Codex Iustinianus – Liber I

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

1.30.0. De officio quaestoris.

 

1.30.1

Imperator Theodosius . Totius minoris laterculi curam scias ad tuae sublimitatis sollicitudinem pertinere, ita ut tuo arbitratu ex scrinio memoriae totius minoris laterculi dignitates, hoc est praepositurae omnes, tribunatus et praefecturae castrorum iuxta consuetudinem priscam clementiae meae auctoritate deinceps mittantur. * THEODOS. A. SALLUSTIO QUAEST. *<A 424 D. VI K. MAI. CONSTANTINOPOLI VICTORE CONS.>

1.30.2

Imperator Theodosius . Omnes minoris laterculi dignitates, quae sub cura quidem ac sollicitudine viri illustris quaestoris esse antea videbantur, postea vero vel universae vel mediae ad magistrorum militum potestatem dispositionemque transierant, placuit nunc clementiae meae vetusti temporis more renovato ad prisca deinceps iura revocare. * THEODOS. A. HELIONI COM. ET MAG. OFF. *<A 424 D. III K. MAI. SUPRA SCRIPTO CONS.>

1.30.3

Imperator Anastasius . Officia et condiciones, quae pertinent ad viros devotos in sacro scrinio memoriae militantes, nemini liceat sub quacumque occasione sine ulla divinae subscriptionis liberalitate peragere: eo, quicumque in hoc fuerit postea facinore convictus, publicatione bonorum suorum multando, officio quoque rectoris provinciae, in qua non adlegato super gerenda sollicitudine sacro rescripto aliquis ausus fuerit eandem curam sibimet usurpare, trium librarum auri dispendio feriendo. * ANASTAS. A. EUSEBIO MAG. OFF. *<A 492 D. K. MART. CONSTANTINOPOLI ANASTASIO A. ET RUFO CONSS.>

1.31.0. De officio magistri officiorum.

 

1.31.1

Imperator Constantius . Privilegiis dudum scholae vestrae indultis integris reservatis, ad ducenam etiam et centenam et biarchiam nemo suffragio, nisi labore unusquisque perveniat, principatum vero adipiscatur matricula decurrente, ita ut ad curas agendas et cursum illi exeant, quos ordo militiae vocat et laborum.

1. Adiutor praeterea, in quo totius scholae status et magistri securitas constituta est, idoneus probitate morum ac bonis artibus praeditus nostris per magistrum obtutibus offeratur, ut nostro ordinetur arbitrio. * CONSTANTIUS A. AD AGENTES IN REBUS. *<A 359 D. ET PP. ROMAE IN FORO TRAIANI K. NOV. EUSEBIO ET HYPATIO CONSS.>

1.31.2

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Nemo agentum in rebus ordinem militiae atque stipendia praevertat, etiamsi nostri numinis per obreptionem detulerit indultum: ac si quis formam istiusmodi docebitur obtulisse, in locum, ex quo indecenter emerserat, revertatur, ut is gradu ceteros antecedat, quem stipendia longiora vel labor prolixior fecerit anteire. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD PRINCIPIUM MAG. OFF.*<A 386 PP. HADRUMETI VII ID. MART. POST CONS. ARCADII A. ET BAUTONIS.>

1.31.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Scholarium nostrorum devotio, probata nostris parentibus, circa nostrae maxime serenitatis adfectionem enituit. Inde quidquid ad fovenda servandaque eorum privilegia postulatur, statim credidimus admittendum. Ideoque suggestionem tui culminis approbantes viris spectabilibus comitibus scholarum verberandi regradandive senatores ac ducenarios licentiam denegamus. Ea namque, quae tali commotione digna sunt, ad tuae sublimitatis volumus referri notitiam. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. PHLEGETIO COM. ET MAG. OFF. *<A 441 D. XV K. MAI. CONSTANTINOPOLI CYRO VC. CONS.>

1.31.4

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Curae perpetuae tui culminis credimus iniungendum, ut super omni limite sub tua iurisdictione constituto, quemadmodum se militum numerus habeat castrorumque ac clusurarum cura procedat, quotannis significare nobis propria suggestione procuret. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. NOMO MAG. OFF. *<A 443 D. PRID. ID. SEPT. CONSTANTINOPOLI MAXIMO II ET PATERIO CONSS.>

1.31.5

Imperatores Justinus, Justinianus . Iubemus eum ad militiam devotissimorum scholarium de cetero pervenire, qui nostrum meruit iudicium, nec licere pro tempore tui culminis administrationem habenti sine huiusmodi probatoria aliquem inter eosdem viros devotos, scholares suis referre praeceptionibus: sed sciat is, qui sine sacro rescripto ad eandem pervenire militiam ausus fuerit, non solum ea se privari, verum etiam poenae viginti librarum auri subici.

1. Illud etiam observari de cetero volumus, ut, si quis locus statutorum scholarium in quacumque schola vacaverit, ille subrogetur, quem nostra pietas per sacrum rescriptum vacantem subire locum praeceperit.

2. Ad haec quadrimenstruos breves eorundem scholarium cura tuae sublimitatis et pro tempore viri excellentissimi magistri officiorum conscribi volumus et eos sacro scrinio laterculi praestari ibi deponendos, ut semper notitia eorundem scholarium certa sit neque publico damnum aliquod infligatur. * IUSTINUS ET IUST. AA. TATIANO MAG. OFF. *<A 527 D. X K. MAI. CONSTANTINOPOLI MAVORTIO VC. CONS.>

1.32.0. De officio comitis sacrarum largitionum.

 

1.32.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Palatinis haec cura debet esse praecipua, ut, periculo proprio notariis destinatis, super neglegentia iudicum, si ita res exegerit, conquerantur, ne eorum sit impunita desidia.

1. Iudices quoque de eorum nominibus referre convenit, quos commodis propriis magis quam utilitatibus publicis studere praeviderint.

2. Breves etiam quadrimenstruos ad officium palatinum noverint dirigendos aurumque exactum ad sacras largitiones sine ulla dilatione esse mittendum. * ARCAD. ET HONOR. AA. LIMENIO COM. SACR. LARG. *<A 401 D. III K. MART. MEDIOLANI VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.>

1.33.0. De officio comitis rerum privatarum.

 

1.33.1

Imperatores Valentinianus, Valens . Si quid negotiorum fuerit actitatum, in quibus aliquid commodi fiscalis appareat, ad officium rei privatae tua gravitas acta transmittat, ut instructione percepta, quid sibimet iuris auxilio debeatur, agnoscat. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD HONORATUM CONSULAREM BYZACII. *<A 368 D. VI K. IAN. VALENTINIANO ET VALENTE AA. II CONSS.>

1.33.2

Imperatores Arcadius, Honorius . Ad palatinorum curam et rationalium officia omnium rerum nostrarum et totius perpetuarii, hoc est emphyteuticarii, iuris exactio revertatur. * ARCAD. ET HONOR. AA. MINERVIO COM. RER. PRIVAT. *<A 397 D. X K. IAN. MEDIOLANI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

1.33.3

Imperatores Honorius, Theodosius . Si quis iudicum vir illustris vel praefectus urbi cognitionem comitivae privatarum examini debitam sibimet vindicandam censuerit vel tuitionem contra eiusdem sedis statuta praestiterit, ad quinquaginta librarum auri illationem poenae nomine eius officium teneatur, quam decet in articulo exigi mansuetudinis nostrae aerario sociandam. * HONOR. ET THEODOS. AA. URSACIO COM. RER. PRIVAT. *<A 414 D. VI ID. AUG. RAVENNAE CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>

1.33.4

TESTO IN LINGUA GRECA

1.33.5

TESTO IN LINGUA GRECA

1.34.0. De officio comitis sacri patrimonii.

 

1.34.1

TESTO IN LINGUA GRECA

1.34.2

TESTO IN LINGUA GRECA

1.34.3

TESTO IN LINGUA GRECA

1.35.0. De officio proconsulis et legati.

 

1.35.1

Imperator Constantinus . Legati non solum civiles, sed etiam criminales causas audiant, ita ut, si sententiam in reos ferendam perviderint, ad proconsules eos transmittere non morentur. * CONST. A. AELIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 320 D. K. OCT. CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO C. CONSS.>

1.35.2

Imperatores Arcadius, Honorius . Officium hellesponti consularis aeternae recordationis patrem serenitatis nostrae adiit et expositis suis incommodis, quibus a vicarianis apparitoribus urguebatur, oravit sub tuae sublimitatis agere potestate. Cuius adlegationes humanae proclivius pium principem commoverunt: quod et nos obtinere censemus. * ARCAD. ET HONOR. AA. SIMPLICIO PROCONS. ASIAE. *<A 396 D. VIII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>

1.36.0. De officio comitis Orientis.

 

1.36.1

Imperator Leo . Titulos, qui alytarchiae et syriarchiae muneribus in prima Syria deputati sunt, per officia tam viri spectabilis comitis Orientis quam viri clarissimi rectoris provinciae flagitari praecipimus.

1. Alytarchiae quidem ludi cura viri spectabilis comitis orientis et eius officii, syriarchiae vero sollicitudine viri clarissimi moderantis provinciam eiusque apparitionis exerceantur, nullique penitus curialium, nec si voluerint, idem munus vel honorem subeundi licentia permittatur. * LEO A. PUSAEO PP. *<A 465 D. V ID. NOV. CONSTANTINOPOLI BASILISCO ET HERMINERICO CONSS.>

1.37.0. De officio praefecti Augustalis.

 

1.37.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Omnia tributa per Aegyptiacam dioecesin cura et providentia claritatis tuae a moderatoribus provinciarum exigi iubemus. Si qui tamen ex possessoribus sive militaribus sive non militaribus ad inferenda quae debent audaces extiterint, eos per militare etiam auxilium, si opus exegerit, ad solutionem compelli censemus. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. FLORENTIO PRAEF. AUGUSTALI.*<A 386 D. XIII K. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO NP. ET EUODIO CONSS.>

1.37.2

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Praefectus Augustalis ordinariorum sub se iudicum examinandi flagitia et super his referendi, non amovendi vel puniendi habeat potestatem. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 395 D. PRID. NON. DEC. CONSTANTINOPOLI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

1.38.0. De officio vicarii.

 

1.38.1

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . In civilibus causis vicarios comitibus militum convenit anteferri, in militaribus negotiis comites vicariis anteponi, quotiensque societas in iudicando contigerit, priore loco vicarius ponderetur, comes adiunctus accedat: si quidem cum praefecturae meritum ceteris dignitatibus antestet, vicaria dignitas ipso nomine eius se trahere indicet portinem et sacrae cognitionis habeat potestatem et iudicationis nostrae soleat repraesentare reverentiam. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. ANTONIO PP. *<A 377 D. VIII ID. IAN. GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSS.>

1.38.2

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . Relationes vicariorum, si quando usus attulerit, ad nostram mansuetudinem referantur. Relationes enim iudicum libenter audimus, ne administratorum decrescere videatur auctoritas, si eorum consulta veluti profanorum preces a nostris adytis repellamus. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD HESPERIUM PP. *<A 377 D. XII K. FEBR. GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSS.>

1.39.0. De officio praetorum.

 

1.39.1

Imperator Constantius . Praetori defertur haec iurisdictio sancientibus nobis, ut liberale negotium ipse disceptator examinet. Sane interponi ab eo decreta conveniet, ut, sive in integrum restitutio deferenda est, probatis dumtaxat causis ab eodem etiam interponatur decretum, seu tutoris dandi seu ordinandi curatoris, impleatur ab eo interpositio decretorum: quippe cum apud eum quoque adipisci debeat patronorum iudicio sedula servitus libertatem. Nec sane debita filiorum votis patrum vota cessabunt, ut patente copia liberos suos exuant potestate, magis propriis obsequiis mancipatos, cum sese intellegant his obsequii plus debere, a quibus sese memine runt vinculis sacris exutos. * CONSTANTIUS A. AD SENATUM. *<A 359 D. III K. IAN. EUSEBIO ET HYPATIO CONSS.>

1.39.2

Imperatores Valentinianus, Marcianus . Tres tantummodo praetores electae opinionis in hac urbe per singulos annos iudicio senatus praecipimus ordinari, qui competentes causas et debitos actus integre disceptare atque tractare debebunt, ut hi tamen tres ex his, qui proprium larem in hac alma urbe habeant, non ex provinciis eligantur. Nec si qui forte propter aliquas causas ad hanc urbem de provinciis venerit, ad praeturae munus vocetur, sed hi tantummodo, ut dictum est, qui hic domicilium fovent, ita ut nec ipsi sumptus quosdam inferre cogantur inviti, sed habeant spontaneae liberalitatis arbitrium. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. TATIANO PU. *<A 450 D. XV K. IAN. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. VII ET AVIENO CONSS.>

1.40.0. De officio rectoris provinciae.

 

1.40.1

Imperator Alexander Severus . Potest de falso causam cognoscens praeses provinciae incidentem proprietatis quaestionem dirimere. * ALEX. A. IULIANAE. *<A 234 D. VI K. APRIL. MAXIMO II ET URBANO CONSS.>

1.40.2

Imperator Constantinus . Praesides provinciarum oportet, si quis potentiorum extiterit insolentior et ipsi vindicare non possunt aut examinare aut pronuntiare nequeunt, de eius nomine ad nos aut certe ad praetorianae praefecturae scientiam referre : quo provideatur, qualiter publicae disciplinae et laesis tenuioribus consulatur. * CONST. A. AD MAXIMUM. *<A 328 D. IIII K. IAN. TREVIRIS IANUARINO ET IUSTO CONSS.>

1.40.3

Imperator Constantinus . Iustissimos et vigilantissimos iudices publicis adclamationibus collaudandi damus omnibus potestatem, ut honoris eis auctiores proferamus processus, et e contrario iniustos et maleficos querellarum vocibus accusandi, ut censurae nostrae vigor eos absumat. Nam si verae voces sunt nec ad libidinem per clientelas effusae, diligenter investigabimus: praefectis praetorio et comitibus, qui per provincias constituti sunt, provincialium nostrorum voces ad nostram scientiam referentibus. * CONST. A. AD PROVINCIALES. *<A 331 PP. K. NOV. CONSTANTINOPOLI BASSO ET ABLABIO CONSS.>

1.40.4

Imperator Constantinus . In officiales praefectorum cursum publicum laniantes vel prava contra utilitatem publicam molientes vindicandi tibi dedimus potestatem, ita ut praefectos de eorum culpa facias certiores. * CONST. A. AD PERICLEM PRAES. *<A 335 D. X K. NOV. NICOPOLI CONSTANTIO ET ALBINO CONSS.>

1.40.5

Imperatores Valentinianus, Valens . Potioris gradus iudicibus ab inferioribus competens reverentia tribuatur. Sed ubi publica tractatur utilitas, etsi minor iudex veritatem investigaverit, nulla maiori inrogatur iniuria. Sane qui insignia dignitatis ad hoc exercet, ut indignis iniuriis existimet adficiendos eos, qui officia cum potestate moderantur, non declinabit nostrae indignationis aculeos. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD APRONIANUM PU. *<A 364 D. V. K. IUN. ANCYRO DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>

1.40.6

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Civitas rhodiorum iniuriam suam non tam decenter quam sero conquesta est. Unde inviolabili observatione sancimus, ut, quoniam tempore hiemis navigatio saepe periculosa est semper incerta, in illis quinque urbibus, quae potiores esse ceteris adseruntur, vicissim hiemandum sibi iudices recognoscant. Quod si cuiquam tale existat ingenium, ut praecepta nostra contemnat, quinquaginta ab eo argenti librae, centum ab eius officio, si aliter factum fuerit, fisci viribus inferantur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 385 D. V ID. DEC. CONSTANTINOPOLI ARCADIO ET BAUTONE CONSS.>

1.40.7

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Qui ordinariam gesserit dignitatem, quidquid ex venturae delegationis titulis profligaverit, cum dispendio pudoris atque fortunae de propriis facultatibus intra provinciam positus inferre debebit. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D. VII K. IUN. CONSTANTINOPOLI HONORIO NP. ET EUODIO CONSS.>

1.40.8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Ne quis iudicum in provincia sua praefectianum vel palatinum vel militem vel ex his etiam omnibus, qui antea in huiusmodi officiis fuerunt commorati, intercessorem ( id est exsecutorem) cuiusquam litigatoris petitione in quolibet seu privato seu publico negotio putet esse tribuendum. Nam peccantem circa consulta caelestia cum suo officio non solum detrimentum famae, sed etiam patrimoniorum damna comitentur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D. NON. AUG. CONSTANTINOPOLI HONORIO NP. ET EUODIO CONSS.>

1.40.9

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Nullus provinciae moderator augustissimam urbem sine iussione adire audeat. Nam si quem patuerit contra decreti nostri praecepta venisse, is congrua condemnatione plectetur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. POLEMIO PP. ILLYRICI. *<A 390 D. X K. IAN. MEDIOLANI POST CONSULATUM TIMASII ET PROMOTI.>

1.40.10

Imperatores Arcadius, Honorius . Nullum palatinis tibi obsecundantibus cum provincialibus volumus esse commercium : sed iudices scire debebunt hoc sibi praecipue esse commissum, ut ipsi a provincialibus exigant et consueta deposcant, palatinum vero possessor non horreat, qui non sibi, sed iudicibus atque officiis praeceptus est imminere. * ARCAD. ET HONOR. AA. LIMENIO COM. SACR. LARG. *<A 401 D. VI K. APRIL.>

1.40.11

Imperatores Honorius, Theodosius . Moderatores provinciarum curam gerere iubemus, ne quid potentium procuratores perperam inliciteque committant. * HONOR. ET THEODOS. AA. THEODORO PP. *<A 408 D. VI K. DEC. RAVENNAE BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

1.40.12

Imperatores Honorius, Theodosius . Omnes per provincias apparitores pro inveterata auctoritate iuxta motum iudicis nudatos verberibus, si ita res tulerit, subiacere praecipimus, ut et facilis exsecutio rerum publicarum sit et officiorum insolentia comprimatur et iudicum severitati competens reddatur auctoritas. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 412 D. VI K. IAN. HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.>

1.40.13

TESTO IN LINGUA GRECA

1.40.14