Codex Iustinianus – Liber I

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

34. In schola praeconum hominibus decem annonae xi capita xs solidi xcvii. Ita: primo annonae ii pro annona solidos v, capitus is pro capitu solidos iiii, fiunt solidi xvi. Reliquis hominibus novem ad annonam i pro annona solidos v et ad capitum i pro capitu solidos iiii, fiunt solidi lxxxi.

35. In schola draconariorum hominibus decem annonae xi capita xs solidi xcvii. Ita: primo annonae ii pro annona solidos v, capitus is pro capitu solidos iiii, fiunt solidi xvi. Reliquis hominibus novem ad annonam i pro annona solidos v et ad capitum i pro capitu solidos iiii, fiunt solidi lxxxi.

36. In scrinio operum hominibus viginti annonae xxviii capita xxi solidi ccxxiiii. Ita: primo annonae iii pro annona solidi v, capita ii pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xxiii. Reliquis hominibus tribus ad annonas ii pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xlii. Reliquis aliis hominibus sex ad annonam is pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi lxviiii. Reliquis aliis hominibus decem ad annonam i pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xc.

37. In scrinio arcae hominibus viginti annonae xxviii capita xxi solidi ccxxiiii. Ita: primo annonae iii pro annona solidi v, capita ii pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xxiii. Reliquis hominibus tribus ad annonas ii pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xlii. Reliquis aliis hominibus sex ad annonam is pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi lxviiii. Reliquis aliis hominibus decem ad annonam i pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xc.

38. In schola chartulariorum hominibus quinquaginta annonae lviii capita liis solidi d. Ita: primo annonae iii pro annona solidi v, capita ii pro capitu solidi iiii , fiunt solidi xxiii. Reliquis hominibus tribus ad annonas ii pro annona solidi v et ad capitum is pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xlviii. Reliquis aliis hominibus sex ad annonam is pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi lxviiii. Reliquis aliis hominibus quadraginta ad annonam i pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi ccclx.

39. Fiunt homines cccxcvi, annonae ccccxcviii solidorum iiccccxc, capita ccccxxs solidorum mdclxxxii, fiunt solidi iiiiclxxii.

40. Item pro annonis et capitu consularis solidi ccccxlviii. Officiorum eius solidi clx.

41. Pro tempore medicis hominibus quinque annonae xlviiii capita xviiis solidi cccxviiii. Ita: primo pro annonis xv capitibus vi solidi ic. Secundo pro annonis x capitibus solidi lxx. Reliquis hominibus tribus ad annonas viii et ad capita iis solidi cl.

42. Grammaticis hominibus duobus ad annonas x et ad capita v, ad solidos lxx. Sophistis oratoribus hominibus duobus ad annonas x, ad capita v, ad solidos lxx.

43. Haec igitur, quae pro disponendis civilibus iudicibus Africae eorumque officiis, id est tam scriniariis amplissimae eius praefecturae quam cohortalibus, per hanc divinam constitutionem statuimus, tua magnitudo cognoscens ex kalendis septembribus futurae tertiae decimae indictionis effectui mancipari observarique procuret atque edictis publicis omnibus innotescant: his scilicet, qui ordinati fuerint a tua sublimitate secundum praesentem divinam constitutionem, firmitatem sui status in perpetuo habituris. Nam deo iuvante de militaribus iudicibus et de officiis eorum et de alio nostro exercitu per aliam sanctionem statuimus. * IN NOM. D. N. IHESU CHRISTI IMP. C. FLAV. IUST. ALAMAN. GOTTHIC. FRANCIC. GERMANIC. ANTIC. ALANIC. VVANDALIC. AFRIC. PIUS FELIX INCL. VICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER A. ARCHELAO PP. AFRICAE.*<A 534 EMISSA LEX CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO PP. A. IIII ET PAULINO VC. CONSS.>

1.27.2

Imperator Justinianus . In nomine domini nostri Ihesu Christi ad omnia consilia omnesque actus semper progredimur. Per ipsum enim imperii iura suscepimus, per ipsum pacem cum persis in aeternum confirmavimus, per ipsum acerbissimos hostes et fortissimos tyrannos deiecimus, per ipsum multas difficultates superavimus, per ipsum et Africam defendere et sub nostrum imperium redigere nobis concessum est, per ipsum quoque, ut nostro moderamine recte gubernetur et firme custodiatur, confidimus.

1. Unde iam per eius gratiam civilium administrationum iudices et officia singulis Africanis provinciis constituimus, attribuentes, quid emolumentorum unusquisque percipere debeat. Ad eius igitur providentiam etiam nunc animum nostrum referentes et armatas militias et duces militum ordinare disponimus.

1a Sancimus itaque, ut dux limitis Tripolitanae provinciae in Leptimagnensi civitate sedes interim habeat, dux vero Byzacenae provinciae in Capsa et Thelepte civitatibus interim sedeat, dux autem Numidiae provinciae in Constantinensi civitate sedes interim habeat, dux autem Mauritaniae provinciae in Caesariensi civitate interim sedeat.

2. Iubemus etiam, ut in traiectu, qui est contra Hispaniam, quod septem dicitur, quantos providerit tua magnitudo, de militibus una cum tribuno suo, homine prudente et devotionem servante rei publicae nostrae per omnia, constituas, qui possit et ipsum traiectum semper servare et omnia, quaecumque in partibus Hispaniae vel Galliae seu Francorum aguntur, viro spectabili duci nuntiare, ut ipse tuae magnitudini referat. In quo traiectu etiam dromones, quantos provideris, ordinari facias.

3. In Sardinia autem iubemus ducem ordinari et eum iuxta montes, ubi barbaricini videntur, sedere habentem milites pro custodia locorum, quantos et ubi tua magnitudo providerit.

4. Et omnes diligenter pro commissis suae custodiae provinciis invigilent et ab omni hostium incursione subiectos nostros tueantur illaesos et festinent, die noctuque dei invocando auxilium et diligenter laborando, usque ad illos fines provincias Africanas extendere, ubi ante invasionem Vandalorum et Maurorum res publica Romana fines habuerat et ubi custodes antiqui servabant, sicut ex clusuris et burgis ostenditur.

4a Maxime autem civitates, quae prope clusuras et fines antea tenebantur, cum essent sub Romano imperio constitutae, auxiliante divina misericordia, cum hostes per partes expelluntur, festinantes comprehendere atque manere et in illis locis duces et milies per partes accedant, ubi antea fines et clusurae provinciarum erant, quando integrae Africanae servabantur sub Romano imperio provinciae:

4b Quod deo adnuente, cuius auxilio nobis restitutae sunt, speramus cito nostris provenire temporibus, et ut in securitate et pace provinciae cum antiquis finibus integrae serventur et vigiliis ac laboribus devotissimorum militum et cura spectabilium pro tempore ducum custodiantur illaesae, quoniam ita convenit, ut semper custodes fines provinciae servent, ne detur hostibus licentia incurrendi aut devastandi loca, quae nostri subiecti possident.

5. Quantos autem milites sive pedestres sive equites per unumquemque limitem qui debent ad custodiendas provincias et civitates, tua magnitudo, prout consideraverit, ordinet et nobis referat, ut, si perviderimus sufficientem esse ordinationem, confirmemus eam, sin autem perspexerimus et aliquid amplius fieri, ut eam augmentemus.

6. Quid autem dux stipendiorum nomine pro se suisque hominibus et quid eius officium consequatur, hoc subdita declaratur notitia.

7. Sicut ergo praedictum est, interim nunc duces ac milites secundum nostram dispositionem in locis seu civitatibus quibus iussimus sedeant, donec deo auxiliante nobis ac rei publicae nostrae per labores nostros in illis locis constitui possint, in quibus uniuscuiusque provinciae antiquus limes constitutus erat, quando florente Romana re publica memoratae provinciae integrae tenebantur.

8. Pro limitaneis vero ordinandis ( quia necessarium nobis esse videtur, ut extra comitatenses milites per castra milites limitanei constituantur, qui possint et castra et civitates limitis defendere et terras colere, ut alii provinciales videntes eos per partes ad illa loca se conferant) exemplum fecimus unius numeri limitaneorum, ut secundum exemplum, quod nos misimus, per castra et loca, quae providerit tua magnitudo, eos ad similitudinem nostri exempli ordinet, sic tamen ut, si inveneris de provinciis idonea corpora, aut de illis, quos antea milites habebant, limitaneorum constituas numero in unoquoque limite, ut, si forsitan commotio aliqua fuerit, possint ipsi limitanei sine comitatensibus militibus una cum ducibus suis adiuvare loca, ubi dispositi fuerint, non longe limitem exeuntes nec ipsi limitanei nec duces eorum, ut nullum etiam dispendium a ducibus vel ducianis praedicti limitanei sustineant, nec aliquas sibi consuetudines de eorum stipendiis per fraudes ad suum lucrum convertant. Haec autem non solum in limitaneos volumus observari, sed etiam in comitatenses milites.

9. Et unumquemque ducem et tribunos eorundem militum iubemus, ut semper milites ad exercitationem armorum teneant et non concedant eos divagari, ut, si quando necessitas contigerit, possint inimicis resistere: et nullum audeant duces aut tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne, dum sibi lucrum studeant conficere, incustoditas nostras relinquant provincias.

9a. Nam si usurpaverint memorati duces vel officia eorum seu tribuni commeatalem de militibus relinquere aut aliquod lucrum de eorum emolumentis subripere, hoc non solum in quadruplum iubemus publico dependere, sed etiam dignitate eos privari.

9b. Magis enim debent duces et tribuni supra deputata sibi emolumenta secundum labores suos de nostra largitate remunerationem sperare et non de commeatis militum aut de eorum stipendiis lucrum sibi adquirere, quoniam ideo ordinati sunt milites, ut per ipsos provinciae vindicentur: praecipue cum sufficienter et ipsis ducibus et officiis eorum emolumenta praestitimus et semper providimus unumquemque secundum labores suos ad meliores gradus et maiores dignitates perducere.

10. Postquam vero deo placuerit et per tuam magnitudinem limes omnis in antiquum statum pervenerit et bene ordinatus fuerit, tunc, ubicumque necessitas emerserit, viri spectabiles duces invicem sibi, quando usus exegerit, auxilium praebeant, ut provinciae seu limites eorum vigiliis et laboribus deo iuvante illaesi custodiantur.

11. Sicut autem iubemus audaces et feroces contra inimicos iudices ac milites nostros esse, sic volumus eos mites et benevolos circa collatores nostros existere et nullum damnum nullamque laesionem in eos efficere. Si autem quisquam de militibus ausus fuerit quamcumque laesionem tributariis nostris inferre, periculo viri spectabilis ducis seu tribuni et principis digna vindicta adficiatur et indemnes tributarii nostri custodiantur.

12. Si vero pro quibusdam causis interpellatio apud nostros iudices facta fuerit, iubemus non amplius sportularum nomine, quam nostris legibus definitum est, exsecutores accipere, poenam eisdem legibus insertam ex transgressione formidantes.

13. Cum autem deo adiuvante Africanae nostrae provinciae per tuam magnitudinem secundum nostram dispositionem ordinatae et limites in antiquum statum reducti et omnis Africa sic detenta fuerit, sicut erat, cum ergo haec omnia deo iuvante, praesente tua magnitudine, disposita et perfecta fuerint et per labores tuos antiquos fines omnis Africa receperit, et docuerit nos de omni ordinatione totius Africanae dioeceseos, id est quanti et qui milites in quibus locis vel civitatibus constituti sunt et quanti limitanei in quibus locis vel limitibus constituti sunt, tunc iubemus tuam magnitudinem ad nostram clementiam remeare.

14. Interea vero si aliquas civitates seu castella per limitem constituta perviderit tua magnitudo nimiae esse magnitudinis et propter hoc non posse bene custodiri, ad talem modum eas construi disponat, ut possint per paucos bene servari.

15. Cum autem magnitudo tua omnibus dispositis ad nos remeare iussa fuerit, tunc duces uniuscuiusque limitis, quotiens pro componendis civitatibus aut castris et pro stipendiis suis ac pro annonis aliquid opus habuerint, celerius ad virum magnificum praefectum per Africam significent, ut ipse quae necessaria fuerint festinet facere, ne aliqua protractio provinciis noceat.

16. Ea vero, quae ipse fecerit vel quae adhuc necessarie procuranda sunt, postea et memoratus vir magnificus praefectus Africae et viri spectabiles duces et de aliis omnibus quae ibi aguntur frequenter ad nos referant, ut bene facta confirmemus et, quae opportunius debent fieri, ex nostra dispositione peragantur.

17. Hoc etiam decernimus, ut duces, qui ordinandi sunt per Africanos limites, nihil amplius in sacratissimo palatio cuilibet personae aut dignitati vel in praetorio per Africam praefecturae vel magisteriae potestati praebeant, nisi quantum subter adnexa declarat notitia.

17a Nam si quis amplius, quam in subdita notitia taxatum est, usurpaverit seu acceperit, triginta libras auri multae dependat nomine, cum et periculo indignationis nostrae serenitatis subiacebit: nulla alia qualibet persona aut dignitate aut officio accipiente aliquid ab eis praeter illos, quorum nomina in subiecta notitia continentur.

18. Ad haec iubemus, ut deo iuvante unusquisque dux seu eorum officia, secundum quod notitia subter adnexa detinet, emolumenta sua ex tributis Africanae provinciae ex kalendis septembribus instantis felicissimae tertiae decimae indictionis percipiant.

19. Et est notitia: deo volente debent delegari ducibus et eorum officiis in Africa constitutis pro annonis et capitu per singulos annos praebendis ita:

20. Viro clarissimo duci Tripolitanae provinciae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii.

21 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis dividuntur sic:

22 Adsessori uno annonae viii capita iiii. Primicerio uno annonae v capita ii. Numerario uno annonae iiii capita ii. Ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. Centenariis sex ad annonas iis, fiunt annonae xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. Biarchis octo ad annonas ii , fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. Circitoribus novem ad annonas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. Semissalibus undecim ad annonam is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi.

23 Item viro clarissimo duci Byzacenae provinciae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii.

24 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis. Dividuntur sic:

25 Adsessori uno annonae viii capita iiii. Primicerio uno annonae v capita ii. Numererario uno annonae iiii capita ii. Ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. Centenariis sex ad annonas iis , fiunt annonae xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. Biarchis octo ad annonas ii, fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. Circitoribus novem ad annonas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. Semissalibus undecim ad annonam is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi.

26 Item viro clarissimo duci Numidiae provinciae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii.

27 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis. Dividuntur sic:

28 Adsessori uno annonae viii capita iiii. Primicerio uno annonae v capita ii. Numerario uno annonae iiii capita ii. Ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. Centenariis sex ad annonas iis, fiunt xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. Biarchis octo ad annonas ii, fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. Circitoribus novem ad annonas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. Semissalibus undecim ad annonas is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi.

29 Item viro clarissimo duci Mauritaniae provinciae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii.

30 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis. Dividuntur sic:

31 Adsessori uno annonae viii capita iiii. Primicerio uno annonae v capita ii. Numerario uno annonae iiii capita ii. Ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. Centenariis sex ad annonas iis, fiunt annonae xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. Biarchis octo ad annonas ii , fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. Circitoribus novem ad annonas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. Semissalibus undecim ad annonas is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi.

32 Item viro clarissimo duci Sardiniae insulae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii.

33 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis. Dividuntur sic:

34 Adsessori uno annonae viii capita iiii. Primicerio uno annonae v capita ii. Numerario uno annonae iiii capita ii. Ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. Centenariis sex ad annonas iis, fiunt annonae xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. Biarchis octo ad annonas ii , fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. Circitoribus novem ad annoas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. Semissalibus undecim ad annonas is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi.

35 Item notitia consuetudinum, quas in sacro laterculo et in praetorio amplissimae praefecturae per Africam, iam in officio magistri militum pro tempore dux praebere oportet uniuscuiusque limitis sic: in sacro laterculo solidi vi: in officio magisteriae militum potestatis pro insinuandis administrationis suae divinis nostrae serenitatis adfatibus solidi xii: in officio amplissimae praefecturae per Africam pro insinuandis eiusdem chartis solidi xii.

36 ( 21) gloria itaque tua, quae per hanc pragmaticam sanctionem nostra statuit aeternitas, effectui mancipari observarique praecipiat. * IUST. A. BELISARIO MAG. MIL. PER ORIENTEM. *<A 534 EMISSA LEX IDIBUS APRILIBUS CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO PP. A. IIII ET PAULINO VC. CONSS.>

1.28.0. De officio praefecti urbis.

 

1.28.1

Imperatores Valentinianus, Valens . Studentibus nobis statum urbis et annoniarum rationem aliquando firmare in animo subiit eiusdem annonae curam non omnibus deferre potestatibus. Ac ne praefectura urbis abrogatum sibi aliquid putaret, si totum ad officium annonarium redundasset eidem praefecturae sollicitudinis ac diligentiae necessitatem mandamus, sed non ita, ut lateat officium annonariae praefecturae, sed ut ambae potestates, in quantum sibi negotii est, tueantur civilem annonam sitque societas muneris ita, ut inferior gradus meritum superioris agnoscat atque ita superior potestas se exserat, ut sciat ex ipso nomine, quid praefecto debeatur annonae. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD VOLUSIANUM PU. *<A 368 D. II NON. APRIL. MEDIOLANI VALENTINIANO ET VALENTE AA. II CONSS.>

1.28.2

Imperatores Valentinianus, Valens . Quod promulgatis sanctionibus tua sinceritas perscriptum esse non nescit, etiam ex praecepto nostro competenter observet nec quasdam personas de provincia existimet avocandas nisi tantummodo suos officiales et homines populares huius almae urbis seditioni obnoxios. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD AMPELIUM PU. *<A 371 372 >

1.28.3

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . Praefectura urbis cunctis quae intra urbem sunt antecellat potestatibus, tantum ex omnium parte delibans, quantum sine iniuria ac detrimento alieni honoris usurpet. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD RUFINUM PU. *<A 376 D. III ID. IUL. VALENTE A. V ET VALENTINIANO IUN. CONSS.>

1.28.4

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Omnia corporatorum genera, quae in constantinopolitana civitate versantur, universos quoque cives atque populares praefecturae urbanae regi moderamine recognoscas. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. SEVERINO COM. SACR. LARG. *<A 391 D. XVII K. MAI. MEDIOLANI TATIANO ET SYMMACHO CONSS.>

1.28.5

Imperator Theodosius . Primicerius adiutorum tuae sedis officii per biennium, quod in eodem gradu ex consuetudine priscae ordinationis emeruit, curam insuper personarum usurpatione omni atque ambitione cessante suscipiat: hoc etiam adiecto, ut, si quis ex memorato ordine vel condicionis humanae fine praeventus vel alia quacumque ratione militiae gradum propriae amisisse monstrabitur, solitae ambitionis iniuria vacante locum is, qui iuxta matriculae veritatem sequitur, obtineat. * THEODOS. A. CONSTANTIO PU. *<A 424 D. X III K. IAN. CONSTANTINOPOLI VICTORE CONS.>

1.29.0. De officio magistri militum.

 

1.29.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Viri illustres comites et magistri peditum et equitum in provinciales nullam penitus habeant potestatem, nec amplissima praefectura in militares viros. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD EUSIGNIUM PP. *<A 386 – 387>

1.29.2

Imperatores Honorius, Theodosius . Apparitores statutos officii tui ad aliud iudicium trahi minime oportebit. Sciat igitur illustris magnificentia tua sub te, sive civiliter sive criminaliter appetantur, eos litigare debere. * HONOR. ET THEODOS. AA. AD HYPATIUM MAG. MIL. PER ORIENTEM. *<A 414 D. ID. DEC. CONSTANTINOPOLI CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>

1.29.3

Imperator Zeno . Eos, qui ultra statutos officii magisteriae per orientem potestatis militant, civilium quoque iudicum sententiis super quolibet negotio subiacere: ipsis quin etiam statutis in tributariis collationibus civilium quoque iudicum dispositionibus procul dubio parituris. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 476-485>

1.29.4

Imperator Anastasius . Milites de locis, in quibus consistunt, ad alia loca sine speciali nostrae serenitatis auctoritate nullatenus transferri praecipimus, nec eorum expensae in locis, in quibus consistunt, minuantur. Sed si forte quaedam urguens et necessaria causa emerserit, utilitati ac securitati publicae tam amplissimam praetorianam praefecturam quam tuam sedem sine ulla procrastinatione prospicere protinus oportet et suggestiones ad nostras aures destinare, indicantes tam loca, de quibus milites transferendi sunt, quam ea, ad quae pervenire eos oportet, nominaque fortissimorum numerorum, in quibus idem milites referuntur, nec non quantitatem annonarum et ante omnia causam, ob quam idem milites transferendi sunt, ut post talem suggestionem a nostra auctoritate competentia procedant. * ANASTAS. A. IOHANNI MAG. MIL. PER ILLYRICUM. *<A XXX >

1.29.5

Imperator Justinianus . Cum propitia divinitate Romanum nobis sit delatum imperium, sollicita cura cauta diligentia pertractantes perspeximus oportere etiam partibus Armeniae et Ponto Polemoniaco et gentibus proprium magistrum militum per hanc legem constituere, tuamque magnitudinem, quae nobis ex ante gestis optime commendata est, idoneam ad talem fore dignitatem confidentes elegimus certasque provincias, id est Magnam Armeniam, quae interior dicebatur, et gentes (Anzetenam videlicet, Ingilenam, Asthianenam, Sophenam, Sophanenam, in qua est Martyropolis, Balabitenam) et primam et secundam Armeniam et Pontum Polemoniacum tuae curae cum suis ducibus commisimus, comite Armeniae penitus sublato, certosque subdidimus numeros, non m odo quos in praesenti novos constituimus, sed etiam de praesentalibus et orientalibus et aliis agminibus segregatos, non tamen quantitatem eorum agminum minuentes: sed quia plures eis addidimus sine rei publicae gravamine et sine augmento sumptuum, aliquantos subtraximus, ita tamen, ut et post hanc subtractionem ampliores remanserint, quam usque ad nostra felicia fuerant tempora. * IUST. A. ZETAE VIRO ILLUSTRI MAG. MIL. PER ARMENIAM ET PONTUM POLEMONIACUM ET GENTES.*<A XXX >