Codex Iustinianus – Liber octavus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

8.35.1

Imperator Antoninus. Debitores quidem hereditarii unicuique heredum pro portione hereditaria antiqua lege obligati sunt. Sed si eis heredibus omnem pecuniam exsolvisti, quibus nomen patris tui testator in divisione adscripserat, doli mali exceptione adversus alios agentes tueri te potes * ANT. A. CLAUDIO. *<A 212 PP. XV K. AUG. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

8.35.2

Imperator Antoninus. Pro portione tua, qua domum ad te pertinere dicis, si iudicatum non est, actiones dirigere potes. Nam exceptio rei iudicatae ei demum obstat vel successoribus eius, inter quos cognitum super ea re et pronuntiatum est * ANT. A. IULIO. *<A 213 PP. XV K. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

8.35.3

Imperator Antoninus. Adversus fratrem tuum quondam tutorem legitimum tutelae iudicio si expertus non es, proposita actione consiste. Nec timueris exceptionem pacti, si in eo fraudem dolumque admissum probare potes: nam replicatio doli opposita bonae fidei iudicium facit et commentum fraudis repellit * ANT. A. VITALI. *<A XXX >

8.35.4

Imperator Alexander Severus. Cum nondum finitam sententia causam, sed dilatam adlegetis, non est dubium omnes integras defensiones vobis esse. * ALEX. A. IUNIO ET ALIIS. *<A 223 PP. II NON. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

8.35.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Licet unde vi interdictum intra annum locum habet, tamen exceptione perpetua ei succurri, qui per vim expulsus post retinuit possessionem, auctoritate manifestatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BASILIO. *<A 293 S. K. MAI. TRALLIS AA. CONSS.>

8.35.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si pactum intercessit, in exceptione sine temporis praefinitione de dolo replicari potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HELENAE. *<A 293 S. K. SEPT. VIMINACII AA. CONSS.>

8.35.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si ex maiore debiti quantitate minor tibi soluta est nec liberationem debitori tuo praestitisti, petere quod non probatur redditum, contra exceptionem pacti replicatione tuam adiuvans intentionem, minime prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENANDRAE. *<A 294 S. II K. MART. CC. CONSS.>

8.35.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Praescriptionem peremptoriam, quam ante contestari sufficit, vel omissam, priusquam sententia feratur, obicere quandoque licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A 294 S. XV K. NOV. CC. CONSS.>

8.35.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si quidem intentionem actoris probatione deficere confidis, nulla tibi defensio necessaria est. Si vero de hac confitendo exceptione te munitum adseveres, de hac tantum agi convenit. Nam si etiam de intentione dubitas, habita de exceptione contestatione tunc demum, cum intentionem secundum adseverationem suam petitor probaverit, huic esse locum monstrari conveni * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCIANO. *<A 294 S. III NON. NOV. BURTUDIZI CC. CONSS.>

8.35.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Non exceptionibus actores, quibus reis auxilium tribuitur certis ex causis, sed replicationibus suam intentionem, si quam habent, muniunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AQUILINAE. *<A 294 S. K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

8.35.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Defensiones sive exceptiones ad intercessores extendi, quibus reus principalis integro manente statu munitus est, constat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NEONI. *<A XXX SUB DIE XV K. IAN.>

8.35.12

Imperator Julianus. Si quis advocatus inter exordia litis praetermissam dilatoriam praescriptionem postea voluerit exercere et ab huiusmodi opitulatione submotus nihilo minus perseveret atque praeposterae defensioni institerit, unius librae auri condemnatione multetur. * IUL. A. AD IULIANUM COM. ORIENTIS. *<A 363 D. VII ID. MART. ANTIOCHIAE IULIANO A. IIII ET SALUSTIO CONSS.>

8.35.13

Imperatores Honorius, Theodosius. Praescriptiones fori in principio a litigatoribus opponendas esse legum decrevit auctoritas. * HONOR. ET THEODOS. AA. SYMMACHO PROCONS. AFRICAE. *<A 415 D. V K. SEPT. RAVENNAE HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>

8.36.0. De litigiosis.

 

8.36.1

Imperatores Severus, Antoninus. Cum creditor pignus vendit, non potest videri litigiosae rei emptio contrahi, etsi debitor interdicat, ne venditio perficiatur. * SEV. ET ANT. AA. PAULINAE. *<A 207 PP. K. MAI. APRO ET MAXIMO CONSS.>

8.36.2

Imperator Constantinus. Lite pendente actiones, quae in iudicium deductae sunt, vel res, pro quibus actor a reo detentis intendit, in coniunctam personam vel extraneam donationibus vel emptionibus vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri ab eodem actore liceat, tamquam si nihil factum sit, lite nihilo minus peragenda. * CONST. A. AD PROVINCIALES. *<A 331 D. K. AUG. BASSO ET ABLABIO CONSS.>

8.36.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quicumque rem litigiosam vel ambiguum chirographum, quodlibet denique mobile vel immobile fisco nostro vel potentiori seu aliis personis in testamento sive codicillo legaverit fideive commiserit aut per hereditatem reliquerit, nullam fiscus noster vel alia persona licentiam habeat iurgiorum, nec iudicium subeat, sed aestimatio eius litis ineatur praestanda his, quibus actiones vel res litigiosae relictae sunt.

1. Eandem litem ipsi heredes peragant, suarum actionum periculo ea quae litigiosa relicta fuerant vindicantes.

2. Quod et de chirographis placet, ut heredes relictorum fisco vel aliis personis praesentem pecuniam numerent et iudicio eos, quos obnoxios existimant, persequantur.* GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. TATIANO PP. *<A 380 D. XV K. IUL. THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

8.36.4

* *<a 501 xiii k. ian. Constantinopoli Pompeio et Avieno conss.>

8.36.5

Imperator Justinianus. Censemus, ut, si quis lite pendente vel actiones vel res quas possidet ad alium quendam transtulerit sive scientem sive ignorantem, vitio litigiosi contractus subiacere: distinctione quadam inter contrahentes observanda, ut, si quis sciens vel ad venditiones vel donationes seu ad alios contractus accesserit, cognoscat se compellendum non tantum rem redhibere, sed etiam pretio eius privari, non ut lucro cedat ei qui rem alienavit, sed ut etiam alia tanta quantitas ab eo fisci viribus inferatur:

1. Sin autem ignorans rem litigiosam emerit vel per aliam speciem contractus eam acceperit, tunc irrita rei alienatione facta pretium cum alia tertia parte recipiat. Iustum est etenim propter dolosam mentem et absconditam machinationem, cum non emptori manifestaverit rem in iudicium deductam fuisse, tertia parte pretii, sicut iam disposuimus, eum puniri

2. Tali videlicet poena non solum in aliis contractibus, verum etiam in donationibus porrigenda, ut vera aestimatione facta, cum pretii datio non est, rem ad alium transferens multetur: omnibus instrumentis, quae super hoc constituuntur, nullam vim obtinentibus.

3. Exceptis videlicet huius sanctionis dispositione his, qui vel dotis nomine vel ante nuptias donationis vel transactionis aut divisionis rerum hereditariarum factae vel per legati vel fideicommissi causam tales res vel actiones dederint vel acceperint. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>

8.37.0. De contrahenda et committenda stipulatione.

 

8.37.1

Imperatores Severus, Antoninus. Licet epistulae, quam libello inseruisti, additum non sit stipulatum esse eum cui cavebatur, tamen si res inter praesentes gesta est, credendum est praecedente stipulatione vocem spondentis secutam. * SEV. ET ANT. AA. SECUNDO. *<A 200 ACCEPTA XVII K. MAI. SEVERO III ET VICTORINO CONSS.>

8.37.2

Imperatores Severus, Antoninus. Si filiae tuae, quam in potestate habebas, pecuniam dari stipulatus es, paratam obligationem exercere non prohiberis. * SEV. ET ANT. AA. DIOCLETI. *<A 210 PP. PRID. NON. NOV. FAUSTINO ET RUFINO CONSS.>

8.37.3

Imperator Antoninus. Si, cum tuam pecuniam crederes accommodato nomine iuliani, stipulatio in personam eius absentis directa est, cum nihil sit actum ea verborum conceptione, intellegis superfuisse tibi rei contractae obligationem.

1. Ac propterea si pecuniam a debitore tuo iulianus exegit eamque solutionem ratam habuisti, habes adversus eum negotiorum gestorum actionem. * ANT. A. HADRIANO. *<A 217 PP. VI K. MART. PRAESENTE ET EXTRICATO CONSS.>

8.37.4

Imperator Alexander Severus. Secundum responsum domitii ulpiani praefecti annonae iuris consulti amici mei ea, quae stipulata est, cum moreretur, partem dimidiam dotis cui velit relinquere, reddi sibi, cum moreretur, eam partem dotis stipulata videtur. * ALEX. A. SABINAE. *<A 222 PP. II K. APRIL. ALEXANDRO A. CONS.>

8.37.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Nuda pollicitatione secundum ea, quae saepe constituta sunt, ad praestanda quae promiserat urgueri quemquam non semper iura permittunt.

1. Verum quoniam praeterea, si contra pactum fecerit, quanti ea res est, tibi dari stipulanti adversarium tuum promisisse proponas, huius etiam obligationis post motam litem extitisse condicionem et eius summae, quae in hac quoque stipulatione continetur, petitioni locum factum convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORAE. *<A 293 S. V K. DEC. AA. CONSS.>

8.37.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Scire debuisti, quae sub transactione dari placita sunt, certi vel incerti stipulatione subsecuta peti posse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EROTIO. *<A 293 S. XVI K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

8.37.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Neque tutoris neque curatoris absentia quicquam stipulationi nocet, cum et feminam minorem viginti quinque annis absente curatore stipulari posse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONINO. *<A 294 S.XVII K.FEBR.CC CONSS.>

8.37.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Non moriturum praestari servum impossibilis promissio est. Post mortem autem eius stipulatus recte solutionem postulat * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POSIDONIO. *<A 294 S. XII K. MART. CC. CONSS.>

8.37.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si quidem Zenoni stipulanti mortis vel cruciatus corporis territus timore spopondisti, adversus experientem exceptione proposita defendi potes.

1. Si vero nihil tale probetur, accusationis institutae vel futurae praetextu non ob turpem, sed probabilem causam habita stipulatione promissio non infirmatur.

2. Sin autem ob non instituendam accusationem criminis pecunia promissa sit, cum de huiusmodi causis pacisci non liceat, petitio negatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAPITONI. *<A 294 S. III ID. OCT. VARIANAE CC. CONSS.>

8.37.10

Imperator Leo. Omnes stipulationes, etiamsi non sollemnibus vel directis, sed quibuscumque verbis pro consensu contrahentium compositae sint, legibus cognitae suam habeant firmitatem. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 472 D. K. IAN. CONSTANTINOPOLI MARCIANO CONS.>

8.37.11

Imperator Justinianus. Scrupulosam inquisitionem, utrum post mortem an cum morietur vel pridie quam morietur stipulatus sit aliquis vel in testamento legati vel fideicommissi nomine aliquid dereliquerit, penitus amputantes omnia, quae vel in quocumque contractu stipulati vel pacti sunt contrahentes, vel testator in suo testamento disposuit, etiamsi post mortem vel pridie quam morietur scripta esse noscuntur, nihilo minus pro tenore contractus vel testamenti valere praecipimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID. DEC. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO PP. A. II CONS.>

8.37.12

Imperator Justinianus. Magnam legum veterum obscuritatem, quae protrahendarum litium maximam occasionem usque adhuc praebebat, amputantes sancimus, ut, si quis certo tempore facturum se aliquid vel daturum se stipuletur vel quae stipulator voluit promiserit et addiderit, quod, si statuto tempore minime haec perfecta fuerint, certam poenam dabit, sciat minime posse ad evitandam poenam adicere, quod nullus eum admonuit: sed etiam citra ullam admonitionem eidem poenae pro tenore stipulationis fiet obnoxius, cum ea quae promisit ipse in memoria sua servare, non ab aliis sibi manifestari poscere debeat. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIIII ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.>

8.37.13

Imperator Justinianus. Veteris iuris altercationes decidentes generaliter sancimus omnem stipulationem, sive in dando sive in faciendo sive mixta ex dando et faciendo inveniatur, et ad heredes et contra heredes transmitti, sive specialis heredum fiat mentio sive non: cur enim, quod in principalibus personis iustum est, non ad heredes et adversus eos transmittatur?

1. Et sic existimentur huiusmodi stipulationes, quasi tantummodo in dandum fuerant conceptae, cum nihilo minus et heredes factum possint adimplere: illa subtili et supervacua scrupulositate explosa, per quam putabant non esse possibile factum ab alio compleri, quod alii impositum est.

2. Et quare, cum paene similis omnium natura est, non et facta omnes vel plus vel paulo minus adimplere possint, ne ex huiusmodi subtilitate cadant hominum voluntates? * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. AUG. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

8.37.14

Imperator Justinianus. Optimam quaestionem et frequenter in iudiciis versatam satis humanum est saltem in praesenti dirimere, ne diutius nostram rem publicam molestare concedatur. In multis etenim contractibus et maxime in feneraticiis cautionibus solitum est adscribi, stipulationes per certos servos celebrari. Sed quidam indevotione tenti ex hoc materiam altercationis acceperunt: et alii quidem non esse servum adhibitum contendebant, alii vero non eius esse servum, ad quem pertinere scriptura protestabatur: et si non per servum, sed inter praesentes celebratam esse rem fuerit scriptum, et hoc iterum dubitabatur, debere ostendi partes esse praesente

1. Cum itaque satis utile est in contractibus et servos adhiberi et praesentes esse personas adscribi, forte propter personas dignitate excelsas vel mulieres, quas naturalis pudor non omnibus perperam sese manifestare concedit, sancimus tales scripturas omnifariam esse credendas et, sive adscriptus fuerit servus et ad quandam personam dicitur pertinere, credi omnimodo et servum adesse et fecisse stipulationem et eam esse scripto domino adquisitam et non dubitari, si servus ipse praesto fuerit vel eius domini fuit is, pro quo scriptus est fecisse stipulationem:

2. Et si inter praesentes partes res acta esse dicitur, et hoc esse credendum, si tamen in eadem civitate utraque persona in eo die commanet, in quo huiusmodi instrumentum scriptum est, nisi is, qui dicit sese vel adversarium abesse, liquidis ac manifestissimis probationibus et melius quidem, si per scripturam, sed saltem per testes undique idoneos et omni exceptione maiores ostenderit sese vel adversarium suum eo die civitate afuisse: sed huiusmodi scripturas propter utilitatem contrahentium esse credendas. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

8.37.15

Imperator Justinianus. Si quis spoponderat insulam, cum moriebatur, aedificare stipulatori, impossibilis veteribus videbatur huiusmodi stipulatio. Sed nobis sensum contrahentium discutientibus veri simile esse videtur hoc inter eos actum, ut incipiat quidem contra morientem obligatio, immineat autem heredibus eius, donec ad effectum perducatur. Nemo enim ita stultus invenitur, ut tali animo faceret stipulationem, ut putaret posse tantum aedificium in uno momento horae extollere, vel eum qui moritur talem habere sensum, quod ipse sufficiet ad huiusmodi operis completione

1. Sancimus itaque, si quid tale evenerit, heredes teneri, ut factum, quod mortis tempore facere promisit, hoc heredes eius adimpleant quasi speciali heredis mentione habita, licet hoc minime fuerit expressum. Quemadmodum enim, si in dando fuerit stipulatio, et contra heredes transmittebatur, ita et si in faciendo est, licet in mortis tempus colligatur, attamen ad similitudinem in dando conceptae stipulationis et heredes obligari, ut non discrepet factum a datione, sed sit lex nostra per omnia sibi consentanea

2. Quod et in legatis simili modo relictis observari censemus. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>

8.38.0. De inutilibus stipulationibus.

 

8.38.1

Imperator Antoninus. Ex stipulatione, in qua impubes sine tutore auctore spopondisti, non es obligatus. * ANT. A. PAULINO. *<A 215 PP. K. IUL. ROMAE LAETO II ET CERALE CONSS.>

8.38.2

Imperator Alexander Severus. Libera matrimonia esse antiquitus placuit. Ideoque pacta, ne liceret divertere, non valere et stipulationes, quibus poenae inrogarentur ei qui divortium fecisset, ratas non haberi constat * ALEX. A. MENOPHILO. *<A 223 PP. III NON. FEBR. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

8.38.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Ut inter absentes verborum obligatio contrahi non potest, ita alteri, cuius iuri subiectus non est, aliquid dari vel restitui, nisi sua intersit, nemo stipulari potest.

1. Cum igitur, defuncta in matrimonio filia tua, superstitis filii nomine partem dimidiam dotis a marito detineri, alteram vero partem nepoti tuo vel, si is in rebus humanis non esset, iuliano restitui per pactum convenisse proponas, praeventoque morte nepote etiam stipulationem ad iulianum factam ob absentiam eius non valuisse significes, ac propterea ex persona ac stipulatione tua, qua restitui cuncta iuxta pactorum tenorem provideras, reddi tibi desideres: super stipulatu tuo adi praesidem provinciae, ut examinatis partium adlegationibus, quantum constituerit interesse tua, iuxta placiti fidem dotis portionem iuliano restitutam fuisse, ob incertae actionis effectum concludat condemnationem taxatae quantita tis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ISIDORO. *<A 290 PP. ID. DEC. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

8.38.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Ex eo instrumento nullam vos habere actionem, quia contra bonos mores de successione futura interposita fuit stipulatio, manifestum est, cum omnia, quae contra bonos mores vel in pacto vel in stipulatione deducuntur, nullius momenti sint. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNAE. *<A 293 PP. III K. MAI. AA. CONSS.>

8.38.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Dolo vel metu adhibito actio quidem nascitur, si subdita stipulatio sit, per doli tamen vel metus exceptionem submoveri petitio debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AQUILINAE. *<A 293 S. XIII K. OCT. AA. CONSS.>

8.38.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si avia vestra sibi et eustolio, quam mutuam dederat pecuniam, dari fuit stipulata, nihil ei, cuius subiecta iuri non fuerit, quaerere potuit. Sane si ipse quod ei solvi placuerat in stipulatione suo nomine deduxit, obligationem in eius etiam personam constitisse non ambigitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEPTIMIO ET EUSTOLIO. *<A 294 S. V K. OCT. CC. CONSS.>

8.39.0. De duobus reis stipulandi et duobus reis promittendi.

 

8.39.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Creditor prohiberi non potest exigere debitum, cum sint duo rei promittendi eiusdem pecuniae, a quo velit.

1. Et ideo, si probaveris te conventum in solidum exsolvisse, rector provinciae iuvare te adversus eum, cum quo communiter mutuam pecuniam accepisti, non cunctabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DIOGENI. *<A 287 PP. V K. MART. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

8.39.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Exprimere debueras tuis precibus, utrumne in partem an in solidum singuli vos obligaveritis ac duo rei promittendi extiteritis, cum, si quidem ab initio unusquisque pro parte sit obligatus, egredi contractus fidem non possit, si vero in solidum, electio rescripto adimi non debeat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FABRICIO. *<A 293 S. ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

8.39.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Propter mutuam uni datam pecuniam aliis reis promittendi factis, ob non numeratam sibi pecuniam obligationem remitti desiderio postulantium iura refragantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANDRONICO. *<A 294 S. V ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

8.39.4

Imperator Justinianus. Cum quidam rei stipulandi certos habebant reos promittendi, vel unus forte creditor duos vel plures debitores habebat, vel contrario multi creditores unum debitorem, et alii ex reis promittendi ad certos creditores debitum agnoverint vel per solutionem vel per alios modos, quos in anterioribus sanctionibus interruptionibus et invenimus positos et nos ampliavimus, vel forte ad unum creditorem quidam ex debitoribus devotionem suam ostenderunt, vel cum plures essent creditores, debitor qui solus existeret ad unum ex his vel quosdam debitum agnovit, et quaerebatur, si eis vel ei datur licentia adversus alios indevotionem suam exercere et quasi tempore emenso exactionem recusare, vel quibusdam ex debitoribus debitum agnoscentibus vel in iudicio pulsatis debent et alii ab omni contradictione repelli:

1. Nobis pietate suggerente videtur esse humanum semel in uno eodemque contractu qualicumque interruptione vel agnitione adhibita omnes simul compelli ad debitum persolvendum, sive plures sint rei sive unus, sive plures creditores vel non amplius quam unus.

2. Sancimus in omnibus casibus, quos noster sermo complexus est, aliorum devotionem vel agnitionem vel ex libello admonitionem aliis debitoribus praeiudicare et aliis prodesse creditoribus.

3. Si itaque generalis devotio et nemini liceat alienam indevotionem sequi, cum ex una stirpe unoque fonte unus effluxit contractus vel debiti causa ex eadem actione apparuit. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST C ONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

8.40.0. De fideiussoribus et mandatoribus.

 

8.40.1

Imperatores Severus, Antoninus. Si Lysias adempta parte bonorum exulare iussus est, non nisi pro parte quam retinuerit creditoribus obligatus est. Verum qui pro eo fidem suam adstrinxerint, iure pristino conveniri possunt * SEVERUS ET ANT. AA. LYSIAE. *<A 200 PP. ID. OCT. SEVERO A. III ET VICTORINO CONSS.>

8.40.2

Imperatores Severus, Antoninus. Creditori, qui pro eodem debito et pignora et fideiussorem accepit, licet, si malit, fideiussorem convenire in eam pecuniam, in qua se obligaverit. Quod cum facit, debet ius pignorum in eum transferre

1. Sed cum in alia quoque causa eadem pignora vel hypothecas habet obligatas, non prius compellendus est transferre pignora, quam omne debitum exsolvatur. * SEV. ET ANT. AA. PLOTIO. *<A 207 D. V K. FEBR. APRO ET MAXIMO CONSS.>

8.40.3

Imperatores Severus, Antoninus. Non recte procuratores nostri, si adlegationi tuae fides adesset, audire te noluerunt ex bonis fideiussoris quae ad fiscum pervenerunt pecuniam repetentem, sed reum principalem convenire iusserunt, cum electionis potestas permittatur creditori.

1. Sed cum tu duos fideiussores accepisse te proponas, si et alter idoneus est, intellegis te divisa quantitate partem competentem a procuratore petere debere et adversus alium fideiussorem experiri.

2. Nam licet significes adiectum in obligatione, ut singuli in solidum tenerentur, tamen nihil haec res mutat condicionem iuris et constitutionem. Nam et cum hoc non adiciatur, singuli tamen in solidum tenentur: sed ubi sunt omnes idonei, in portionem obligatio dividitur * SEV. ET ANT. AA. MAXIMO. *<A 208 PP. XVII K. SEPT. ANTONINO A. III ET GETA III CONSS.>

8.40.4

Imperator Antoninus. Novatione legitime perfecta debiti in alium translati prioris contractus fideiussores vel mandatores liberatos non ambigitur, si modo in sequenti se non obligaverunt. * ANT. A. RUFAE. *<A 213 PP. XV K. OCT. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

8.40.5

Imperator Antoninus. Iure nostro est potestas creditori relicto reo eligendi fideiussores, nisi inter contrahentes aliud placitum doceatur. * ANT. A. POTAMONI. *<A 214 PP. VI NON. MAI MESSALA ET SABINO CONSS.>

8.40.6

Imperator Antoninus. Si pater tuus pro Cornelio, cum pecuniam mutuam acciperet, se non obligavit, frustra ex eo, quod tabulas obligationis ut testis adsignavit, conveniris. * ANT. A. POLLAE. *<A 214 PP. XI K. IUL. MESSALA ET SABINO CONSS.>

8.40.7

Imperator Antoninus. Si creditor condicioni mandato adscriptae, cum pecuniam mutuam daret, in accipiendis hypothecis non paruit, frustra te iudicio mandati convenit, quando non alias te obligasse intellegaris, quam si pignoribus contraheretur obligatio. * ANT. A. EROTI. *<A 215 PP. K. IUL.LAETO II ET CEREALE CONSS.>

8.40.8

Imperator Alexander Severus. Filius familias, qui pro patre, quamvis in venditione fundi, fideiussit, tenetur. * ALEX. A. LONGO. *<A 223 PP. II ID. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

8.40.9

Imperator Alexander Severus. Etiamsi de iure obligationis pignorum actum fuerit, fideiussoribus liberatio non contingit. * ALEX. A. ARISTOCRATI. *<A 223 PP. V K. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

8.40.10

Imperator Alexander Severus. Fideiussor seu mandator si in usuras quoque obligatus est, iustam causam recusandi solvere eas non habet.

1. Ut autem is, qui cum altero fideiussit, non solus conveniatur, sed dividatur actio inter eos qui solvendo sunt, ante condemnationem ex ordine postulari solet. * ALEX. A. VITALI. *<A XXX PP.>

8.40.11

Imperator Alexander Severus. Cum alter ex fideiussoribus in solidum debito satisfaciat, actio ei adversus eum qui una fideiussit non competit.

1. Potuisti sane, cum fisco solveres, desiderare, ut ius pignoris quod fiscus habuit in te transferretur, et si hoc ita factum est, cessis actionibus uti poteris. Quod et in privatis debitis observandum est. * ALEX. A. SALLUSTIO. *<A 229 PP. VII K. NOV. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>