(… Testi Latini – felicemassaro.it)

1.51.12

Imperatores Valentinianus, Marcianus . Liceat omnibus iudicibus illustri praeditis potestate consiliarios sibi eosdem secundo ac tertio et saepius iniungere, quia qui semel recte cognitus est, ob hoc solum non debet, quod iam probatus est, improbari. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. PALLADIO PP. *<A 450 VEL 455 D….. VALENTINIANO A….>

1.51.13

TESTO IN LINGUA GRECA

Imperator Zeno . * ZENO.*<A 487 D. VI K. IUL. POST CONSULATUM LONGINI.>

1.51.14

Imperator Justinianus . Nemo ex his, qui advocati causarum constituti sunt vel fuerint et in hac regia urbe in quocumque iudicio deputati et in aliis omnibus provinciis nostro subiectis imperio, audeat in uno eodemque tempore tam advocatione uti quam consiliarii cuiuscumque magistratus, quibus res publica gerenda committitur, curam adripere, cum sat abundeque sufficit vel per advocationem causis perfectissime patrocinari vel adsessoris officio fungi, ne, cum in utrumque festinet, neutrum bene peragat: sed sive advocatus esse maluerit, hoc cum debita sollertia implere possit , vel si adsessionem elegerit, in ea videlicet permaneat, ita tamen, ut post consiliarii sollicitudinem depositam liceat ei ad munus advocationis reverti.

1. Nec sit concessum cuidam duobus magistratibus adsidere et utriusque iudicii curam peragere ( neque enim facile credendum est duabus etiam necessariis rebus unum sufficere: nam cum uni iudicio adfuerit, altero abstrahi necesse est sicque nulli eorum idoneum in totum inveniri), sed altera adsessione penitus semota unius magistratus esse contentum iudicio.

2. Nec callidis machinationibus huiusmodi legem putet quis esse circumscribendam et , si non consilarii signum quod solitum est chartis imponat, sed alias quasdam litteras excogitatas adsimulaverit, existimari ei licere fungi quidem memorato officio, sub huiusmodi tamen umbra latere, cum in legem committunt hi, qui vigorem eius scrupulosis et excogitatis artibus eludere festinant.

3. Neque sibi blandiri quemquam oportet, quod et praesentis legis aculeos possit evadere, quemadmodum et anteriores leges super hac re positas deludebat. Si quis etenim in tali commisso fuerit inventus, sciat se de matriculis advocatorum penitus esse delendum et decem librarum auri multam nostris privatis largitionibus illaturum, per virum illustrem comitem rerum privatarum exigendam, et aliam maiorem regalis culminis subiturum offensam, cum nec ipse iudex, qui hoc fieri passus est et sciens prudensque hoc commiserit, sine imperiali commitione remanebit.

4. Eadem poena subiciendo etiam eo vel eis, qui in his causis, quarum patrocinium adepti sunt quibusque advocationem suam praestiterint, adsessionis cuiuscumque magistratus colore audeat vel audeant iudicare, ne adfectionis suae advocationis memor incorrupti iudicis non possit nomen perferre. * I UST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. V K. OCT. CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>

1.52.0. De annonis et capitu administrantium vel adsessorum aliorumve publicas sollicitudines gerentium vel eorum, qui aliquas consecuti sunt dignitates.

 

1.52.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Omnibus tam viris spectabilibus quam viris clarissimis iudicibus, qui per provincias sive militarem sive civilem administrationem gerunt, nec non comiti commerciorum, magistro aeris sive privatae rei, rationali per ponticam atque asianam dioecesin et adsessoribus iudicum singulorum in praebendis solaciis annonarum hic fixus ac stabilis servabitur modus, ut ea pro annonis et capitu dignitati suae debitis pretia consequantur, quae particularibus delegationibus soleant contineri. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. III K. IUN. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO XVII ET FESTO CONSS.>

1.53.0. De contractibus iudicum vel eorum qui sunt circa eos et inhibendis donationibus in eos faciendis et ne administrationis tempore proprias aedes aedificent sine sanctione pragmatica.

 

1.53.1

Imperator Justinianus . Quicumque administrationem in hac florentissima urbe gerunt, emere quidem mobiles vel immobiles res vel domus extruere non aliter possint, nisi specialem nostri numinis hoc eis permittentem divinam rescriptionem meruerint.

1. Donationes vero omnimodo recusent, scientes non esse validas eas in quibuscumque rebus et quacumque aestimatione, nisi post administrationem depositam vel specialiter in scriptis donator eandem donationem ratam habuerit vel tempus quinquennale praeterierit, in quo nulla querella super isdem donationibus vel ab ipso donatore vel ab successoribus eius facta sit.

2. Provincias vero moderantibus non solum donationes, sed etiam emptiones quarumcumque mobilium vel immobilium rerum praeter eas, quae ad alimonias vel vestem pertinent, et aedificationes, licet sacri apices aliquid eorum permiserint, penitus interdicimus. Nec ratum sit, quod his donatione vel venditione datum est, licet quinquennale tempus post depositam administrationem excesserit vel consensus donatoris vel venditoris post eandem administrationem adiectus sit.

3. Haec autem etiam ad domesticos et consiliarios eorum trahi necessarium duximus, illud etiam adicientes, ut nec per interpositam personam aliquid eorum sine periculo possit perpetrari.

4. Quae etiam ad praeterita negotia referri sancimus, nisi transactionibus vel iudicationibus sopita sint. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. V ID. DEC. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. II CONS.>

1.54.0. De modo multarum, quae ab iudicibus infliguntur.

 

1.54.1

Imperatores Severus, Antoninus . Multa damnum famae non inrogat. * SEV. ET ANT. AA. FIRMO. *<A 205 D. V ID. APRIL. ANTONINO A. ET GETA UTRISQUE II CONSS.>

1.54.2

Imperator Alexander Severus . Procuratores meos, id est rationales, indicendae multae ius non habere saepe rescriptum est. * ALEX. A. DECIMO. *<A 228 D. XIII K. SEPT. MODESTO ET PROBO CONSS.>

1.54.3

Imperator Gordianus . Curator rei publicae, qui Graeco vocabulo logista nuncupatur, multandi ius non habet. * GORD. A. CELERI. *<A 239 D. ID. SEPT. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

1.54.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Illustres viros praefectos praetorio usque ad quinquaginta librarum auri multas, cum peccatum gravissimum erit, sinimus pervenire. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D. VIII ID. IAN. GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

1.54.5

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Multarum severa compendia aerario nostro protinus esse quaerenda nullus ignoret, nisi ipse iudex id, quod ad poenam admissi facinoris exculpitur, vel publicis operibus vel cursui publico vel aliis necessariis causis specialiter deputaverit. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD PRAETEXTATUM PP. *<A 384 D. V ID. SEPT. AQUILEIAE RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

1.54.6

Imperatores Arcadius, Honorius . Eos, qui ordinario provincias iure moderantur, erga eorum personas, quos culpa reddit obnoxios, ultra duarum unciarum auri multam condemnare non patimur.

1. Proconsularem vero potestatem, si multandi necessitas imminebit, senarum unciarum auri summa cohibebit: in qua forma etiam comes orientis atque praefectus augustalis erit.

2. Ceteri vero spectabiles iudices et qui vice vestra administrationis gubernacula susceperunt, ultra tres auri uncias sibi intellegant licentiam denegandam.

3. Id quoque observandum a moderatore esse censemus, ut in unius correptione personae, si ad id continuatio peccati impulerit, trinae tantum in annum condemnationis sub praestituta summa severitas exseratur.

4. Quod si quis praedictum modum excesserit, huius auctor admissi condemnato ad dupli restituionem, fisco vero nostro ad inferendam eam quantitatem, quam multae nomine inflixerit, retinebitur.

5. Nec tamen ad huiusmodi legis moderationem pertinere se credant, qui in peculatibus aut manubiis, id est depraedationibus concussionibus furtis atque aliis flagitiis, quae coerceri severius convenit, fuerint deprehensi, scilicet ut scripta per iudices memoratos, in cuiuslibet fuerit dirigenda dispendium, sententia proferatur.

6. Nec putent factu facile esse, ut aut praecipiti persuasione condemnet quem culpa non ingravat, aut erubescenda varietate iudicii pro arbitrio proprio immutandum esse quod lex iusserit, nisi paupertas condemnati hoc persuaserit. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D. XII K. SEPT. THEODORO CONS.>

1.55.0. De defensoribus civitatum.

 

1.55.1

Imperatores Valentinianus, Valens . Si quis de tenuioribus ac minusculariis rebus interpellandum te esse crediderit, in minoribus causis, id est usque ad quinquaginta solidorum summam, acta iudicialia conficias, scilicet ut, si quando quis vel debitum iustum vel servum, qui per fugam fuerit elapsus, vel quod ultra delegationem dederit postulaverit vel quodlibet huiusmodi, tua disceptatione restituas. Ceteras vero, quae dignae forensi magnitudine videbuntur, ordinario insinuato rectori. * VALENTIN. ET VALENS AA. SENECAE DEFENSORI. *<A 365 D. V K. IUL. TYRICI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

1.55.2

Imperatores Valentinianus, Valens . Defensores civitatum non ex decurionum seu cohortalium corpore, sed ex aliis idoneis personis huic officio deputentur. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD PROBUM PP. *<A 368? 370? 373? D. III NON. NOV. ISDEM CONSS. >

1.55.3

Imperatores Valentinianus, Valens . Utili ratione prospectum est, ut innocens et quieta rusticitas peculiaris patrocinii, id est defensoris locorum, beneficio fruatur, ut apud eum in pecuniariis causis litigandi habeat facultatem. * VALENTIN. ET VALENS AA. ET GRAT. A. AD SENATUM. *<A 373 D. IIII ID. AUG. HIERAPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA. UTRISQUE IIII CONSS.>

1.55.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . In defensoribus universarum provinciarum erit administrationis haec forma et tempus quinquennii spatii metiendum: scilicet ut imprimis parentis vicem plebi exhibeas, descriptionibus rusticos urbanosque non patiaris adfligi, officialium insolentiae, iudicum procacitati salva reverentia pudoris occurras, ingrediendi, cum voles, ad iudicem liberam habeas facultatem, superexigendi damna vel spolia plus petentium ab his, quos liberorum loco tueri debes, excludas, nec patiaris quicquam ultra delegationem solitam ab his exigi, quos certum est nisi tali remedio non posse reparari. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. THEODORO DEFENS. CIVITATIS.*<A 385 D. XI NON. IAN. CONSTANTINOPOLI ARCADIO ET BAUTONE CONSS.>

1.55.5

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum vindicantes nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant multas, severiores non exerceant quaestiones, plebem vel decuriones ab omni improborum insolentia et temeritate tueantur, ut id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. POTAMIO PRAEF. AUGUSTALI. *<A 392 D. III NON. MART. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>

1.55.6

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Per omnes regiones, in quibus fera et periculi sui nescia latronum feruet insania, probatissimi quique et districtissimi defensores adsint disciplinae et quotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina impunita coalescere: removeantur patrocinia, quae feruorem reis et auxilium scelerosis impertiendo maturari scelera fecerunt. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 392 D. V ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>

1.55.7

Imperatores Arcadius, Honorius . Defensores civitatum oblatos sibi reos in ipso latrocinio vel congressu violentiae aut perpetrato homicidio stupro vel raptu vel adulterio deprehensos et actis publicis sibi traditos expresso crimine cum his, a quibus fuerint accusati, mox sub idonea prosecutione ad iudicium dirigant. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAECILIANO PP. *<A 405 D. PRID. K. IAN. MEDIOLANI STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.>

1.55.8

Imperatores Honorius, Theodosius . Defensores ita praecipimus ordinari, ut sacris orthodoxae religionis imbuti mysteriis reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur: de quorum ordinatione referendum est ad illustrissimam praetorianam potestatem, ut litteris eiusdem magnificae sedis eorum solidetur auctoritas.

1. Quod si quid a qualibet persona contra publicam disciplinam in laesionem possessorum fieri cognoverint defensores, referendi habeant potestatem ad illustres et magnificos viros praefectos praetorio et illustres viros magistros equitum et peditum, magistros etiam officiorum et comites tam sacrarum largitionum quam rerum privatarum. * HONOR. ET THEODOS. AA. CAECILIANO PP. *<A 409 D. XII K. FEBR. RAVENNAE HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

1.55.9

Imperatores Honorius, Theodosius . Iubemus cura ac sollertia defensorum minime possessores maioribus mensuris et ponderibus a susceptoribus praegravari, sed eos deprehensos ad iudicium dirigi cum ipso commissae fraudis indicio.

1. Illud etiam fieri permittimus, ut, si provincialibus nostris contestari iniurias seu laesiones suas cupientibus actorum confectio a defensoribus denegetur, licentia eis tribuatur querellae propriae libellum conscriptum eo tenore, quo fuerat contestandum, in frequentioribus civitatum locis proponendi conveniendique scribas, tabularios et cetera officia publica commonenda, per quae libellum colligi oportebit atque invitis supra memoratis personis sub actorum confectione ingerendi, quorum quaestione fides possit inquiri: qua probata in eos, quos gestorum petitam confectionem negasse constiterit, vigor iudiciarius exseratur. * HONOR. ET THEODOS. AA. CAECILIANO PP. *<A 409 D. XII K. FEBR. RAVENNAE HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA.CONSS.>

1.55.10

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Nulli defensorum licere decernimus, si de publica sollicitudine voluerit se liberare, nisi divinos adfatus intimaverit tuae sublimitatis iudicio, triginta librarum auri poenam tam moderatoribus provinciarum quam ceteris iudicibus vel temeratoribus sacri nostri oraculi subituris, si neglecta fuerit auctoritas principalis. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 441 D. XV K. SEPT. CONSTANTINOPOLI CYRO VC. CONS.>

1.55.11

Imperator Anastasius . Iubemus eos tantummodo ad defensorum curam peragendam ordinari, qui sacrosanctis orthodoxae religionis imbuti mysteriis hoc imprimis sub gestorum testificatione , praesente quoque religiosissimo fidei orthodoxae antistite, per depositiones cum sacramenti religione celebrandas patefecerint. Ita enim eos praecipimus ordinari, ut reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur. * ANASTAS. A. EUSTATHIO PP. *<A 505 D. XIII K. MAI. SABINIANO ET THEODORO CONSS.>

1.56.0. De magistratibus municipalibus.

 

1.56.1

Imperator Constantinus . Decuriones ad magistratum vel exactionem annonarum ante tres menses vel amplius nominari debent, ut, si querimonia eorum iusta videatur, sine impedimento in absolvendi locum alius subrogetur. * CONST. A. AD FLORENTIUM PP. *<A 323 D. ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI SEVERO ET RUFINO CONSS.>

1.56.2

Imperatores Valentinianus, Valens . Magistratus conficiendorum actorum habeant potestatem. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD GERMANIUM. *<A 366 D. XIII K. IAN. GRATIANO NP. ET DAGALAIFO CONSS.>

1.57.0. De officio iuridici Alexandriae.

 

1.57.1

Imperatores Leo, Anthemius . Iubemus apud Alexandrinae dumtaxat clarissimae civitatis iuridicum licitum et concessum esse singulis quibusque volentibus donationis conscriptae sollemniter instrumenta reserare, eisdemque robur adiciet gestorum series apud eundem virum confecta, tamquam si apud virum clarissimum moderatorem provinciae vel magistratus vel defensorem plebis habita fuisse diceretur. * LEO ET ANTHEM. AA. ALEXANDRO DUCI ET PRAEF. AUGUSTALI. *<A 469 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI ZENONE ET MARCIANO CONSS.>

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19