Codex Iustinianus – Liber I

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

1.3.15

Imperatores Arcadius, Honorius . Conventicula illicita extra ecclesiam in privatis aedibus celebrari prohibemus, proscriptionis domus periculo imminente, si dominus eius in ea clericos nova ac tumultuosa conventicula extra ecclesiam celebrantes susceperit. * ARCAD. ET HONOR. AA. STUDIO PU. *<A 404 D. IIII K. SEPT. CONSTANTINOPOLI HONORIO A. VI ET ARISTAENETO CONSS.>

1.3.16

Imperatores Honorius, Theodosius . Quisquis censibus fuerit adnotatus, invito agri domino ab omni temperet clericatu, adeo ut etiam, si in eo vico, in quo noscitur mansitare, clericus fuerit, sub hac lege religiosum adsumat sacerdotium, ut et capitationis sarcinam per ipsum dominum agnoscere compellatur et ruralibus obsequiis quo maluerit subrogato fungatur, ea scilicet immunitate indulta, quae certae capitationis venerandis ecclesiis relaxatur: nullo contra hanc legem valituro rescripto. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 409 D. PRID. K. MART. HONORIO A. VIII ET THEODOSIO A. III CONSS.>

1.3.17

Imperatores Honorius, Theodosius . Placet nostrae clementiae, ut nihil commune clerici cum publicis actibus vel ad curiam pertinentibus, cuius corpori non sunt adnexi, habeant.

1. Praeterea eis, qui parabalanin vocantur, neque ad quodlibet publicum spectaculum neque ad curiae locum neque ad iudicium accedendi licentiam permittimus, nisi forte singuli ob causas proprias et necessitates iudicem adierint aliquem lite pulsantes vel ab alio ipsi pulsati vel in communi totius corporis causa syndico ordinato: sub ea definitione, ut, si quis eorum haec violaverit et brevibus parabalanin eximatur et competenti supplicio subiugetur nec umquam ad eandem sollicitudinem revertatur. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 416 D. III K. OCT. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. VII ET PALLADIO CONSS.>

1.3.18

Imperatores Honorius, Theodosius . Parabalanin, qui ad curanda debilium aegra corpora deputantur, sescentos constitui praecipimus, ita ut pro arbitrio viri reverentissimi Antistitis Alexandrinae urbis de his, qui ante fuerant et qui pro consuetudine curandi gerunt experientiam, sescenti parabalanin ad huiusmodi sollicitudinem eligantur, exceptis videlicet honoratis et curialibus.

1. Si quis autem ex his naturali sorte fuerit absumptus, alter in eius locum pro voluntate eiusdem sacerdotis exceptis honoratis et curialibus subrogetur, ita ut hi sescenti viri reverentissimi sacerdotis praeceptis ac dispositionibus obsecundent et sub eius cura consistant: reliquis, quae dudum latae legis forma complectitur, super his parabalanin vel de spectaculis vel de iudiciis ceterisque sicut iam statutum est custodiendis. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 418 D. III NON. FEBR. CONSTANTINOPOLI HONORIO XII ET THEODOSIO VIII AA. CONSS.>

1.3.19

Imperatores Honorius, Theodosius . Eum, qui probabilem saeculo disciplinam agit, decolorari consortio sororiae appellationis non decet. Quicumque igitur cuiuscumque gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia cognoscant: hac eis tantum facultate concessa, ut matres filias atque germanas intra domorum suarum saepta contineant: in his enim nihil scaevi criminis aestimari foedus naturale permittit.

1. Illas etiam non relinqui castitatis hortatur adfectio, quae ante sacerdotium maritorum legitimum meruere coniugium: neque enim clericis incompetenter adiunctae sunt, quae dignos sacerdotio viros sui conversatione fecerunt. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 420 D. VIII ID. MAI. RAVENNA THEODOSIO A. VIIII ET CONSTANTIO III CONSS.>

1.3.20

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si quis presbyter aut diaconus aut diaconissa aut subdiaconus vel cuiuslibet alterius loci clericus aut monachus aut mulier, quae solitariae vitae dedita est, nullo condito testamento decesserit nec ei parentes utriusque sexus vel liberi vel si qui agnationis cognationisve iure iunguntur vel uxor extiterit, bona, quae ad eum vel ad eam pertinuerint, sacrosanctae ecclesiae vel monasterio, cui fuerat destinatus aut destinata, omnifariam socientur.

1. Exceptis his facultatibus, quas forte censibus adscripti vel iuri patronatus subiecti vel curiali condicioni obnoxii clerici vel monachi cuiuscumque sexus relinquunt: nec enim iustum est bona seu peculia, quae aut patrono legibus debentur aut domino possessionis, cui quis eorum fuerat adscriptus, aut ad curias pro tenore dudum latae constitutionis sub certa forma pertinere noscuntur, ab ecclesiis vel monasteriis detineri: actionibus videlicet competenter sacrosanctis ecclesiis vel monasteriis reservatis, si quis forte praedictis condicionibus obnoxius aut ex gestis negotiis aut ex quibuslibet aliis ecclesiasticis actibus obligatus obierit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD TAURUM PP. *<A 434 D. XVIII K. IAN. ARIOBINDO ET ASPARE CONSS.>

1.3.21

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Ad similitudinem tam episcoporum orthodoxae fidei quam presbyteri et diaconi ii, qui honorario titulo illustrem dignitatem consecuti sunt, per substitutos periculo suarum facultatum curiae muneribus satisfacere non vetentur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. THOMAE PP. *<A 442 D. V K. MART. CONSTANTINOPOLI EUDOXIO ET DIOSCORO CONSS.>

1.3.22

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si qua per calumniam postulatio super criminalibus causis apud competentem iudicem deposita exhibitionis causa fuerit sacrosanctae religionis antistitis, triginta pondo auri condemnatione publicis calculis inferenda ut percellatur, praecipimus.

1. Quin etiam omnia privilegia, quae sacrosanctis ecclesiis confugarum aut clericorum, decanorum vel aliorum ecclesiasticorum causa legibus sunt praestita, intacta atque illibata servari.

2. Praeterea iubemus, ut omnes clerici atque monachi, qui de suis civitatibus ad hanc almam urbem ecclesiastici negotii vel religionis causa proficiscuntur, litteris episcopi, cui unusquisque iter faciens obsequitur, muniti adveniant: scituri quod, si citra hanc fiduciam accesserint, sibimet imputabunt, quod non clerici vel monachi esse putabuntur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 445 D. III ID. FEBR. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. VI ET NOMO CONSS.>

1.3.23

Imperatores Valentinianus, Marcianus . Quoniam venerabilis recordationis Flavianus huius Almae urbis episcopus cum venerabili synodo innumerabilium paene sacerdotum, qui Chalcedone convenerunt, tanto ac tali decoratus est testimonio, ut Eutyches, qui contra senserat, cum scelaeratis dictis suis ab omnibus uno ore damnaretur, aboleatur quidem Eutychetis damnosa memoria, Flaviani autem laudabilis recordatio reveletur. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. PALLADIO PP. *<A 452 D. CONSTANTINOPOLI PRIDIE NONAS IULIAS SPORACIO CONS.>

1.3.24

Imperatores Valentinianus, Marcianus . Id, quod pauperibus testamento vel codicillis relinquitur, non ut incertis personis relictum evanescat, sed modis omnibus ratum firmumque consistat. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. PALLADIO PP. *<A 455 D. VIII K. MAI. ANTHEMIO CONS.>

1.3.25

Imperator Marcianus . Cum clericis in iudicium vocatis pateat episcopalis audientia, volentibus tamen actoribus, si actor disceptationem sanctissimi archiepiscopi noluerit experiri, eminentissimae tuae sedis examen contra catholicos sub viro reverentissimo archiepiscopo huius urbis clericos constitutos vel contra reverentissimum oeconomum tam de ipsius quam de ecclesiasticis negotiis sibimet noverit expetendum neque in ullo alio foro vel apud quemquam alterum iudicem eosdem clericos litibus inretire et civilibus vel criminalibus negotiis temptet innectere.

1. Memorati autem reverentissimi clerici orthodoxarum ecclesiarum, quae sub viro religioso antistite huius inclitae urbis sunt, in causa, in qua vel ipsi vel procuratores, quos pro se dederint, sententiarum auctoritate pulsantur, exsecutoribus, per quos coeperint conveniri, fideiussorem sacratissimae huius urbis ecclesiae oeconomum vel defensorem praebeant, qui usque ad quinquaginta libras auri fideiussor existat.

1a . Ipse vero reverentissimus oeconomus almae huius urbis ecclesiae lite pulsatus fideiussorem pro se non praebeat, utpote qui et aliorum clericorum fideiussor futurus est, sed fidei suae committatur.

1b . Quod si lis diversorum (excepto reverentissimo oeconomo) clericorum, quae agitanda sit, memoratam summam videtur excedere, clericus lite pulsatus det exsecutori pro residua quantitate cautionem suam: cui nullum tamen insertum erit iusiurandum, quia ecclesiasticis regulis et canone a beatissimis episcopis antiquitus instituto clerici iurare prohibentur.

2. Statuimus autem, ut exsecutoribus idem reverentissimus oeconomus vel alii diversi clerici sub beatissimo archiepiscopo huius splendidissimae civitatis sententiarum tuarum auctoritate commoniti solidos duos tantummodo dent pro commonitione sua et pro institutione procuratoris, si per eum voluerint litigare.

3. Quod circa alios quoque diversos apparitores eminentiae tuae in his, quae ex consuetudine praebentur officio, observari in causis praedictorum clericorum iubemus, ut litis sumptus vel expensae a clericis pauciores humanioresve praestentur. * MARCIAN. A. CONSTANTINO PP. *<A 456 ? D…….. >

1.3.26

Imperator Leo . Decernimus, ut posthac neque monachi aut quicumque alius cuiuslibet status aut fortunae in aedes publicas vel in quaecumque loca populi voluptatibus fabricata venerabilem crucem et sanctorum martyrum reliquias illicite inferre conentur vel occupare audeant ea, quae vel ad publicas causas vel ad populi oblectamenta constructa sunt. Cum enim religiosae aedes non desunt, possunt ibi, consultis prius ut oportet religiosissimis episcopis, reliquias martyrum non quorundam usurpatione, sed arbitrio reverentissimorum antistitum collocare. Ideo patientiam et modestiam suam, quam leges nostrae et publica disciplina et ipsorum monachorum nomen exposcit, studiose unusquisque tam monachus quam cuiuslibet alterius professionis retineat et perpetuo observare procuret. * LEO A. VIVIANO PP. *<A 459 D. XV K. OCT. PATRICIO CONS.>

1.3.27

Imperator Leo . Quisquis emensis militiae suae stipendiis expletisque officiis sive muneribus, quae cuicumque condicioni aut consuetudine vel lege debebat, ad consortium se contulerit clericorum et inter ministros verae orthodoxae fidei maluerit et elegerit numerari, nullius prorsus sententiae acerbitate revocetur nec a dei templis quibus se consecravit inopportunis intentionibus abstrahatur, sed isdem beatissimis ministeriis securus permaneat et quietus, ad quae post longi laboris lassitudinem ob reliquiae vitae requiem consilio meliore protractus est: his actionibus, si quae contra eum eiusque patrimonium legitima intentione competunt, pro iuris ordine responsurus: exceptis primipilaribus, quos praeceptis tui culminis et publicis utilitatibus in perpetuum esse subiectos sacratissimae constitution is statuta sanxerunt. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 466 D. PRID. NON. MART. CONSTANTINOPOLI LEONE A. III CONS.>

1.3.28

Imperator Leo . Nulli licere decernimus, si testamento heres sit institutus seu ab intestato succedat seu fideicommissarius vel legatarius inveniatur, dispositionem pii testatoris infringere vel improba mente violare, adserendo incertum esse legatum vel fideicommissum, quod redemptioni relinquitur captivorum, sed modis omnibus exactum pro voluntate testatoris piae rei negotio proficere.

1. Et si quidem testator significaverit, per quem desiderat redemptionem fieri captivorum, is qui specialiter designatus est legati seu fideicommissi habeat exigendi licentiam et pro sua conscientia votum adimpleat testatoris. Sin autem persona non designata testator absolute tantummodo summam legati vel fideicommissi taxaverit, quae debeat memoratae causae proficere, vir reverentissimus episcopus illius civitatis, ex qua testator oritur, habeat facultatem exigendi, quod huius rei gratia fuerit derelictum, pium defuncti propositum sine ulla cunctatione ut convenit impleturus.

2. Cum autem vir religiosissimus episcopus huiusmodi pecunias pio relictas arbitrio fuerit consecutus, statim gestis intervenientibus earum quantitatem et tempus quo eas susceperit apud rectorem provinciae publicare debebit. Post unius vero anni spatium et numerum captivorum et data pro his pretia eum manifestare praecipimus, ut per omnia impleantur tam piae deficientium voluntates: ita tamen, ut religiosissimi antistites gratis et sine ullo dispendio praedicta gesta conficiant, ne humanitatis obtentu relictae pecuniae iudiciorum dispendiis erogentur.

3. Quod si testato, qui huiusmodi legatum vel fideicommissum non designata persona reliquit, barbarae sit nationis et de eius patria aliqua emerserit ambiguitas, vir reverentissimus episcopus civitatis eius, in qua idem testator defunctus est , itidem habeat legati seu fideicommissi petitionem defuncti propositum modis omnibus impleturus.

4. Quod si in vico vel in territorio testator mortem obierit, illius civitatis vir reverentissimus episcopus exactionem habebit, sub qua vicus vel territorium esse dignoscitur. <A 468 D. XV K. SEPT. CONSTANTINOPOLI ANTHEMIO II CONS.>

5. Et ne pium defunctorum propositum improba fraudatorum calliditate celetur, quidquid pro huiusmodi causa a testatore relictum fuerit, universi, qui id quocumque modo cognoverint, vel in viri clarissimi rectoris provinciae vel in urbis episcopi notitiam deferendi habeant liberam facultatem: nec delatoris nomen suspicionemque formident, cum fides atque industria eorum tam laude quam honestate non careat ac pariter pietate, cum veritatem in publicas aures lucemque deduxerint. * LEO A. NICOSTRATO PP. *<A 468 D. XV K. SEPT. CONSTANTINOPOLI ANTHEMIO II CONS.>

1.3.29

TESTO IN LINGUA GRECA

1.3.30

Imperatores Leo, Anthemius . Si quemquem vel in hac urbe regia vel in ceteris provinciis, quae toto orbe diffusae sunt, ad episcopatus gradum provehi deo auctore contigerit, puris hominum mentibus nuda electionis conscientia sincero omnium iudicio proferatur.

1. Nemo gradum sacerdotii pretii venalitate mercetur: qualiter quisque mereatur, non quantum dare sufficiat aestimetur.

2. Profecto enim quis locus tutus et quae causa esse poterit excusata, si veneranda dei templa pecuniis expugnantur? quem murum integritati aut vallum fidei providebimus, si auri sacra fames penetralia veneranda proserpit? quid denique cautum esse poterit aut securum, si sanctitas incorrupta corrumpitur?

3 . Cesset altaribus imminere profanus ardor avaritiae et a sacris adytis repellatur piaculare flagitium. Ita castus et humilis nostris temporibus eligatur episcopus, ut, locorum quocumque pervenerit, omnia vitae propriae integritate purificet.

4. Non pretio, sed precibus ordinetur antistes. Tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quaeratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat.

5 . Sola illi suffragetur necessitas excusandi. Profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus, cum sane quisquis hanc sanctam et venerandam antistitis sedem pecuniae interventu subiise aut si quis, ut alterum ordinaret vel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis et laesae maiestatis accusatione proposita a gradu sacerdotii retrahatur.

6 . Nec hoc solum deinceps honore privari, sed perpetuae quoque infamiae damnari decernimus, ut eos, quos facinus par coinquinat et aequat, utrosque similis poena comitetur. * LEO ET ANTHEM. AA. ARMASIO PP. *<A 469 D. VIII ID. MART. CONSTANTINOPOLI ZENONE ET MARCIANO CONSS.>

1.3.31