Codex Iustinianus – Liber IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

4.35.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pretii rerum distractarum, quas venales mandato praecedente acceperas, ultra licitum usuras ex stipulatione vel mora praestare, licet pignora data probentur, compelli non potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO EUGENIO. *<A 294? S. XIIII K. NOV. SIRMI … CONSS.>

4.35.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si contra licitum litis incertum redemisti, interdictae conventionis tibi fidem impleri frustra petis.

1 . Quod si gratuitum mandatum suscepisti, secundum bonam fidem sumptus recte postulas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO EPAGATHO. *<>

4.35.21

Imperator Constantinus . In re mandata non pecuniae solum, cuius est certissimum mandati iudicium, verum etiam existimationis periculum est. Nam suae quidem quisque rei moderator atque arbiter non omnia negotia, sed pleraque ex proprio animo facit: aliena vero negotia exacto officio geruntur nec quicquam in eorum administratione neglectum ac declinatum culpa vacuum est * CONST. A. VOLUSIANO PP. *<A 313 – 315? >

4.35.22

Imperator Anastasius . Per diversas interpellationes ad nos factas comperimus quosdam alienis rebus fortunisque inhiantes cessiones aliis competentium actionum in semet exponi properare hocque modo diversas personas litigiorum, vexationibus adficere, cum certum sit pro indubitatis obligationibus eos magis, quibus antea suppetebant, sua vindicare quam ad alios ea transferre velle.

1 . Per hanc itaque legem iubemus in posterum huiusmodi conamen inhiberi ( nec enim dubium est redemptores litium alienarum videri eos esse, qui tales cessiones in se confici cupiunt), ita tamen, ut, si quis datis pecuniis huiusmodi subierit cessionem, usque ad ipsam tantummodo solutarum pecuniarum quantitatem et usurarum eius actiones exercere permittatur, licet instrumento cessionis venditionis nomen insertum sit:

2 . Exceptis scilicet cessionibus, quas inter coheredes pro actionibus hereditariis fieri contingit, et his, quascumque vel creditor vel is qui res aliquas possidet pro debito seu rerum apud se constitutarum munimine ac tuitione acceperit, nec non his, quas in legatarios seu fideicommissarios, quibus debita vel actiones seu res aliae relictae sunt, pro his fieri necesse sit: nulla etenim tali ratione intercedente redemptor, sicuti superius declaratum est, magis existit, qui alienas pecuniis praestitis subiit actiones.

3 . Sin autem per donationem cessio facta est, sciant omnes huiusmodi legi locum non esse, sed antiqua iura esse servanda, ut cessiones tam pro exceptis et specialiter enumeratis quam aliis causis factae seu faciendae secundum actionum, quaecumque cessae sunt vel fuerint, tenorem sine quadam imminutione obtineant. * ANASTAS. A. EUSTATHIO PP. *<A 506 D. X K. AUG. AREOVINDA ET MESSALA CONSS.>

4.35.23

Imperator Justinianus . Anastasio divae memoriae principi iustissima constitutio conscripta est tam humanitatis quam benivolentiae plena, ut ne quis alienum subeat debitum cessione in eum facta et amplius consequatur a debitore his, quae praestavit cessionis auctori, exceptis quibusdam casibus, qui specialiter illi sanctioni continentur. Sed cum hi, qui circa lites morantur, eandem piam dispositionem in sua natura remanere minime concesserunt, invenientes machinationem, ut partem quidem debiti venditionis titulo transferant in alium creditores, reliquam autem partem per coloratam cedant donationem, generaliter anastasiane constitutioni subvenientes sancimus nulli licere partem quidem debiti cedere pecuniis acceptis et venditione actionum habita, partem autem donationis titulo videri transferre, sed, si voluerit, pure totum debitum donare et per donationem actiones transferre, non o cculte nec per artes clandestinas pecunias suscipere, publice autem simulatam donationem celebrare, sed undique puram et non dissimulatam facere donationem: huiusmodi enim cessionibus non adversamur

1 . Si quis autem occulte aliud quidem agere conatur et pecunias pro parte accepit et vendidit particulatim actiones, partem autem donare simulat vel ipsi, qui emptionem actionis subiit, vel forsitan alii per suppositam personam ( quia et hoc saepius perpetratum esse didicimus), huiusmodi machinationem penitus amputamus, ut nihil amplius accipiat, quam ipse vero contractu re ipsa persolvit: sed omne, quod superfluum est et per figuratam donationem translatum, inutile esse ex utraque parte censemus, ut neque ei qui cedit actiones neque ei qui eas suscipere curavit aliquid lucri vel fieri vel remanere vel aliquam contra debitorem vel res ad eum pertinentes esse utrique eorum actionem.

2 . Sed et si quis donationem quidem omnis debiti facere adsimulaverit, ut videatur esse tota donatio, aliquid autem occulte susceperit, et in hoc casu hoc tantummodo exactionem sortiri, quod datum esse comprobetur, et si hoc a debitore persolvatur, nulla contra eum vel substantiam eius ex dissimulata donatione oriatur molestia.

3 . Et iustum quidem fuerat hoc remedium debitoribus ab anastasianis temporibus impertiri, ex quibus etiam lex lata est, quam homines astute lacerandam esse existimaverunt. sed ne videamur in tanta temporum nostrorum benivolentia aliquid acerbius admittere, in futuris post praesentem legem casibus haec observari censemus, ut omne, quod contra legem anastasianam excogitatum est, hoc in posterum nostro perfruatur remedio. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 – 532 >

4.35.24

Testo in lingua greca

4.36.0. Si servus se emi mandaverit.

 

4.36.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si extero servus se mandaverit emendum, quamvis nec ex persona servi ( quia hoc liber mandare non potest) nec ex domini ( quoniam qui mandat , ut a se res comparetur, inutiliter mandat) consistere credebatur actio, tamen optima ratione, quia non id agitur, ut ex ipso mandato, sed propter mandatum ex alio contractu nascatur actio, domino quaeri placuit obligationem.

1 . Si itaque domino ignorante emi te mandasti ac te nummos subministrante peculiares soluti sunt, emptori minime liberatio per huiusmodi factum potuit pervenire. Nec tamen si tradita nec manumissa es, etiam mandati de ancilla et empti de pretio consequendo tam contrarias actiones ei exercere concedi placuit

2 . Sane in illius arbitrio relictum est, utrumne mancipium an pretium consequi velit, cum ex peculio quod eius fuit solutio celebrata obligationis vinculo emptorem liberare non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE DIONYSIAE. *<A 293 SUBDITA K. OCT. SIRMI IPSIS AA. CONSS.>

4.37.0. Pro socio.

 

4.37.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Societatem uno pecuniam conferente alio operam posse contrahi magis obtinuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC AURELIO. *<A 293 D. III NON. MAI. AA. CONSS.>

4.37.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum proponas te praedium coniuncto dominio cum patruo tuo comparasse in possessionemque tam te quam ipsum inductum, iuris ratio efficit, ut dominium fundi ad utrumque pertineat. Sane quia pretium a te solo numeratum et sollemnibus pensitationibus cessante socio satisfactum esse dicis, iudicio societatis id quod eo nomine praestari oportuerit consequeris * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PANNONIO. *<>

4.37.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum in societatis contractibus fides exuberet conveniatque aequitatis rationibus etiam compendia aequaliter inter socios dividi, praeses provinciae, si patrem tuum salinarum societatem participasse et non recepta communis compendii portione rebus humanis exemptum esse reppererit, commodum societatis, quod deberi iuxta fidem veri constiterit, restitui tibi praecipiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO VICTORINO MIL. *<PP. VI K. SEPT….. CONSS.>

4.37.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si societatis iure vel transactioni stipulatione subdita bonorum omnium aequis partibus inter te et Fabiam divisionem recte fieri placuit, quo minus haec rata serventur, nihil interest, utrumne testatus, qui fuerit obligatus, an intestatus rebus sit humanis exemptus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO CELERI. *<>

4.37.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tamdiu societas durat, quamdiu consensus partium integer perseverat. Proinde si iam tibi pro socio nata est actio, eam inferre apud eum, cuius super ea re notio est, non prohiberis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO THEODORO. *<A 294 D. XII K. IAN. NICOMEDIAE CC CONSS.>

4.37.6

Imperator Justinianus . De societate apud veteres dubitatum est, si sub condicione contrahi potest: puta ” si ille consul fuerit” societatem esse contractam. Sed ne simili modo apud posteritatem sicut apud antiquitatem huiusmodi causa ventiletur, sancimus societatem contrahi posse non solum pure, sed etiam sub condicione: voluntates etenim legitime contrahentium omnimodo conservandae sunt * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. PRID.>

4.37.7

Imperator Justinianus . Sancimus veterum dubitatione semota licentiam habere furiosi curatorem dissolvere, si maluerit, societatem furiosi, et sociis licere ei renuntiare . Et quemadmodum in omnibus aliis contractibus legitimam auctoritatem ei dedimus, ita et in hac parte eum permittimus competenter commodis furiosi providere * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D……. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS >

4.38.0. De contrahenda emptione.

 

4.38.1

Imperatores Valerianus, Gallienus . Venditiones, etsi in alio loco quam in quo possessiones constitutae sunt fiant, non ideo irritae esse creduntur. * VALER. ET GALLIEN. AA. AURELIO PAULO. *<D. XII K. MAI.>

4.38.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Emptionem et venditionem consensum desiderare nec furiosi ullum esse consensum manifestum est. Intermissionis autem tempore furiosos maiores viginti quinque annis venditiones et alios quoslibet contractus posse facere non ambigitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIO AVITO. *<A 286 D. VIII ID. MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

4.38.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si donationis causa venditionis simulatus contractus est, emptio sui deficit substantia. Sane si in possessionem rei sub specie venditionis causa donationis, ut te aleret, induxisti, sicut donatio perfecta facile rescindi non potest, ita legi, quam tuis rebus donans dixisti, parere convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VALERIAE VIACRAE. *<>

4.38.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum res tibi donatas ab herede donatricis distractas esse proponas, intellegere debueras duplicari tibi titulum possessionis non potuisse, sed ex donatione et traditione dominum factum frustra emisse, cum rei propriae emptio non possit consistere, ac tunc demum tibi profuit, si ex donatione te non fuisse dominum demonstretur. Sane quoniam omnia bona tibi ab ea donata et tradita dicis, ad hoc a filio facta venditio rerum maternarum adferre perfecta etiam donatione poterit defensionem, ne vel exemplo inofficiosi testamenti possit haec avocare * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO LUCIANO. *<A 293 PP. IIII K. IUN. AA. CONSS.>

4.38.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum ipse tutor nihil ex bonis pupilli quae distrahi possunt comparare palam et bona fide prohibetur, multo magis uxor eius hoc facere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. UMBIGAE GRATIAE. *<A 293 D. VIII K. DEC. AA. CONSS.>

4.38.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si gaudentius in matrem tuam titulo venditionis sine quadam fraude dominium mancipii transtulit, non idcirco, quod post inter eos matrimonium et divortium secutum dicitur, iuri eius quicquam derogatum est: quod vindicare, te matri tuae successisse probans, minime prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO LUCRETIO. *<>

4.38.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ancillam ex emptione sibi quaesitam mater tua donatione a secundo marito postea se simulavit accepisse, tituli falsi figmentum dominium ei duplicare vel auferre non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO ISIONI. *<A 294 S. NON. MART. SIRMI CC. CONSS.>

4.38.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si non donationis causa, sed vere vineas distraxisti nec pretium numeratum est, actio tibi pretii, non eorum quae dedisti repetitio competit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERODI ET DIOGENI. *<A 294 D. XVII K. APRIL. CC. CONSS.>

4.38.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Empti fides ac venditi sine quantitate nulla est. Placito autem pretio non numerato, sed solum tradita possessione istiusmodi contractus non habetur irritus, nec idcirco is qui comparavit minus recte possidet, quod soluta summa quam dari convenerat negatur. Sed et donationis gratia praedii facta venditione si traditio sequatur, actione pretii nulla competente perficitur donati * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERO MIL. *<A 294 D. VIII K. APRIL. SIRMI CC. CONSS.>

4.38.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si mater tua velut ex bonis patris praedium suum comparavit, cum rei propriae non consistat emptio et hanc simulatam proponas, huiusmodi placitum mutare substantiam veritatis et ei nocere non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE GORDIANAE. *<A 294 D. VII ID. APRIL. CC. CONSS.>

4.38.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Invitum comparare vel distrahere postulantis causam iustam non continet desiderium. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO PATERNO. *<A 294 PP. III NON. DEC. CC. CONSS.>

4.38.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non idcirco minus emptio perfecta est, quod emptor fideiussorem non accepit vel instrumentum testationis vacuae possessionis omissum est: nam secundum consensum auctoris in possessionem ingressus recte possidet.

1 . Pretium sane, si eo nomine satisfactum non probetur, peti potest: nec enim licet in continenti facta paenitentiae contestatio consensu finita rescindit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO PACIANO. *<>

4.38.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In vendentis vel ementis voluntatem collata condicione comparandi, quia non adstringit necessitate contrahentes, obligatio nulla est. Idcirco dominus invitus ex huiusmodi conventione rem propriam vel quilibet alius distrahere non compellitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO DECIO LOLLIANO. *<>

4.38.14

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Dudum proximis consortibusque concessum erat, ut extraneos ab emptione removerent neque homines suo arbitratu vendenda distraherent. Sed quia gravis haec videtur iniuria, quae inani honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inviti, superiore lege cassata unusquisque suo arbitratu quaerere vel probare possit emptorem, nisi lex specialiter quasdam personas hoc facere prohibuerit * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLAVIANO PP. ILLYRICI. *<A 391 D. VI K. IUN. VINCENTIAE TATIANO ET SYMMACHO CONSS.>

4.38.15

Imperator Justinianus . Super rebus venumdandis, si quis ita rem comparavit, ut res vendita esset, quanti titius aestimaverit, magna dubitatio exorta est multis antiquae prudentiae cultoribus.

1 . Quam decidentes censemus, cum huiusmodi conventio super venditione procedat ” quanti ille aestimaverit”, sub hac condicione stare venditionem, ut, si quidem ipse qui nominatus est pretium definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et pretia persolvi et venditionem ad effectum pervenire, sive in scriptis sive sine scriptis contractus celebretur, scilicet si huiusmodi pactum, cum in scriptis fuerit redactum, secundum nostrae legis definitionem per omnia completum et absolutum sit.

2 . Sin autem ille vel noluerit vel non potuerit pretium definire, tunc pro nihilo esse venditionem quasi nullo pretio statuto: nulla coniectura, immo magis divinatione in posterum servanda, utrum in personam certam an in viri boni arbitrium respicientes contrahentes ad haec pacta venerunt, quia hoc penitus impossibile esse credentes per huiusmodi sanctionem expellimus.

3 . Quod et in huiusmodi locatione locum habere censemus. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. AUG. LAMPADIO ET ORESTE CONSS.>

4.39.0. De hereditate vel actione vendita.

 

4.39.1

Imperatores Severus, Antoninus . Aes alienum hereditate nomine fisci vendita ad onus emptoris bonorum pertinere nec fiscum creditoribus hereditariis respondere certum et absolutum est. * SEV. ET ANT. AA. GEMINIO. *<D. III NON. NOV.>

4.39.2

Imperator Antoninus . Ratio iuris postulat, ut creditoribus hereditariis et legatariis seu fideicommissariis te convenire volentibus tu respondeas et cum eo, cui hereditatem venumdedisti, tu experiaris suo ordine. Nam ut satis tibi detur, sero desideras, quoniam eo tempore, quo venumdabatur hereditas, hoc non est comprehensum. Quamvis enim ea lege emerit, ut creditoribus hereditariis satisfaciat, excipere actiones hereditarias invitus cogi non potes * ANT. A. TITIO FLORIANO. *<>

4.39.3

Imperator Alexander Severus . Nominis venditio et ignorante vel invito eo, adversus quem actiones mandantur, contrahi solet. * ALEX. A. QUINTIANO ET TIMOTHEO. *<A 223 D. VIII ID. FEBR. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.39.4

Imperator Alexander Severus . Qui nondum certus de quantitate hereditatis, persuadente emptore quasi exiguam quantitatem, eam vendidit, bonae fidei iudicio conveniri, ut res tradat vel actiones mandet, non compellitur suoque iure eorum persecutionem habet. * ALEX. A. AURELIO DIOGENI MIL. *<A 223 D. XVII K. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4.39.5

Imperator Alexander Severus . Emptor hereditatis actionibus mandatis eo iure uti debet, quo is cuius persona fungitur, quamvis utiles etiam adversus debitores hereditarios actiones emptori tribui placuerit. * ALEX. A. NONARIO ONESIMO. *<A 224 PP. K. MART. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

4.39.6

Imperator Alexander Severus . Qui tibi hereditatem vendidit, antequam res hereditarias traderet, dominus earum perseveravit et ideo vendendo eas aliis dominium transferre potuit. Sed quoniam contractus fidem fregit, ex empto actione conventus quod tua interest praestare cogitur * ALEX. A. POMPONIO MIL. *<A A. 230 PP. VIII K. IUL. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

4.39.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Postquam eo decursum est, ut cautiones quoque debitorum pignori darentur, ordinarium visum est, ut post nominis venditionem utiles emptori, sic ( ut responsum est) vel ipsi creditori postulanti dandas actiones. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MANASEAE. *<>

4.39.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex nominis emptione dominium rerum obligatarum ad emptorem non transit, sed vel in rem suam procuratori facto vel utilis secundum ea, quae pridem constituta sunt, exemplo creditoris persecutio tribuitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VIGILIANO. *<AS XV.>

4.39.9

Imperator Justinianus . Certi et indubitati iuris est ad similitudinem eius, qui personalem redemerit actionem et utiliter eam movere suo nomine conceditur, et eum, qui in rem actionem comparaverit, eadem uti posse facultate. Cum enim actionis nomen generale est omnium sive in rem siue( !) in personam actionum et apud omnes veteres iuris conditores hoc nomen in omnibus pateat, nihil est tale, quod differentiam in huiusmodi utilibus actionibus possit introducere * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

4.40.0. Quae res venire non possunt et qui vendere vel emere vetantur.

 

4.40.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Fucandae atque distrahendae purpurae vel in serico vel in lana, quae blatta vel oxyblatta atque hyacinthina dicitur, facultatem nullus possit habere privatus. Sin autem aliquis supra dicti muricis vellus vendiderit, fortunarum se suarum et capitis sciat subiturum esse discrimen * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. FAUSTO COM. SACR. LARG. *<>

4.40.2

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Comparandi serici a barbaris facultatem omnibus, sicut iam praeceptum est, praeter comitem commerciorum etiamnunc iubemus auferri. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CARIOBAUDI DUCI MESOPOTAMIAE. *<>

4.40.3

Imperatores Arcadius, Honorius . Quia nonnunquam in diversis litoribus distrahi publici canonis frumenta dicuntur , vendentes et ementes sciant capitali poenae se esse subdendos et in fraudem publicam commercia contracta damnari. * ARCAD. ET HONOR. AA. AD SENATUM ET POP. *<A 397 D. XVII K. MART. CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

4.40.4

Imperatores Honorius, Theodosius . Ne frumentum, quod devotissimo exercitui mittitur, in praedam lucrumque vertatur , hac sanctione decernimus, ut, quicumque hoc fuerint forte mercati, honestiores quidem stilum proscriptionis incurrant, inferiores autem vilioresque personae capitali supplicio subiaceant. * HONOR. ET THEODOS. AA. FAUSTINO PP. *<A 410 VEL 413 ? >

4.41.0. Quae res exportari non debeant.