Codex Iustinianus – Liber I

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Ii, qui sanctam fidem prodiderint et sanctum baptisma haeretica superstitione profanaverint, a consortio omnium segregati sint, a testimoniis alieni, testamenti, ut ante iam sanximus, non habeant factionem, nulli in hereditate succedant, a nemine scribantur heredes.

1. Quos etiam praecepissemus procul abici ac longius amandari, nisi poenae visum fuisset esse maioris versari inter homines et hominum carere suffragiis.

2. Sed nec umquam in statum pristinum revertentur, non flagitium morum oblitterabitur paenitentia neque umbra aliqua exquisitae defensionis aut muniminis obducetur, quoniam quidem eos, qui fidem quam deo dicaverant polluerunt et prodentes divinum mysterium in profana migraverunt, tueri ea quae sunt commenticia et concinnata non possunt.

3. Lapsis etenim et errantibus subvenitur, perditis vero. Hoc est sanctum baptisma profanantibus, nullo remedio paenitentiae, quae solet aliis criminibus adesse, succurritur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. FLAVIANO PP. *<A 391 D. V ID. MAI. CONCORDIAE TATIANO ET SYMMACHO CONSS.>

1.7.4

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Apostatarum sacrilegum nomen singulorum vox continuae accusationis incesset et nullis finita temporibus huiuscemodi criminis arceatur indago.

1. Quibus quamvis praeterita interdicta sufficiant, tamen etiam illud iteramus, ne, postquam a fide deviaverint, testandi aut donandi quippiam habeant facultatem. Sed nec venditionis specie facere legi fraudem sinantur, totumque ab intestato christianitatem sectantibus propinquis potissimum deferatur.

2. In tantum autem contra huiuscemodi sacrilegia perpetuari volumus actionem, ut universis ab intestato venientibus etiam post mortem peccantis absolutam vocem insimulationis congruae non negamus: nec illud patiemur obstare, si nihil in contestatione profano dicatur vivente perductum.

3. Sed ne huius interpretatio criminis latius incerto vagetur errore, eos praesentibus insectamur oraculis, qui nomine christianitatis induti sacrificia vel fecerint vel facienda mandaverint: quorum etiam post mortem comprobata perfidia hac ratione plectenda est, ut donationibus testamentisque rescissis ii, quibus hoc defert legitima successio, huiusmodi personarum hereditate potiantur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. BASSO PP. *<A 426 D. VII ID. APRIL. RAVENNAE THEODOSIO A. XII ET VALENTINIANO C. II CONSS.>

1.7.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Eum, quicumque servum seu ingenuum, invitum vel suasione plectenda, ex cultu christianae religionis in nefandam sectam ritumve traduxerit, cum dispendio fortunarum capite puniendum censemus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 438 D. PRID. K. FEBR. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVI ET FAUSTO CONSS.>

1.7.6

Imperatores Valentinianus, Marcianus . Eos, qui catholicarum ecclesiarum clerici vel orthodoxae fidei monachi relicto vero orthodoxae religionis cultu apollinaris vel eutychetis haeresin et dogmata abominanda sectati sunt, omnibus poenis, quae prioribus legibus adversus haereticos constitutae sunt, iubemus teneri et extra ipsum quoque romani imperii solum repelli, sicut de manichaeis praecedentium legum statuta sanxerunt. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. PALLADIO PP. *<A 455 D. K. AUG. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. VIII ET ANTHEMIO CONSS.>

1.8.0. Nemini licere signum salvatoris christi vel in silice vel in marmore aut sculpere aut pingere.

 

1.8.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Cum sit nobis cura deligens per omnia superni numinis religionem tueri, signum salvatoris christi nemini licere vel in solo vel in silice vel in marmoribus humi positis insculpere vel pingere, sed quodcumque reperitur tolli: gravissima poena multando eo, si quis contrarium statutis nostris temptaverit, specialiter imperamus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. EUDOXIO PP. *<A 427 D. XII K. IUN. HIERIO ET ARDABURIO CONSS.>

1.9.0. De iudaeis et caelicolis.

 

1.9.1

Imperator Antoninus . Quod Cornelia Salvia universitati iudaeorum, qui in Antiochensium civitate constituti sunt, legavit, peti non potest. * ANT. A. CLAUDIO TRYPHONINO. *<A 213 D. PRID. K. IUL. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

1.9.2

TESTO IN LINGUA GRECA

1.9.3

Imperator Constantinus . Iudaeis et maioribus eorum et patriarchis volumus intimari, quod, si quis post hanc legem aliquem, qui eorum feralem fugerit sectam et ad dei cultum respexerit, saxis aut alio furoris genere, quod nunc fieri cognovimus, ausus fuerit attemptare, mox flammis dedendus est et cum omnibus suis participibus concremandus. * CONST. A. AD EUAGRIUM PP. *<A 315 D. XV K. NOV. MURGILLO CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

1.9.4

Imperatores Valentinianus, Valens . In synagoga iudaicae legis velut hospitii merito inruentes iubeas emigrare: quos privatorum domus, non religionum loca habitationum merito convenit attingere. * VALENTIN. ET VALENS AA. REMIGIO MAG. OFF. *<A 368 ? 370 ? 373 ? D. PRID. NON. MAI. TREVIRIS VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

1.9.5

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Iussio, qua sibi iudaeae legis homines blandiuntur, per quam eis curialium munerum dabatur immunitas, rescindatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. HYPATIO PP. *<A 383 D. XIIII K. MAI. MEDIOLANI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

1.9.6

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Ne quis christianam mulierem in matrimonium iudaeus accipiat neque iudaeae christianus coniugium sortiatur. Nam si quis aliquid huiusmodi admiserit, adulterii vicem commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque vocibus relaxata. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 388 D. PRID. ID. MART. THESSALONICA THEODOSIO A. II ET CYNEGIO CONSS.>

1.9.7

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Nemo iudaeorum morem suum in coniunctionibus retinebit nec iuxta legem suam nuptias sortiatur nec in diversa sub uno tempore coniugia conveniat. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. INFANTIO COM. ORIENTIS. *<A 393 D. III K. IAN. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>

1.9.8

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Iudaei Romano communi iure viventes in his causis, quae tam ad superstitionem eorum quam ad forum et leges ac iura pertinent, adeant sollemni more iudicia omnesque Romanis legibus conferant et excipiant actiones.

1. Si qui vero ex his communi pactione ad similitudinem arbitrorum apud iudaeos in civili dumtaxat negotio putaverint litigandum, sortiri eorum iudicium iure publico non vetentur.

2. Eorum etiam sententias iudices exsequantur, tamquam ex sententia cognitoris arbitri fuerint attributi. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTYCHIANO PP. *<A 398 D. III NON. FEBR. CONSTANTINOPOLI HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>

1.9.9

Imperatores Arcadius, Honorius . Nemo exterus religionis iudaeorum iudaeis pretia statuet, cum venalia proponentur. Iustum est enim sua cuique committere. Itaque rectores provinciarum vobis nullum discussorem aut moderatorem esse concedent. Quod si quis sumere sibi curam praeter vos proceresque vestros audeat, eum velut aliena appetentem supplicio coercere festinent. * ARCAD. ET HONOR. AA. AD IUDAEOS. *<A 396 D. III K. MART. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>

1.9.10

Imperatores Arcadius, Honorius . Quicumque ex iudaeis obnoxii curiae comprobantur, curiae mancipentur. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 399 D. III K. IAN. THEODORO CONS.>

1.9.11

Imperatores Honorius, Theodosius . Iudaeos quodam festivitatis suae sollemni aman ad poenae quondam recordationem incendere et sanctae crucis adsimulatam speciem in contemptu christianae fidei sacrilega mente exurere provinciarium rectores prohibeant, ne locis suis fidei nostrae signum immisceant, sed ritus suos citra contemptum christianae legis retineant, amissuri sine dubio permissa hactenus, nisi ab illicitis temperaverint. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 408 D. IIII K. IUN. CONSTANTINOPOLI BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

1.9.12

Imperatores Honorius, Theodosius . Caelicolarum nomen inauditum quodammodo novum crimen superstitionis vindicavit. Ii, nisi ad dei cultum venerationemque christianam conversi fuerint, his legibus , quibus praecipimus haereticos adstringi, se quoque noverint attinendos.

1. Aedificia autem eorum, quae nescio cuius dogmatis novi conventus habent, ecclesiis vindicentur. Certum est enim, quidquid a fide christianorum discrepat, legi christianae esse contrarium. * HONOR. ET THEODOS. AA. IOVIO PP. *<A 409 D. K. APRIL. RAVENNA HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

1.9.13

Imperatores Honorius, Theodosius . Die sabbato ac reliquis sub tempore, quo iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte conveniri debere praecipimus ( ita tamen, ut nec illis detur licentia eodem die christianos orthodoxos convenire, ne christiani forte ex interpellatione iudaeorum ab officialibus praefatis diebus aliquam sustineant molestiam), cum fiscalibus commodis et litigiis privatorum constat reliquos dies posse sufficere. * HONOR. ET THEODOS. AA. IOHANNI PP. *<A 412 D. VII K. AUG. RAVENNAE HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.>

1.9.14

Imperatores Honorius, Theodosius . Nullus tamquam iudaeus, cum sit innocens, obteratur nec expositum eum ad contumeliam religio qualiscumque perficiat: non passim eorum synagogae vel habitacula concrementur vel perperam sine ulla ratione laedantur, cum alioquin, etiam si sit aliquis sceleribus implicitus, idcirco tamen iudiciorum vigor iurisque publici tutela videtur in medio constituta, ne quisquam sibi ipse permittere valeat ultionem.

1. Sed ut hoc iudaeorum personis volumus esse provisum, ita illud quoque monendum esse censemus, ne iudaei forsitan insolescant elatique sui securitate quicquam praeceps in christianae reverentiam cultionis admittant. * HONOR. ET THEODOS. AA. PHILIPPO PP. *<A 412 D. VIII ID. AUG. CONSTANTINOPOLI HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.>

1.9.15

Imperatores Honorius, Theodosius . Si qua inter christianos et iudaeos sit contentio, non a senioribus iudaeorum, sed ab ordinariis iudicibus dirimatur. * HONOR. ET THEODOS. AA. AURELIANO PP. *<A 415 D. XIII K. NOV. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>

1.9.16

Imperatores Honorius, Theodosius . Iudaei et bonorum proscriptione et perpetuo exilio damnabuntur, si nostrae fidei hominem circumcidisse eos vel circumcidendum mandasse constiterit. * HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. *<A 423 D. V ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>

1.9.17

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Iudaeorum primates, qui in utriusque Palestinae synedriis nominantur vel in aliis provinciis degunt, periculo suo anniversarium canonem de synagogis omnibus palatinis compellentibus exigant ad eam formam, quam patriarchae quondam coronarii auri nomine postulabant: et hoc, quod de occidentalibus partibus patriarchis conferri consueverat, nostris largitionibus inferatur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. IOHANNI COM. SACR. LARG. *<A 429 D. III K. IUN. CONSTANTINOPOLI FLORENTIO ET DIONYSIO CONSS.>

1.9.18

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Hac victura in omne aevum lege sancimus neminem iudaeum, quibus omnes administrationes et dignitates interdictae sunt, nec defensoris civitatis fungi saltem officio nec patris honorem adripere concedimus, ne adquisiti sibi officii auctoritate muniti adversus christianos et ipsos plerumque sacrae religionis antistites velut insultantes fidei nostrae iudicandi vel pronuntiandi quamlibet habeant potestatem.

1. Illud etiam pari consideratione rationis arguentes praecipimus, ne qua iudaica synagoga in novam fabricam surgat, fulciendi veteres permissa licentia, quae ruinam minantur.

2. Quisquis igitur vel infulas ceperit, quaesitis dignitatibus non potiatur, vel si ad officia vetita subrepserit, his penitus repelletur, vel si synagogam extruxerit, compendio catholicae ecclesiae noverit se laborasse: et qui ad honores et dignitates inrepserit, habeatur, ut antea, condicionis extremae, etsi honorariam illicite promeruerit dignitatem: et qui synagogae fabricam coeperit non studio reparandi, cum damno auri quinquaginta librarum fraudetur ausibus suis.

3. Cernat praeterea bona sua proscripta, mox poenae sanguinis destinandus, qui fidem alterius expugnavit perversa doctrina. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTINO PP. *<A 439 D. PRID. K. FEBR. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

1.10.0. Ne christianum mancipium haereticus vel paganus vel iudaeus habeat vel possideat vel circumcidat.

 

1.10.1

Imperator Constantius . Iudaeus servum christianum nec comparare debebit nec largitatis vel alio quocumque titulo consequatur. Quod si aliquis iudaeorum mancipium vel christianum habuerit vel sectae alterius seu nationis crediderit ex quacumque causa possidendum et id circumciderit, non solum mancipii damno multetur, verum etiam capitali sententia puniatur, ipso servo pro praemio libertate donando. * CONSTANTIUS A. AD EUAGRIUM. *<A 339 D. ID. AUG. CONSTANTINOPOLI CONSTANTIO II ET CONSTANTE CONSS.>

1.10.2

TESTO IN LINGUA GRECA

1.11.0. De paganis sacrificiis et templis.

 

1.11.1

Imperator Constantius . Placuit omnibus locis atque urbibus universis claudi protinus templa et accessu vetito omnibus licentiam delinquendi perditis abnegari.

1. Volumus etiam cunctos sacrificiis abstinere.

2. Quod si quis aliquid forte huiusmodi perpetraverit, gladio ultore sternatur. Facultates etiam perempti fisco decernimus vindicari et similiter puniri rectores provinciarum, si facinora vindicare neglexerint. * CONSTANTIUS A. AD TAURUM PP. *<A 354 D.K.DEC.CONSTANTIO A.VII ET CONSTANTE III CONSS. >

1.11.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ne quis mortalium ita faciendi sacrificii sumat audaciam, ut inspectione iecoris extorumque praesagio vanae spem promissionis accipiat vel, quod est deterius, futura sub exsecrabili consultatione cognoscat. Acerbioris etenim imminebit supplicii cruciatus eis, qui contra vetitum praesentium vel futurarum rerum explorare temptaverint veritatem. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 385 D. VIII K. IUN. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

1.11.3

Imperatores Arcadius, Honorius . Sicut sacrificia prohibemus, ita volumus publicorum operum ornamenta servari. Ac ne sibi aliqua auctoritate blandiantur, qui ea conantur evertere, si quod rescriptum, si qua lex forte praetenditur: abreptae huiusmodi chartae ex eorum manibus ad nostram scientiam referantur. * ARCAD. ET HONOR. AA. MACROBIO ET PROCLIANO VIC. *<A 399 D. IIII K. FEBR. RAVENNAE THEODORO CONS.>

1.11.4

Imperatores Arcadius, Honorius . Ut profanos ritus iam salubri lege submovimus, ita festos conventus civium et communem omnium laetitiam non patimur submoveri. Unde absque ullo sacrificio atque ulla superstitione damnabili exhiberi populo voluptates secundum veterem consuetudinem, iniri etiam festa convivia, si quando exigunt publica vota, decernimus. * ARCAD. ET HONOR. AA.APOLLODORO PROCONS. AFRICAE. *<A 399 D. XIII K. SEPT. PATAVI THEODORO CONS.>

1.11.5

Imperatores Honorius, Theodosius . Omnia loca, quae sacris error veterum deputavit, nostrae rei iubemus sociari. Quod autem ex eo iure ubicumque ad singulas quasque personas vel praecedentium principum largitas vel nostra maiestas voluit pervenire, id in eorum patrimoniis aeterna firmitate perduret. Ea vero, quae multiplicibus constitutis ad venerabilem ecclesiam voluimus pertinere, christiana sibi merito religio vindicabit. * HONOR. ET THEODOS. AA. POPULO CARTHAGINIENSI. *<A 415 D. III K. SEPT.RAVENNAE HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>