Codex Iustinianus – Liber I

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperator Leo . Si quis cohortalibus adhuc obsequiis obligatus regimen provinciae vel cingulum cuiuslibet militiae dignitatisve quoquo modo meruit, contra licitum usurpatis impetratisve careat, etiamsi ultronea nostra liberalitate ius gerendae provinciae vel militiae seu dignitatis cuiuspiam sibi iactaverit fuisse delatum. * LEO A. CONSTANTINO PP. *<A 471 D. VII ID. AUG. CONSTANTINOPOLI LEONE A. IIII ET PROBIANO CONSS.>

1.40.15

Imperator Leo . Nulli iudicum, qui provincias regunt, in civitatibus, in quibus sacra palatia vel praetoria sunt, liceat relictis his privatorum sibi domus ad habitandum veluti praetoria vindicare, sed sacratissima modis omnibus inhabitare palatia seu praetoria, ut hac necessitate compellantur eorum reparationi providere.

1. Ubi autem et palatium est et praetorium, palatium quidem habitationi praesidis, praetorium autem suscipiendis conservandisque speciebus publicis horreorum vice vel aliae necessariae rei deputetur.

2. Quod si quis aliquando dissimulare temptaverit, protinus eum atque officium quinquaginta librarum auri multam ad reparandum sacrum quod neglexerit palatium solvere sancimus.* LEO A. CONSTANTINO PP. *<A 471 ? >

1.40.16

TESTO IN LINGUA GRECA

1.40.17

TESTO IN LINGUA GRECA

1.41.0. Ut nulli patriae suae administratio sine speciali permissu principis permittatur.

 

1.41.1

TESTO IN LINGUA GRECA

1.42.0. De quadrimenstruis tam civilibus quam militaribus brevibus.

 

1.42.1

TESTO IN LINGUA GRECA

1.42.2

TESTO IN LINGUA GRECA

1.43.0. De officio praefecti vigilum.

 

1.43.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Praefecti vigilum huius urbis nihil de capitalibus causis sua auctoritate statuere debent, sed si quid huiusmodi evenerit, culmini tuae potestatis referre, ut de memoratis causis celsiore sententia iudicetur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. NEBRIDIO PU. *<A 385 – 389 >

1.44.0. De officio praefecti annonae.

 

1.44.1

TESTO IN LINGUA GRECA

1.44.2

TESTO IN LINGUA GRECA

* *<a 532 d. VIII id. mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae vv. cc. anno secundo.>

1.45.0. De officio civilium iudicum.

 

1.45.1

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius . Honorati, qui lites habere noscuntur, his horis, quibus causarum merita vel fata panduntur, residendi cum iudice non habeant facultatem. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. CURTIO PP. *<A 408 D. III NON. FEBR. ROMAE BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

1.45.2

Imperatores Honorius, Theodosius . Si quis pro publicis functionibus, quae flagitantur, aliquo se defendere temptet munimine, adeat iudicem et promat, quae duxerit adserenda: quem si iudex, quod non arbitramur, minus audire maluerit, ipse quidem administrator triginta librarum auri, apparitio vero eius quinquaginta feriatur dispendio. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 409 D. XIIII K. AUG. CONSTANTINOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

1.46.0. De officio iudicum militarium.

 

1.46.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Numquam omnino in negotiis privatorum vel tuitio militaris vel exsecutio tribuatur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. COMM. ET MAGG. UTR. MIL.*<A 393 D. PRID. ID. FEBR. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>

1.46.2

Imperatores Honorius, Theodosius . Praecipimus, ne quando curiales vel privatae condicionis homines ad militare exhibeantur iudicium vel contra se agentum actiones excipiant vel litigare in eo cogantur. Interminationem autem quinquaginta librarum auri adversus comitianum officium proponi decernimus, si quid contra haec aliquando temptaverit * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 416 D. VI K. SEPT. EUDOXIOPOLI THEODOSIO A. VII ET PALLADIO CONSS.>

1.46.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Nemo de his, qui in virorum spectabilium ducum officiis militaverint, scholae agentum in rebus quacumque subreptione post completam militiam societur, ne agendi vices viri clarissimi principis accipiat facultatem. Si quis autem adversus haec nostrae perennitatis decreta venire conetur, militia spoliatus proscriptionis poena pro parte bonorum tertia constringatur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ANATOLIO MAG. MIL. *<A 443 D. V K. FEBR. CONSTANTINOPOLI MAXIMO II ET PATERIO CONSS.>

1.46.4

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Duces limitum et praecipue, quibus gentes quae maxime cavendae sunt appropinquant, in ipsis limitibus commorari et milites ad proprium redigere numerum imminentibus magisteriis potestatibus diuturnisque eorum exercitationibus inhaerere praecipimus.

1. Castrorum quin etiam refectionis clusuriarumque curam habeant.

2. Quibus cum principe castrorumque praepositis pro laborum vicissitudine limitaneorum militum duodecimam annonarum partem, distribuendam videlicet inter eos magisteriae potestatis arbitrio, deputamus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. NOMO MAG. OFF. *<A 443 D. PRID. ID. SEPT. CONSTANTINOPOLI MAXIMO II ET PATERIO CONSS.>

1.46.5

TESTO IN LINGUA GRECA

1.47.0. Ne comitibus rei militaris vel tribunis lavacra praestentur.

 

1.47.1

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius . Omnem inquietudinem a curiis et civitatibus praecipimus prohiberi nec ulla privata ab his succendi balnea ad tribunorum vel ducum aliorumve militarium comitum usus nec adaerationem aliquam pro hac causa profligari. Illustribus enim tantum viris comitibus ac magistris militum ( si tamen id voluerint) hoc ministerium indulgemus: dupli poena violatoribus huius sanctionis imminente. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. ANTHEMIO PP. *<A 406 D. V K. DEC. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. VI ET PROBO CONSS.>

1.48.0. De officio diversorum iudicum.

 

1.48.1

Imperator Constantinus . Nemo iudex officialem ad eam domum, in qua mater familias agit, cum aliquo praecepto existimet esse mittendum, ut eandem in publicum protrahat, cum certum sit debita eius, quae intra domum considerato sexu semet contineat, domus eius vel cuiuscumque rei habita distractione, publicis necessitatibus posse servari. Quod si quis in publicum matrem familias posthac crediderit protrahendam, inter maximos reos citra ullam indulgentiam capitali poena plectetur. * CONST. A. AD DOMITIUM CELSUM VIC. *<A 316 D. III ID. IAN. TREVIRIS SABINO ET RUFINO CONSS.>

1.48.2

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Singuli quique iudices sciant celsioribus viris et his, quorum nonnumquam iudicio provehuntur, honorificentiam esse debitam praestandam, nec in subscriptionibus suis fratres audeant nominare, apparitione multanda, cuius haec cura est. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD PRINCIPIUM PU. *<A 384 D. ID. FEBR. RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

1.48.3

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Sciant principes et cornicularii et primates officiorum, iudices etiam, ternas libras auri a suis facultatibus eruendas, si honoratis viris, quibus etiam consistorium nostrum ingrediendi facultas praebetur, secretarii iudicum non patuerit ingressus aut reverentia non fuerit in salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CONSTANTIO PP. GALLIARUM. *<A 389 D. VI ID. NOV. TREVIRIS TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

1.49.0. Ut omnes tam civiles quam militares iudices post administrationem depositam per quinquaginta dies in civitatibus vel certis locis permaneant.

 

1.49.1

Imperator Zeno . Nemo ex viris clarissimis praesidibus provinciarum vel consularibus aut correctoribus neve qui administrationis maioris infulas meruerint, id est viri spectabiles proconsules vel praefectus Augustalis aut comes Orientis aut cuiuslibet tractus vicarius aut quicumque dux vel comes cuiuslibet limitis vel divinarum comes domorum, postquam sibi successum fuerit, audeat excedere de locis, quae rexisse noscitur, antequam quinquaginta dierum constitutus numerus finiatur.

1. Sed per id tempus praesides quidem et consulares nec non correctores in metropoli, spectabiles vero iudices tam civiles quam militares in civitatibus administratae dioeceseos illustrioribus publice, nec domi vel intra sancrosanctos terminos vel regiones aut potentes domos latitantes, sed in celeberrimis locis ante omnium quos nuper gubernaverant ora versentur, ut pateat omnibus facultas libera super furtis aut criminibus querimoniam commovendi, ita ut ab omni defensus iniuria provisione post eum administrantis ac periculo officii nec minus curialium et defensoris civitatis, iuratoriae tantum cautioni commissus, postquam fuerit in querimoniam devocatus, pulsare volentibus ( ut dictum est) pro legum ratione respondeat:

2. Nec ullam ante praefinitum tempus de provincia discedendi excusationem ei tribuat vel divina revocatoria vel codicilli alterius administrationis oblati vel praeceptum amplissimae tuae sedis, ut alterius provinciae moderatoris vices obtineat, aut praeceptum praefatae vel alterius civilis seu militaris cuiuscumque potestatis, ut quamcumque sollicitudinem publicam gerat aut exhibeatur vel deducatur, aut postremum cuiuslibet artis astutia, cuiuscumque occasionis excogitata calliditas excludatur, ut modis omnibus, quae pro universarum provinciarum salute sancimus, sortiantur effectum.

3. Quod si quis temeritate punienda saluberrimam legem circumscribendam vel violandam crediderit, licet et maiestatis reus non immerito iudicetur, attamen quinquaginta librarum auri multam publicis calculis inferre cogetur: simili poena plectendo, qui post eum administratione suscepta minime eum curaverit honeste retinendum aut super eius fuga protinus referendum.

4. Administrationem autem deponere non volumus decessorem, antequam successor ad provinciae fines pervenerit, licet litteris ad eum seu programmate vel edicto ad officium et provinciales usus fuerit.

5. Ipse autem, qui praesentem fugiens non observaverit legem, ubicumque repertus fuerit, licet in hac florentissima civitate, ad provinciam sine ullo penitus obstaculo praeceptione tui culminis, cura etiam viri clarissimi rectoris provinciae, in qua repertus fuerit, deducetur, per sex mensuum curricula ibidem moraturus, quatenus interea minime crimina possint vel furta celari.

6. Officium etiam, quod eum (debito tamen honore servato) non prohibuerit contra legis tenorem discedere, triginta librarum auri dispendio ferietur.

7. Quod si intra quinquaginta dierum numerum fuerit forte pulsatus et praefato elapso tempore necdum finita lis fuerit, civiliter quidem super furtorum sceleribus pulsatus dato procuratore instructo post quinquaginta dies protinus habeat licentiam discedendi: accusatione vero super criminibus facta per inscriptionum laqueos inretitus usque ad terminum causae ibidem necessario perdurabit.

8. Sciant autem universi iudices, apud quos vel administrationis iure vel ex praecepto amplissimae tuae sedis huiusmodi controversiae civiliter vel criminaliter ventilantur, intra viginti dierum spatium debere se praefata litigia, postquam orta fuerint, terminare. Nam si supersederint, ipsos quidem decem librarum auri condemnationem subire censemus, accusationem vero seu civilem intentionem semel in iudicium deductam praefato modo legitime terminari. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 479 D. V ID. OCT. CONSTANTINOPOLI ZENONE A. II CONS.>

1.50.0. De officio eius qui vicem alicuius iudicis obtinet.

 

1.50.1

Imperator Gordianus . In causa quae spectat ad utilitatem rei publicae eum qui vice praesidis provinciae administrat potuisse cognoscere in dubium non venit. Sane si in aliquo captum est ius rei publicae, iuxta scita divorum principum defensores rei publicae ( si modo adesse fiduciam negotio putant) restitutionis auxilium possunt flagitare. * GORD. A.DOMITIO PP. *<A 240 D. III NON. NOV. SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

1.50.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Suggerente magnificentia vestra docta imperialis aeternitas debere eos, qui praeceptione principali seu vestrae sedis amplissimae tueri locum rectorum provinciarum noscuntur, auctoritatem habere tutores seu curatores petentibus dare, decretum etiam interponere ad alienandas minorum similiumque eis personarum seu curalium facultates, emancipationes quoque legibus celebrare et omnia quae ad iurisdictionem rectoris provinciae pertinent actitare, praecipere dignata est pro dispositione vestrae celsitudinis praefatas huiusmodi sollicitudines peragendi habere licentiam. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. MANDATA AD ANTIOCHUM PP. PER REFERENDARIUM, QUAE SIC HABENT:*<A 427 D. PRID. ID. OCT. CONSTANTINOPOLI HIERIO ET ARDABURE CONSS.>

1.51.0. De adsessoribus et domesticis et cancellariis iudicum.

 

1.51.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Studiorum labor meretur, ut hi, qui in publicis administrationibus constitui sociari sibi consiliorum participes cupiunt, spe praemiorum atque honorificentia sua provocent eos, quorum prudentiam sibi putant esse necessariam, non metu terribili et necessitate incongrua libertati. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PAULINO. *<A 286 D. PRID. ID. IUL. TIBERIADE MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

1.51.2

Imperator Constantinus . Praesides non per adsessores, sed per se subscribant libellis. Quod si quis adsessori subscriptionem inconsultis nobis permiserit, mox adsessor qui subscripsit exilio puniatur: praesidis vero nomen ad nos referri iubemus, ut in eum severius vindicetur. * CONST. A. AD BASSUM PP. *<A 320 D. XV K. SEPT. CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO C. CONSS.>

1.51.3

Imperatores Arcadius, Honorius . Consiliarios iudicum et cancellarios et eos, qui domesticorum funguntur officio, post depositam administrationem quinquaginta dies in provincia residere praecipimus.

1. Pro confesso autem tenebitur, qui accusatus huiusmodi personam subtraxerit: eaque in quadruplum restitui iubemus, quae desiderantur ablata, ut duplum spoliatus accipiat, duplum noster fiscus adquirat. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D. VI K. IAN. MEDIOLANI THEODORO CONS.>

1.51.4

Imperatores Arcadius, Honorius . Domesticus iudicis a publicis actibus arceatur. Quod si necessitatibus publicis sese convictus fuerit miscuisse, statim eum ad maioris potestatis examen deduci oportet, ut competens in eo vindicta promatur. * ARCAD. ET HONOR. AA. ET THEODOS. A. AD CAELICIANUM VIC. *<A 404 D. VI ID. APRIL. HONORIO A. VI ET ARISTAENETO CONSS.>

1.51.5

Imperatores Honorius, Theodosius . Nemo in provinciis, qui semel domestici vel cancellarii ministerium gesserit, ad eandem observationem aliqua ambitione iterum remeare concedatur. * HONOR. ET THEODOS. AA. SELEUCO PP. *<A 415 D. III ID. DEC. RAVENNAE AA. X ET VI CONSS.>

1.51.6

Imperatores Honorius, Theodosius . Nemo de domesticis ducum vel comitum militarium, officiis eorum connumeratus, post completum sui temporis actum ad eandem rursus sollicitudinem audeat adspirare: decem auri librarum condemnatione proposita, si quis hanc violare voluerit sanctionem: eadem poena officio quoque coercendo, si per ambitionem vel avaritiam ex his aliquid temerari concesserit. * HONOR. ET THEODOS. AA. VITALIANO DUCI LIBYAE. *<A 417 D. VIIII K. NOV. CONSTANTINOPOLI HONORIO A. XI ET CONSTANTIO II CONSS.>

1.51.7

Imperatores Honorius, Theodosius . Velut castrense peculium filii familias adsessores etiam post patris obitum vindicent, qui consiliis propriis administratores iuvare consueverunt, si quid licitis honestisque lucris coadunare potuerunt. * HONOR. ET THEODOS. AA. EUSTATHIO PP. *<A 422 D. X K. APRIL. CONSTANTINOPOLI HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA.CONSS.>

1.51.8

Imperatores Honorius, Theodosius . Nullus iudicum ad provinciam sibi commissam quemquam secum ducere audeat, cui domestici vel cancellarii nomen imponat, nec profectum ad se undecumque suscipiat , ne famae nota cum bonorum publicatione plectatur. Periculo enim primatum officii cancellarios, sub fide gestorum ex eodem officio electos iudicibus applicari iubemus, ita ut post depositam administrationem nec militiam deserant et provincialibus praesentiam sui exhibeant, quo volentibus sit accusandi eos facultas, si enim idonea causa exegerit, ad detegenda iudicis flagitia et quaestioni eos subdi oportet. * HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. *<A 423 D. PRID. K. IUN. CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>

1.51.9

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si post depositam administrationem iudicum praesentiam vel exhibitionem domesticorum querimonia provincialium aut curalium vel aliqua publica necessitas postulaverit, per eosdem administratores, quorum domestici fuerint, iudicio legibusque tradantur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD TAURUM PP. *<A 433 D. V NON. IUL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XIIII ET MAXIMO CONSS.>

1.51.10

Imperatores Theodosius, Valentinianus . In consiliariis observari censemus, ut in eum, qui in sua provincia ultra quattuor menses moderatoribus adsederit adversus leges antiquas et divorum retro principum scita, proscriptio bonorum et accusatio publici criminis immineat, nisi per caeleste oraculum vel amplissimae tuae sedis praeceptionem sese defendat. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. XIII K. FEBR. THEODOSIO XVII ET FESTO CONSS.>

1.51.11

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Non parum adsessoribus magistratuum maiorum quam ipsis iudicibus nostrae benivolentiae liberalitas tribuenda est. Ideoque consiliarios virorum illustrium praefectorum tam praetorio quam huius inclitae urbis eminentissimorumque magistrorum militum nec non etiam viri illustris magistri officiorum, sive praedicto officio iam functi sunt seu fungentur in posterum, post depositum etiam officium ab omni indictionis onere seu civilium seu militarium iudicum prorsus immunes esse praecipimus, ut nec ab amplissima quidem sede tui culminis eis ulla molestia super suscipiendo quolibet gravamine penitus iniungatur: quinquaginta librarum auri officio tui culminis damnatione multando, si quid adversus statuta clementiae nostrae innovari concesserit * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ZOILO PP.ORIENTIS. * <A 444 D. V K. MART. THEODOSIO A. XVIII ET ALBINO CONSS.>