Codex Iustinianus – Liber I

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

1.2.0. De sacrosanctis ecclesiis et de rebus et privilegiis earum.

 

1.2.1

Imperator Constantinus . Habeat unusquisque licentiam sanctissimo catholicae venerabilique concilio decedens bonorum quod optavit relinquere. Non sint cassa iudicia. Nihil est quod magis hominibus debetur, quam ut supremae voluntatis, post quam iam aliud velle non possunt, liber sit stilus et licitum quod iterum non redit arbitrium. * CONST. A. AD POP. *<A 321 PP. V NON. IUL. ROMAE CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>

1.2.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Nemo apostolorum vel martyrum sedem humandis corporibus existimet esse concessam. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PANCRATIO PU. *<A 381 D. III K. AUG. HERACLIAE EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.>

1.2.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Nemo martyres distrahat, nemo mercetur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.IIII K. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO NP. ET EUODIO CONSS.>

1.2.4

Imperatores Honorius, Theodosius . Non plures quam nongenti quinquaginta decani sacrosanctae huius amplissimae urbis deputentur ecclesiae nullique his addendi mutandive vel in defuncti locum substituendi pateat copia: nulli alii corporatorum praeter praedictum numerum per patrocinia immunitate concessa negataque omni novationis facultate similia vindicandi his, quae in honorem vel necessaria obsequia sacrosanctae ecclesiae indulta sunt. * HONOR. ET THEODOS. AA. AETIO PU. *<A 409 D. XII K. SEPT. EUDOXIOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

1.2.5

Imperatores Honorius, Theodosius . Placet rationabilis consilii tenore perpenso destricta moderatione praescribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur immunes. Prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus caelestium secretorum dedicata sordidorum munerum faece vexentur. Nihil extraordinarium ab hac superindicticiumve flagitetur, nulla translationum sollicitudo gignatur, postremo nihil praeter canonicam illationem, quam adventiciae necessitatis sarcina repentina depoposcerit, eius functionibus adscribatur. Si quis contra venerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis uratur. * HONOR. ET THEODOS. AA. MELITIO PP. *<A 412 D. VIII K. IUN. RAVENNA HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.>

1.2.6

Imperatores Honorius, Theodosius . Omni innovatione cessante vetustatem et canones pristinos ecclesiasticos, qui nunc usque tenuerunt, et per omnes illyrici provincias servari praecipimus, ut, si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia viri reverentissimi sacrosanctae legis antistitis urbis Constantinopolitanae, quae Romae veteris praerogativa laetatur, conventui sacerdotali sanctoque iudicio reservari. * HONOR. ET THEODOS. AA. PHILIPPO PP. ILLYRICI. *<A 421 D. PRID. ID. IUL. EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS. >

1.2.7

Imperatores Honorius, Theodosius . Ad instructiones itinerum pontiumque etiam divinas domos et venerabiles ecclesias tam laudabili titulo libenter adscribimus, quia non est inter sordida munera numeratum. * HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. *<A 423 D. XV K. MART. CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>

1.2.8

Imperator Theodosius . Sacrosancta thessalonicensis ecclesia civitatis aperte sciat propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis sublevandum nec externorum gravamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis abusione laedendam. * THEODOS. A. ISIDORO PP. ILLYRICI. *<A 424 D. VI ID. OCT. CONSTANTINOPOLI VICTORE CONS.>

1.2.9

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Qui sub praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus obviandum, ne quis sub specie muneris, quod minus exsequitur, alterius muneris oneribus relevetur, ne argentariorum vel nummulariorum munera declinentur ab his, qui dici tantum collegiati vel decani festinant.

1. Ideoque si quis eorum sub nudae appellationis velamine collegiatum se seu decanum appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui praedicto muneri sufficiens adprobatur, subrogatione videlicet memoratorum vel eorum qui moriuntur primatum eius qui subrogatur admisso iudicio: ab hac dispositione nemine se excusante sacrosanctarum ecclesiarum reverentia. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PU. *<A 439 D. X K. APRIL. THEODOSIO XVII ET FESTO CONSS.>

1.2.10

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Iubemus nullam navem ultra duorum millium modiorum capacem ante felicem embolam vel publicarum specierum transvectionem aut privilegio dignitatis aut religionis intuitu aut praerogativa personae publicis utilitatibus excusari posse subtractam: nec si caeleste contra proferatur oraculum, sive adnotatio sit sive divina pragmatica, providentissimae legis regulas expugnare debebit.

1. Quod etiam in omnibus causis cupimus observari, ut generaliter, si quid eiusmodi contra ius vel utilitatem publicam in quolibet negotio proferatur, non valeat. Quidquid enim in fraudem istius legis quolibet modo fuerit attemptatum, id navigii quod excusatur publicatione corrigimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. VIII ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

1.2.11

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Neminem angariis vel parangariis vel plaustris vel quolibet munere excusari praecipimus, cum ad felicissimam expeditionem numinis nostri omnium provincialium per loca, qua iter arripimus, debeant nobis ministeria exhiberi, licet ad sacrosanctas ecclesias possessiones pertineant. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD TAURUM PP. *<A 445 D. XIII K. MART. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. VI ET NOMO CONSS.>

1.2.12

Imperatores Valentinianus, Marcianus . Privilegia, quae generalibus constitutionibus universis sacrosanctis ecclesiis orthodoxae religionis retro principes praestiterunt, firma et illibata in perpetuum decernimus custodiri.

1. Omnes sane pragmaticas sanctiones, quae contra canones ecclesiasticos interventu gratiae et ambitionis elicitae sunt, robore suo et firmitate vacuatas cessare praecipimus.

2. Et quia humanitatis nostrae est prospicere egenis ac dare operam, ut pauperibus alimenta non desint, salaria etiam, quae sacrosanctis ecclesiis in diversis speciebus de publico hactenus ministrata sunt, iubemus nunc quoque inconcussa et a nullo prorsus imminuta praestari liberalitatique huic promptissimae perpetuam tribuimus firmitatem. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. PALLADIO PP. *<A 451 D. PRIDIE ID. NOV. CONSTANTINOPOLI MARCIANO A. CONS.>

1.2.13

Imperatores Valentinianus, Marcianus . Generali lege sancimus, sive vidua sive diaconissa vel virgo deo dicata vel sanctimonialis mulier, sive quocumque alio nomine religiosi honoris vel dignitatis femina nuncupatur, testamento vel codicillo suo, quod tamen alia omni iuris ratione munitum sit, ecclesiae vel martyrio vel clerico vel monacho vel pauperibus aliquid vel ex integro vel ex parte in quacumque re vel specie credidit seu crediderit relinquendum, id modis omnibus ratum firmumque consistat, sive hoc institutione sive substitutione seu legato aut fideicommisso per universitatem seu speciali, sive scripta sive non scripta voluntate fuerit derelictum: omni in posterum in huiusmodi negotiis ambiguitate submota. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. P ALLADIO PP. *<A 455 D. X K. MAI. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO VIII ET ANTHEMIO CONSS.>

1.2.14

Imperatores Leo, Anthemius . Iubemus nulli posthac archiepiscopo in hac urbe regia sacrosanctae ecclesiae praesidenti, nulli oeconomo, cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, esse facultatem fundos vel praedia urbana seu rustica, res postremo immobiles aut in his praediis colonos vel mancipia constituta aut annonas civiles cuiuscumque suprema vel superstitis voluntate ad religiosam ecclesiam devolutas sub cuiuscumque alienationis specie ad quamcumque transferre personam, sed ea praedia dividere quidem, colere augere et ampliare nec ulli isdem praediis audere cedere.