua exercitatione cognitum habens donationem a non domina uxore tua in filiam suam collatam nullum praeiudicium dominio tuo attulisse, docenti tibi veritatem precibus tuis adsistere restituere eandem possessionem habita etiam fructuum taxatione curabit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. VERO. *<A 290 D. PRID. ID. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4.50.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Multum interest, utrumne uxore tua comparante pecuniam numerasti eique possessio tradita est, an contractu emptionis a te nomine tuo habito tantum uxoris nomen post instrumentis scribi feceris.

1 . Nam si quidem uxor tua nomine suo emit eique res traditae sunt nec in te quicquam de his processit, non nisi de pretio adversus eam, in quantum tu pauperior et illa locupletior facta est, habes actionem.

2 . Quod si emisti quidem tu et tibi tradita possessio est, tantum autem nomen instrumento uxoris quondam tuae scriptum est, res gesta potior quam scriptura habetur.

3 . Sin vero ab initio negotium uxoris gerens comparasti nomine ipsius, empti actionem nec illi nec tibi adquisisti, dum tibi non vis nec illi potes: quare in dominii quaestione ille potior habetur, cui possessio tradita est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO DIONYSIO. *<A 293 D. XIIII K. SEPT. VIMINACIO AA. CONSS.>

4.50.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum per eos qui negotia tua gerebant olei materiam te comparasse contractusque fidem pretio suscepto rupisse venditorem proponas, si quidem ex empto his qui iuri tuo subiecti fuerint contrahentibus tibi quaesita est actio, per te vel cui mandaveris, si vero sui iuris constituti secundum mandatum tuum hunc contractum habuerunt ac sibi empti quaesierunt actionem, per eos vel quibus illi dederint mandatum adi competentem iudicem, qui secundum bonam fidem, quae in huiusmodi contractibus observari solet, satisfieri providebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO GERONTIO. *<A 293 S. XIIII K. SEPT. AA. CONSS.>

4.50.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui aliena pecunia comparat, non ei cuius nummi fuerunt, sed sibi tam actionem empti quam dominium, si tamen ei fuerit tradita possessio, quaerit. Cum itaque de rebus communibus fratrem patruelem tuum quaedam comparasse contendas, de tua pecunia hunc conveniendo facies consultius: nam in rem de rebus ab eo comparatis tibi contra eum petitio non competit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMAE VALENTINAE. *<A 294 D. PRID. NON. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

4.50.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nihil prohibet altero pecuniam numerante in alium vel utriusque contrahentis consensu vel certe venditore tantummodo volente dominium transferri: eo etiam manifeste constituto, ut inter absentes per mediam personam vel per nuntium vel per epistulam talis contractus perfici possit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EMINIO RUFINIANO. *<A 294 D. V NON….. SIRMI CC. CONSS.>

4.51.0. De rebus alienis non alienandis et de prohibita rerum alienatione vel hypotheca.

 

4.51.1

Imperator Alexander Severus . Si praesidi provinciae probatum fuerit iulianum nullo iure munitum servos tuos scientibus vendidisse, restituere tibi emptores servos iubebit. Quod si ignoraverint et eorum facti sunt, pretium horum tibi solvere iulianum iubebit * ALEX. A. CATTIANO MIL. *<A 224 D. VIIII ID. IUL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

4.51.2

Imperator Gordianus . Distrahente marito rem iuris tui, si consensum non accommodasti, licet sigillo tuo venditionis instrumentum fraude conquisita signaveris, eiusmodi tamen commentum emptori usucapione non subsecuta vel longi temporis praescriptione non munito nullam praestitisse potest securitatem. * GORD. A. GRATTIAE AELIAE. *<>

4.51.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Venditrici succedenti hereditario iure perfectam recte venditionem rescindere ac dominium revocare non licet: sed et si hoc ex persona sua vindicet, vel exceptione te doli mali, si hanc viam elegeris, tueri vel evicta re, etsi defensione monstrata nolueris uti, quanti tua interest poteris experiri. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO VALERIANO. *<A 293 S. XVI K. NOV. SIRMI AA. CONSS.>

4.51.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Mancipia patris, qui fundum a philippo conduxerat, successione tibi quaesita domino fundi pro debitis in solutum mater tua dando nihil tibi auferre potuit. Et ideo si tu maior viginti quinque annis effectus ab ea negotium gestum non fecisti ratum, oblato debito, si non haec locator iure pignoris obligata sibi vendidit, petere poteris * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMITIO APHOBIO. *<A 294 D. III ID. FEBR. CC. CONSS.>

4.51.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si fundum tuum pater post emancipationem te non consentiente venumdedit neque ei successisti neque possidens longi temporis praescriptione munitus est, eum tibi agenti rector provinciae reddi efficiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO AEGRO. *<A 294 VIII ID. M. SIRMI CC. CONSS.>

4.51.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nemo res ad te pertinentes non obligatas sibi nec ex officio vendendi potestatem habens distrahendo quicquam tibi nocere potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO RUFO. *<D. K. NOV.>

4.51.7

Imperator Justinianus . Sancimus, sive lex alienationem inhibuerit sive testator hoc fecerit sive pactio contrahentium hoc admiserit, non solum dominii alienationem vel mancipiorum manumissionem esse prohibendam, sed etiam usus fructus dationem vel hypothecam vel pignoris nexum penitus prohiberi: similique modo et servitutes minime imponi nec emphyteuseos contractum, nisi in his tantummodo casibus, in quibus constitutionum auctoritas vel testatoris voluntas vel pactionum tenor qui alienationem interdixit aliquid tale fieri permiserit. * IUST. A. IOHANNI PP. *<D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI.>

4.52.0. De communium rerum alienatione.

 

4.52.1

Imperator Gordianus . Si nulla usucapionis praerogativa vel diuturni silentii praescriptio emptorem possessionis, quam a coheredibus patrui tui distractam suggeris, pro portione tua munit, in rem actio incolumis perseverat: aut si receptum ius securitatem emptori praestitit, est arbitrium tibi liberum conveniendi eos, qui pro portione satis illicitam venditionem celebraverunt. * GORD. A. APOLLODORO EVOCATO. *<>

4.52.2

Imperator Gordianus . Multum interest, utrum coheredes tui possessionem communem distraxerunt, an vero fiscus, cum partis dominus esset, soliditatem iuxta proprium privilegium vendidit. Etenim si a fisco facta est venditio, fidem eius infringi minime rationis est. Si vero coheredes soliditatem vendiderunt, licet emptor ab his delegatus partem pretii fisco solverit alteramque in cautionem deduxit, tamen portioni tuae ea venditio non potest obsister * GORD. A. HERENNIANO MIL. *<>

4.52.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Falso tibi persuasum est communis praedii portionem pro indiviso, antequam communi dividundo iudicium dictetur, tantum socio, non etiam extraneo posse distrahi. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO EUSEBIO. *<PP. ID. FEBR….. CONSS.>

4.52.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Portionem quidem tuam militantis alienare frater tuus non potuit. Eius autem partem pretio soluto tibi restitui postulare nec militari gravitati convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ULPIANO MIL. *<>

4.52.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si maior annis viginti quinque velut propria nesciens communia cum fratribus tuis praedia distraxisti, licet nullum instrumentum intercesserit nec quicquam specialiter convenit, alienae portionis evictione secuta quanti interest emptoris solves. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. OLYMPIANO. *<>

4.53.0. Rem alienam gerentibus non interdici rerum suarum alienatione.

 

4.53.1

Imperatores Severus, Antoninus . Non est interdictum tutoribus vel curatoribus, etsi ex eo titulo iudicati debitores sunt constituti, cum sua causa res suas alienare. Potuit ergo curator tuus fundum suum cum suo onere obligare fisco nostro: nam et privato potuisset * SEV. ET ANT. AA. PUBLICIAE CAPRIOLAE. *<A A. 205 D. NON. IUN. ANTONINO ET GETA CONSS.>

4.54.0. De pactis inter emptorem et venditorem compositis.

 

4.54.1

Imperator Antoninus . Si ea lege praedium vendidisti, ut, nisi intra certum tempus pretium fuisset exsolutum, emptrix arras perderet et dominium ad te pertineret, fides contractus servanda est. * ANT. A. CLAUDIAE DIOTINAE. *<A 216 D. V ID…. SABINO II ET ANULLINO CONSS.>

4.54.2

Imperator Alexander Severus . Si fundum parentes tui ea lege vendiderunt, ut, sive ipsi sive heredes eorum emptori pretium quandoque vel intra certa tempora obtulissent, restitueretur, teque parato satisfacere condicioni dictae heres emptoris non paret, ut contractus fides servetur, actio praescriptis verbis vel ex vendito tibi dabitur, habita ratione eorum, quae post oblatam ex pacto quantitatem ex eo fundo ad adversarium pervenerunt. * ALEX. A. CHARISIO MIL. *<A 222 D. K. SEPT. ALEXANDRO A. CONS.>

4.54.3

Imperator Alexander Severus . Qui ea lege praedium vendidit, ut, nisi reliquum pretium intra certum tempus restitutum esset, ad se reverteretur, si non precariam possessionem tradidit, rei vindicationem non habet, sed actionem ex venditio. * ALEX. A. FELICI MIL. *<D. III ID. IUL.>

4.54.4

Imperator Alexander Severus . Commissoriae venditionis legem exercere non potest, qui post praestitutum pretii solvendi diem non vindicationem rei eligere, sed usurarum pretii petitionem sequi maluit. * ALEX. A. CLAUDIO IULIANO ET PROCULIANO. *<>

4.54.5

Imperator Gordianus . Initio venditionis si pactus es, ut is cui vendidisti possessionem pretii tardius exsoluti tibi usuras pensitaret, non immerito existimas etiam eas tibi adito praeside ab emptore praestari debere. Nam si initio contractus non es pactus, si coeperis experiri, ex mora dumtaxat usuras tam ab ipso debitore quam ab eo, qui in omnem causam empti suam fidem adstrinxit, de iure postulabis * GORD. A. AURELIO LONGINO EVOCATO. *<>

4.54.6

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Cum te fundum tuum certae rei contemplatione inter vos habita exiguo pretio in alium transtulisse commemoras, poterit ea res tibi non esse fraudi, quando non impleta promissi fide dominii tui ius in suam causam reverti conveniat. Et ideo aditus competens iudex fundum cuius mentionem facis restitui tibi cum fructibus suis sine ulla ludificatione sua autoritate perficiet, praecipue cum diversa pars receptis nummis suis nullam passa videri possit iniuriam * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. OLYBRIO ROMULO. *<>

4.54.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si a te comparavit is cuius meministi et convenit, ut, si intra certum tempus soluta fuerit data quantitas, sit res inempta, remitti hanc conventionem rescripto nostro non iure petis. Sed si se subtrahat, ut iure dominii eandem rem retineat, denuntiationis et obsignationis depositionisque remedio contra fraudem potes iuri tuo consulere * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FABIANO MUSCO. *<>

4.54.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tempore contractus inter emptorem et venditorem habitam conventionem integram servari, si ab ea posteriore non recedatur pacto, certum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AUXANONI. *<>

4.54.9