(… Testi Latini – felicemassaro.it)

4.41.1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Ad barbaricum transferendi vini et olei et liquaminis nullam quisquam habeat facultatem ne gustus quidem causa aut usus commerciorum. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD THEODOTUM MAG. MIL. *<A 370 – 375 >

4.41.2

Imperator Marcianus . Nemo alienigenis barbaris cuiuscumque gentis ad hanc urbem sacratissimam sub legationis specie vel sub quocumque alio colore venientibus aut in diversis aliis civitatibus vel locis loricas et scuta et arcus sagittas et spathas et gladios vel alterius cuiuscumque generis arma audeat venumdare, nulla prorsus isdem tela , nihil penitus ferri vel facti iam vel adhuc infecti ab aliquo distrahatur. Perniciosum namque romano imperio et proditioni proximum est barbaros, quos indigere convenit, telis eos, ut validiores reddantur, instruere

1 . Si quis autem aliquid armorum genus quarumcumque nationum barbaris alienigenis contra pietatis nostrae interdicta ubicumque vendiderit, bona eius universa proscribi protinus ac fisco addici, ipsum quoque capitalem poenam subire decernimus. * MARCIAN. A. CONSTANTINO PP. *<A 455 – 457 >

4.42.0. De eunuchis.

 

4.42.1

Imperator Constantinus . Si quis post hanc sanctionem in orbe romano eunuchos fecerit, capite puniatur: mancipio tali nec non etiam loco, ubi hoc commissum fuerit domino sciente et dissimulante, confiscando. * CONST. A. URSINO DUCI MESOPOTAMIAE. *<D. VI K. MART.>

4.42.2

Imperator Leo . Romanae gentis homines sive in barbaro sive in romano solo eunuchos factos nullatenus quolibet modo ad dominium cuiusdam transferri iubemus: poena gravissima statuenda adversus eos, qui hoc perpetrare ausi fuerint, tabellione videlicet, qui huiusmodi emptionis sive cuiuslibet alterius alienationis instrumenta conscripserit, et eo, qui octavam vel aliquod vectigalis causa pro his susceperit, eidem poenae subiciendo.

1 . Barbarae autem gentis eunuchos extra loca nostro imperio subiecta factos cunctis negotiatoribus vel quibuscumque aliis emendi in commerciis et vendendi ubi voluerint tribuimus facultatem. * LEO A. VIVIANO PP. *<A 457 – 465 >

4.43.0. De patribus qui filios distraxerunt.

 

4.43.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Liberos a parentibus neque venditionis neque donationis titulo neque pignoris iure aut quolibet alio modo, nec sub praetextu ignorantiae accipientis in alium transferri posse manifesti iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE PAPINIANAE. *<A 294 D. XVI K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.43.2

Imperator Constantinus . Si quis propter nimiam paupertatem egestatemque victus causa filium filiamve sanguinolentos vendiderit, venditione in hoc tantummodo casu valente emptor obtinendi eius servitii habeat facultatem.

1 . Liceat autem ipsi qui vendidit vel qui alienatus est aut cuilibet alii ad ingenuitatem propriam eum repetere, modo si aut pretium offerat quod potest valere, aut mancipium pro huiusmodi praestet. * CONST. A. PROVINCIALIBUS SUIS. *<A 329 D. XV K. SEPT. SERDICAE CONSTANTINO A. VIII ET CONSTANTINO C. IIII CONSS.>

4.44.0. De rescindenda venditione.

 

4.44.1

Imperator Alexander Severus . Si pater tuus per vim coactus domum vendidit, ratum non habebitur, quod non bona fide gestum est: mala fide enim emptio irrita est. Aditus itaque nomine tuo praeses provinciae auctoritatem suam interponet, maxime cum paratum te proponas id quod pretii nomine illatum est emptori refundere * ALEX. A. AURELIO MARONI MIL. *<A 222 D. XI K. MART. ANTONINO ET ALEXANDRO CONSS.>

4.44.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Rem maioris pretii si tu vel pater tuus minoris pretii, distraxit, humanum est, ut vel pretium te restituente emptoribus fundum venditum recipias auctoritate intercedente iudicis, vel, si emptor elegerit, quod deest iusto pretio recipies. Minus autem pretium esse videtur, si nec dimidia pars veri pretii soluta sit * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIO LUPO. *<A 285 PP. V K. NOV. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

4.44.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De contractu venditionis et emptionis iure perfecto alterutro invito nullo recedi tempore bona fides patitur, nec ex rescripto nostro. Quo iure fiscum nostrum uti saepe constitutum est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TITIAE ET MARCIANAE. *<A 293 D. VIII ID. FEBR. AA. CONSS.>

4.44.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad rescindendam venditionem et malae fidei probationem hoc solum non sufficit, quod magno pretio fundum comparatum minoris distractum esse commemoras. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEMPRONIO EUDOXIO. *<A 293 D. NON. APRIL. BYZANTIO AA. CONSS.>

4.44.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si dolo adversarii deceptum venditionem praedii te fecisse praeses provinciae aditus animadvertit, sciens contrarium esse dolum bonae fidei, quae in huiusmodi maxime contractibus exigitur, rescindi venditionem iubebit.

1 . Quod si iure perfecta venditio est a maiore viginti quinque annis, intellegere debes consensu mutuo perfectam venditionem resolvi non posse.* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLAUDIO RUFO. *<A 293 D. XV K. NOV. SIRMI AA. CONSS.>

4.44.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non est probabilis causa, propter quam rescindi consensu factam venditionem desideras. Quamvis enim duplum offeras pretium emptori, tamen invitus ad rescindendam venditionem urgueri non debet * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NOVISIO GAIANO VETERANO. *<A 293 >

4.44.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ratas manere semper perfectas iure venditiones vestra etiam interest. Nam si oblato pretio rescindere venditionem facile permittatur, eveniet, ut et si quid vos laboribus vestris a fisco nostro vel a privato comparaveritis, eadem lege conveniamini, quam vobis tribui postulatis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCATRAULO MIL. *<A 293 >

4.44.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si voluntate tua fundum tuum filius tuus venumdedit, dolus ex calliditate atque insidiis emptoris argui debet vel metus mortis vel cruciatus corporis imminens detegi, ne habeatur rata venditio. Hoc enim solum, quod paulo minori pretio fundum venumdatum significas, ad rescindendam emptionem invalidum est. Quod videlicet si contractus emptionis atque venditionis cogitasses substantiam et quod emptor viliori comparandi, venditor cariori distrahendi votum gerentes ad hunc contractum accedant vixque post multas contentiones, paulatim venditore de eo quod petierat detrahente, emptore autem huic quod obtulerat addente, ad certum consentiant pretium, profecto perspiceres neque bonam fidem, quae emptionis atque v enditionis conventionem tuetur, pati neque ullam rationem concedere rescindi propter hoc consensu finitum contractum vel statim vel post pretii quantitatis disceptationem: nisi minus dimidia iusti pretii, quod fuerat tempore venditionis, datum est, electione iam emptori praestita servand * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE EUODIAE. *<A 293 D. K. DEC. AA. CONSS.>

4.44.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pretii causa non pecunia numerata, sed pro eo pecoribus in solutum consentienti datis contractus non constituitur irritus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMITIO CIVALENSI. *<A 293 D. XV K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

4.44.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dolus emptoris qualitate facti, non quantitate pretii aestimatur. Quem si fuerit intercessisse probatum, non adversus eum, in quem emptor dominium transtulit, rei vindicatio venditori, sed contra illum cum quo contraxerat in integrum restitutio competit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AEMILIO SEVERO. *<>

4.44.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Venditor factum emptoris, quod eum tempore contractus latuit, post arguendo, non qui eo tempore scierit, quo id ageretur, et consensit, de dolo queri potest.

1 . Igitur cum patrem tuum, ut maius comprehenderetur instrumento pretium, quam rei quae distrahebatur esse convenerat, consensisse profitearis, propter hoc solum de circumscriptione frustra queritur.

2 . Sane si placitum pretium non probetur solutum vel in quantitatem debiti per errorem facti compensari cautum fuit, hoc reddi recte postulatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE MAGNAE. *<>

4.44.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non idcirco minus venditio fundi, quod hunc ad munus sumptibus necessariis urguentibus non vilioris pretii vel urguente debito te distraxisse contendis, rata manere debet. Illicitis itaque petitionibus abstinendo ac pretium, si non integrum solutum est, petendo facies consultius * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTIOCHO. *<>

4.44.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si maior annis viginti quinque fundum distraxisti, propter hoc solum, quod ementi, ne compararet, socer tuus denuntiavit, emptionem a te rescindi bona fides non patitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO NICAE DECARIA. *<>

4.44.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ea condicione distractis praediis, ut quod rei publicae debebatur qui comparavit restitueret, venditor a se celebrata solutione quanti interest experiri potest, non ex eo, quod emptor non satis conventioni fecit, contractus irritus constituitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO BASILIDAE MIL. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.44.15

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Quisquis maior aetate praedia etiam procul posita distraxerit, paulo vilioris pretii nomine repetitionis rei venditae copiam minime consequatur. Neque inanibus immorari sinatur obiectis, ut vires sibimet locorum causetur incognitas, qui familiaris rei scire vires vel merita atque emolumenta debuerat * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HYPATIUM PP. *<A 383 D. VI NON. MAI. MEDIOLANI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

4.44.16

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si quos debitorum mole depressos necessitas publicae rationis adstringat proprias distrahere facultates, rei qualitas et redituum quantitas aestimetur nec sub nomine subhastationis publicae locus fraudibus relinquatur et possessionibus viliore distractis plus exactor ex gratia quam debitor ex pretio consequatur.

1 . Hi postremo sub empti titulo perpetuo dominii iure potiantur, qui tantum adnumeraverint fisco, quantum exegerit utilitas privatorum. Etenim periniquum est, ut alienis bonis sub gratiosa auctione distractis parum accedat publico nomini, cum totum pereat debitori * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD MAGNILLUM VIC. AFRICAE.*<A 392 D. XIII K. IUL. AQUILEIAE. ACC. ID. IAN. HADRUMETI POST CONSULATUM TATIANI ET SYMMACHI VV. CC.>

4.44.17

Imperatores Arcadius, Honorius . Hi, qui imposita munera civitatum fuga destituunt et ineundos furtim existimant esse contractus, intellegant sibi nihil haec profutura esse commenta et pretio emptorem fugae conscium multandum esse, quod dederit. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D. XII K. SEPT. THEODORO CONS.>

4.44.18

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius . Vestium et argenti seu mancipiorum coemendorum, si quando a privatis nostris ea contigerit venumdari, palatini sciant sibi copiam denegatam: poena in eos amissionis pretii exercenda. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. NESTORIO COM. RER. PRIVAT. *<A A. 402 VEL 406 D. III K. IAN. R. ARCADIO…. >

4.45.0. Quando liceat ab emptione discedere .

 

4.45.1

Imperator Gordianus . Re quidem integra ab emptione et venditione utriusque partis consensu recedi potest: etenim quod consensu contractum est, contrariae voluntatis adminiculo dissolvitur. At enim post traditionem interpositam nuda voluntas non resolvit emptionem, si non actus quoque priori similis retro agens venditionem intercesserit * GORD. A. LICINIO RUFINO. *<>

4.45.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Perfectam emptionem atque venditionem re integra tantum pacto et consensu posse dissolvi constat.

1 . Ergo si quidem arrae nomine aurum datum sit, potes hoc solum secundum fidem pacti recuperare.

2 . Si vero partem pretii persolvisti, ad ea, quae venditorem oportet ex venditione praestare, magis actionem quam ad pretii quantitatem, quam te dedisse significas , habes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO FELICI. *<A 293 D. NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

4.46.0. Si propter publicas pensitationes venditio fuerit celebrata.

 

4.46.1

Imperator Antoninus . Venditionem ob tributorum cessationem factam revocari non oportet neque priore domino pretium offerente neque creditore eius iure hypothecae sive pignoris. Potior est enim causa tributorum, quibus priore loco omnia cessantis obligata sunt * ANT. A. GEMINIO MATERNO. *<>

4.46.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si deserta praedia ob cessationem collationum vel reliqua tributorum ex permissu praesidis ab his, quibus periculum exactionis tributorum imminet, distracta sincera fide iusto pretio sollemniter comparasti, venditio ob sollemnes praestationes necessitate facta convelli non debet.

1 . Sin autem venditio nulla iusta auctoritate praesidis praecedente facta est, hanc ratam haberi iura non concedunt, idque quod frustra gestum est revocari oportet , ita ut indemnitati tributorum omnibus modis consulatur.

2 . Quae omnia tractari convenit praesente eo, quem emptorem extitisse proponis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ATINIAE PLOTIANAE. *<>

4.46.3

Imperator Constantinus . Si quis fundum vel mancipia aliamve rem ob cessationem tributorum vel etiam ob vestium auri argentique debitum, quae annua exactione solvuntur, occupata convento debitore et apud iudicem interpellatione celebrata, cum solutio cessaverit, sub hasta distracta comparaverit, perpetuam emptionis accipiat firmitatem. Sin autem minoris forte persona fuerit inserta, necesse sit legitimae defensionis adesse venditioni personam, nihilque intersit, utrumne officium summae rei procuratoris an certe rectoris provinciae id quod debitum fuerit proposuerit * CONSTANT. A. AD EGNATIUM FAUSTINUM PRAES. BAETICAE. *<A 337 D. PRID. ID. DEC. FELICIANO ET TITIANO CONSS.>

4.47.0. Sine censu vel reliquis fundum comparari non posse.

 

4.47.1

Imperator Alexander Severus . Ex conventione quidem, qua pactam novercam tuam cum patre tuo dicis, cum fundum in dotem daret, ut tributa ipsa agnosceret, actio tibi adversus eam competere non potest, et si pactum in stipulationem deductum probetur. Sed et si fundus aestimatus ita, ut pars instrumenti significat, in dotem datus est, ex vendito actio, ut placitis stetur, non competit * ALEX. A. CAPITONI. *<A 229 PP. NON. DEC. IPSO A. III ET DIONE II CONSS.>

4.47.2

Imperator Constantinus . Rei annonariae emolumenta tractantes cognovimus hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli captantes aliquorum momentarias necessitates sub hac condicione fundos comparant, ut nec reliqua eorum fisco inferant et immunes eos possideant.

1 . Ideoque placuit, ut, si quem constiterit huiusmodi habuisse contractum atque hac lege possessionem esse mercatum, tam pro solidis censibus fundi comparati quam pro reliquis universis eiusdem possessionis obnoxius teneatur, cum necesse sit eum qui comparat censum rei comparatae agnoscere, nec licere cuidam rem sine censu comparare vel vendere. * CONST. A. AD ANTONIUM MARCELLINUM PRAES. *<A 319 D. K. IUL. AGRIPPINAE CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

4.47.3

Imperator Julianus . Omnes pro his agris quos possident publicas pensitationes agnoscant nec pactionibus contrariis adiuventur, si venditor aut donator apud se collationis sarcinam pactione illicita voluerit retinere, etsi necdum translata sit professio censualis, sed apud priorem fundi dominum forte permaneat, dissimulantibus ipsis, ut non possidentes pro possidentibus exigantur. * IUL. A. AD SECUNDUM PP. *<A 363 D. XIIII K. MART. ANTIOCHIAE IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.>

4.48.0. De periculo et commodo rei venditae.

 

4.48.1

Imperator Alexander Severus . Post perfectam venditionem omne commodum et incommodum, quod rei venditae contingit, ad emptorem pertinet. Auctor enim ex his tantum causis suo ordine tenetur, quae ex praecedente tempore causam evictionis parant, et ita, si ei denuntiatum est, ut causae agendae adesset, et non absente emptore contra eum pronuntiatum est * ALEX. A. IULIAE SECUNDINAE. *<A 223 D. K. SEPT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.48.2

Imperator Alexander Severus . Cum convenit, ut singulae amphorae vini certo pretio veneant, antequam tradantur , imperfecta etiam tunc venditione periculum vini mutati emptoris, qui moram mensurae faciendae non interposuit, non fuit.

1 . Cum autem universum quod in horreis erat postea venisse sine mensura et claves emptoribus traditas adlegas, perfecta venditione quod vino mutato damnum accidit , ad emptorem pertinet.

2 . Haec omnia locum habent non solum si vinum, sed etiam si oleum vel frumentum vel his similia venierint et ea aut deteriora aut penitus corrupta fuerint. * ALEX. A. GARGILIO IULIANO. *<A 223 PP. V K. APRIL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.48.3

Imperator Alexander Severus . Dolum auctoris bona fide emptori non nocere certi iuris est. * ALEX. A. DAPHENAE. *<A 223 PP. IIII K. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.48.4

Imperator Gordianus . Cum inter emptorem et venditorem contractu sine scriptis inito de pretio convenit moraque venditoris in traditione non intercessit, periculo emptoris rem distractam esse in dubium non venit. * GORD. A. SILVESTRO MIL. *<A 239 PP. XV K. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

4.48.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum speciem venditam per violentiam ignis absumptam dicas, si venditionem nulla condicio suspenderat, amissae rei periculum te non adstringit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIO LEONTIO. *<A 285 PP. III NON. NOV. ATUBINO DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

4.48.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Mortis casus ancillae distractae etiam ante traditionem sine mora venditoris dilatam non ad venditorem, sed ad emptorem pertinet, et hac non ex praeterito vitio rebus humanis exempta solutionem emptor pretii non recte recusat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO CYRILLO. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

4.49.0. De actionibus empti et venditi.

 

4.49.1

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14