Codex Iustinianus – Liber octavus

Tutto il testo latino è basato sull’edizione visionata da Krueger’s , tradotto da Francesco Foramiti, Corpo del diritto civile, (Nuova ed. eseguita su quella di Parigi del 1830), 5 voll, Venezia 1836-1844.

 

 

 

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI
C O D I C I S
DOMINI NOSTRI
I U S T I N I A N I
SACRATISSIMI PRINCIPIS
REPETITAE PRAELECTIONIS
liber octavus

 

I 2 paragrafi in lingua greca non sono stati riportati

 

8.1.0. De interdictis.

8.2.0. Quorum bonorum.

8.3.0. Quod legatorum.

8.4.0. Unde vi.

8.5.0. Si per vim vel alio modo absentis perturbata sit possessio.

8.6.0. Uti possidetis.

8.7.0. De tabulis exhibendis.

8.8.0. De liberis exhibendis seu de ducendis et de homine libero exhibendo.

8.9.0. De precario et de Salviano interdicto.

8.10.0. De aedificiis privatis.

8.11.0. De operibus publicis.

8.12.0. De ratiociniis operum publicorum et de patribus civitatum.

8.13.0. De pignoribus.

8.14.0. In quibus causis pignus tacite contrahitur.

8.15.0. Si aliena res pignori data sit.

8.16.0. Quae res pignori obligari possunt vel non et qualiter pignus contrahatur.

8.17.0. Qui potiores in pignore habeantur.

8.18.0. De his qui in priorum creditorum locum succedunt.

8.19.0. Si antiquior creditor pignus vendiderit.

8.20.0. Si communis res pignorata sit.

8.21.0. De praetorio pignore et ut in actionibus etiam debitorum missio praetorii pignoris procedat.

8.22.0. Si in in causa iudicati pignus captum sit.

8.23.0. Si pignus pignori datum sit.

8.24.0. De partu pignoris et omni causa.

8.25.0. De remissione pignoris.

8.26.0. Etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri.

8.27.0. De distractione pignorum.

8.28.0. Debitorem venditionem pignorum impedire non posse.

8.29.0. Si vendito pignore agatur.

8.30.0. De luitione pignoris.

8.31.0. Si unus ex pluribus heredibus creditoris vel debitoris partem suam debiti solverit (..)

8.32.0. Si pignoris conventionem numeratio secuta non sit.

8.33.0. De iure dominii impetrando.

8.34.0. De pactis pignorum et de commissoria lege in pignoribus rescindenda.

8.35.0. De exceptionibus sive praescriptionibus.

8.36.0. De litigiosis.

8.37.0. De contrahenda et committenda stipulatione.

8.38.0. De inutilibus stipulationibus.

8.39.0. De duobus reis stipulandi et duobus reis promittendi.

8.40.0. De fideiussoribus et mandatoribus.

8.41.0. De novationibus et delegationibus.

8.42.0. De solutionibus et liberationibus.

8.43.0. De acceptilationibus.

8.44.0. De evictionibus.

8.45.0. Creditorem evictionem non debere.

8.46.0. De patria potestate.

8.47.0. De adoptionibus.

8.48.0. De emancipationibus liberorum.

8.49.0. De ingratis liberis.

8.50.0. De postliminio et de redemptis ab hostibus.

8.51.0. De infantibus expositis liberis et servis et de his qui sanguinolentos emptos (..)

8.52.0. Quae sit longa consuetudo.

8.53.0. De donationibus.

8.54.0. De donationibus quae sub modo vel condicione vel ex certo tempore conficiuntur.

8.55.0. De revocandis donationibus.

8.56.0. De mortis causa donationibus.

8.57.0. De infirmandis poenis caelibatus et orbitatis et decimariis sublatis.

8.58.0. De iure liberorum.

8.1.0. De interdictis.

 

8.1.1

Imperator Alexander Severus. Cum proponas radicibus arborum in vicina agathangeli area positis crescentibus fundamentis domus tuae periculum adferri, praeses ad exemplum interdictorum, quae in albo proposita habet: “si arbor in alienas aedes impendebit”, item: “si arbor in alienum agrum impendebit”, quibus ostenditur ne per arboris quidem occasionem vicino nocere oportere, rem ad suam aequitatem rediget. * ALEX. A. APRO EVOCATO. *<A 224 PP. VII K. APRIL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

8.1.2

Imperatores Valerianus, Gallienus. Praeses provinciae in eum, qui eiusdem provinciae non est, nec ex interdicto potest cognoscere. * VALER. ET GALLIEN. AA. MESSIAE. *<A 260 PP. VII K. MAI. SAECULARE ET DONATO CONSS.>

8.1.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Incerti iuris non est orta proprietatis et possessionis lite prius possessionis decidi oportere quaestionem competentibus actionibus, ut ex hoc ordine facto de dominii disceptatione probationes ab eo qui de possessione victus est exigantur. Interdicta autem licet in extraordinariis iudiciis proprie locum non habent, tamen ad exemplum eorum res agitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPEIANO. *<A 293 SUBSCRIPTA V K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

8.1.4

Imperatores Arcadius, Honorius. Si quis quodlibet interdictum efflagitet, ruptis veteribus ambagibus inter ipsa cognitionum auspicia rationem exprimere ac suas adlegationes iubeatur proponere. * ARCAD. ET HONOR. AA. AEMILIANO PU. *<A 406 D. XIII K. AUG. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. VI ET PROBO CONSS.>

8.2.0. Quorum bonorum.

 

8.2.1

Imperatores Severus, Antoninus. Hereditatem eius, quem patrem tuum fuisse dicis, petiturus iudicibus qui super ea re cognituri erunt de fide intentionis adlega. Quamvis enim bonorum possessionem ut praeteritus agnovisti, tamen interdicto quorum bonorum non aliter possessor constitui poteris, quam si te defuncti filium esse et ad hereditatem vel bonorum possessionem admissum probaveris * SEV. ET ANT. AA..TO. *<A 197 PP. VIII K. IAN. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

8.2.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si ex edicto sororis patruelis intestato sine liberis defunctae recte petita bonorum possessione quaesisti successionem ac negotium integrum est, quae cum moreretur eius fuerunt, secundum edicti quorum bonorum tenorem ab his, qui pro herede vel pro possessore possident dolove malo fecerint, quo magis desierint possidere, tibi rector provinciae restitui efficiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCO. *<A 294 S. VI K. APRIL. CC. CONSS.>

8.2.3.

Imperatores Arcadius, Honorius. Constat virum a bonis intestate uxoris superstitibus consanguineis esse extraneum, cum prudentium omnium responsa et lex ipsa naturae successores eos faciat.

1. Ergo iubemus, ut omnibus frustrationibus amputatis per interdictum quorum bonorum in petitorem corpora transferantur, secundaria actione proprietatis non exclusa. * ARCAD. ET HONOR. AA. PETRONIO VIC. *<A 395 D. VI K. AUG. MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

8.3.0. Quod legatorum.

 

8.3.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Heredi scripto satis idonec lege falcidia, si exhausta legatis successio probetur, per quartae retentionem prospectum est.

1. Unde si legatarius vel fideicommissarius non consentiente patre tuo, quem adseveras testatori successisse et bonorum possessionem accepisse, relicta sibi legata vel fideicommissa detinuit, secundum sententiam interdicti, quod adversus legatarios scriptis heredibus propositum est, oblata satisdatione, quam praestari oportet, in possessione constitui, ut ita retentione competenti utaris, experiri potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LATINAE. *<A 293 D. XVI K. IAN. AA. CONSS.>

8.4.0. Unde vi.

 

8.4.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Recte possidenti ad defendendam possessionem, quam sine vitio tenebat, inculpatae tutelae moderatione illatam vim propulsare licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODORO. *<A 290 PP. XV K. DEC. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

8.4.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Vi pulsos restituendos esse interdicti exemplo, si necdum annus excessit, certissimi iuris est, et heredes teneri in tantum, quantum ad eos pervenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 293 S. AA. CONSS.>

8.4.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Auctoritatem vobis rescripti nostri tenendae possessionis, quam vos per violentiam adeptas profitemini, commodari nimis improbe postulatis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ULPIAE ET PROCLINAE. *<A 294 S. VIII ID. APRIL. CC. CONSS.>

8.4.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si de possessione vi deiectus es, eum et legis iuliae vis privatae reum postulare et ad instar interdicti unde vi convenire potes, quo reum causam omnem praestare, in qua fructus etiam, quos vetus possessor percipere potuit, non quos praedo percepit, venire non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HYGINO. *<A 294 S. IIII ID. APRIL. SIRMI CC. CONSS.>

8.4.5

Imperator Constantinus. Invasor locorum poena teneatur legitima, si tamen vi loca eundem invasisse constiterit. Nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis possessa sunt, sine poena possessio restitui debet * CONSTANT. A. AD TERTULLIANUM. *<A 330 D. VI K. MART. GALLICANO ET SYMMACHO CONSS.>

8.4.6

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Meminerint cuncti, sive vulgato rescripto mansuetudinis nostrae sive sententia cuiuslibet iudicis utantur in causis, conveniendos dominos locorum esse aut, si forte defuerint, actores eorum ad insinuandas sententias procuratoresque quaerendos, ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde iura nascuntur. Quod si praecepta nostra implere neglexerint, omni negotio, de quo iurgare coeperant, privabuntur.

1. Sin autem habito plerumque colludio curatores vel tutores minorum his rem debitam ea occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non atterat damno culpa temeritatis alienae, sed ilico quidem possessio ei a quo est ablata reddatur, curatores autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum quoque publicatio persequatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PANCRATIO PU. *<A 382 D. PRID. NON. APRIL. ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

8.4.7

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Si quis in tantam furoris pervenit audaciam, ut possessionem rerum apud fiscum vel apud homines quoslibet constitutarum ante eventum iudicialis arbitrii violenter invaserit, dominus quidem constitutus possessionem quam abstulit restituat possessori et dominium eiusdem rei amittat: sin vero alienarum rerum possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum etiam aestimationem earundem rerum restituere compellatur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD MESSIANUM COM. RER. PRIVAT.*<A 389 D. XVII K. IUL. TREVIRIS TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

8.4.8

Imperatores Arcadius, Honorius. Momentariae possessionis interdictum, quod non semper ad vim publicam pertinet vel privatam, mox audiri, interdum etiam sine inscriptione, meretur. * ARCAD. ET HONOR. AA. PASIPHILO. *<A 395 D. VIII K. IAN. MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

8.4.9

Imperator Zeno. Si quando vis iudicio fuerit patefacta, dein super rebus abreptis vel invasis vel damno tempore impetus quaestio proponatur, si non potuerit qui vim sustinuit quae perdidit singula comprobare, taxatione ab iudice facta pro personarum atque negotii qualitate, sacramento aestimationem rerum quas perdidit manifestet nec ei liceat ultra taxationem ab iudice factam iurare: et quod huiusmodi iureiurando dato fuerit declaratum, iudicem condemnare oportet. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 477 D. ID. DEC. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM ARMATI VC.>

8.4.10

Imperator Zeno. Non ab re est, quemadmodum possessionis alienae invasores tam vetus quam praesens sacra constitutio censuit puniendos, nec conductoribus et possessionis alienae detentoribus impune procedere, si locatoribus forte vel possessionem rerum suarum, quam apud alios precario modo esse concesserant, recuperare secundum leges volentibus, cum nulla sibimet cognita legibus adlegatio competeret, duxerint resistendum, et non protinus, id est non expectato iudiciorum ordine, alienam possessionem recte eam recuperantibus cedere patiantur.

1. Eos namque iubemus pro tanta suae iniquitatis impudentia, si cognitionis iudiciariae eventu fuerint condemnati, rei, cuius possessionem sponte restituere usque ad definitivam sententiam minime passi sunt, aestimationem victrici parti una cum ipsa re praebere compelli. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 484 D. V K. APRIL. CONSTANTINOPOLI THEODORICO CONS.>

8.4.11

Imperator Justinianus. Cum quaerebatur inter illyricianam advocationem, quid fieri oporteret propter eos, qui vacuam possessionem absentium sine iudiciali sententia detinuerunt, quia veteres leges nec unde vi interdictum nec quod vi aut clam vel aliam quandam actionem ad recipiendam talem possessionem definiebant, violentia in ablatam possessionem minime praecedente, nisi domino tantummodo in rem actionem exercere permittentes: nos non concedentes aliquem alienas res vel possessiones per suam auctoritatem usurpare sancimus talem possessorem ut praedonem intellegi et generali iurisdictione ea teneri, quae pro restituenda possessione contra huiusmodi personas veteribus declarata est legibus. Ridiculum etenim est dicere vel audire, quod per ignorantiam alienam rem aliquis quasi propriam occupaverit.

1. Omnes autem scire debent, quod non suum est, hoc ad alios modis omnibus pertinere, cum talis dispositio in furti actione iam dudum veteribus legibus definita est dicentibus: si quis alienam rem adversus domini voluntatem attigerit, furti actione tenetur.

2. His videlicet, quae super recipienda possessione a nobis disposita sunt, locum habentibus, si non ex die, ex quo possessio detenta est, triginta annorum excesserunt curricula. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>

8.5.0. Si per vim vel alio modo absentis perturbata sit possessio.

 

8.5.1

Imperator Constantinus. Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in iure personam et auctoritatis suae formidabile ministerium obiciant atque ita tueantur absentes, ut id solum diligenter inquirant, an eius, qui quolibet modo peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel parens vel proximus vel amicus vel colonus vel libertus seu servus quolibet titulo retinebat, nec eos, qui deiecti sunt absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causae mandata sit, ab experiunda re secludant, nec, si servi sint, eorum reiciant in iure personas, quia huiusmodi condicionis hominibus causas orare fas non sit: sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri convenit, ut eos momentariae perinde possessioni sine ulla cunctatione restituant, ac si reversus dominus litigasset.

1. Cui tamen quolibet tempore reverso actionem recuperandae possessionis indulgemus, quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel neglegentes propinquos vel parentes vel proximos vel amicos et colonos vel libertos interea differatur. Absentibus enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia quae supererunt ad disceptationem litigii immutilata permaneant: iudicio servato iustis legitimisque personis, cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. * CONST. A. SEVERO. *<A 326 D. X K. NOV. MEDIOLANI CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CON SS.>

8.5.2

Imperatores Arcadius, Honorius. Nec imperiale responsum, quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris ex quacumque parte innovare possessionis statum eo qui rem tenet absente permittitur, quia negotiorum merita partium adsertione panduntur. * ARCAD. ET HONOR. AA. PETRONIO VIC. HISPANIARUM. *<A 397 D. XV K. IAN. MEDIOLANO CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

8.6.0. Uti possidetis.

 

8.6.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Uti possidetis fundum de quo agitur, cum ab altero nec vi nec clam nec precario possidetis, rector provinciae vim fieri prohibebit ac satisdationis vel transferendae possessionis edicti perpetui forma servata de proprietate cognoscet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CYRILLO. *<A 294 SUBSCRIPTA III ID. OCT. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

8.7.0. De tabulis exhibendis.

 

8.7.1

Imperatores Valerianus, Gallienus. Si in potestate patris fuerunt impuberes filii et vos eis estis substituti atque ita ad vos intra pubertatem illis decedentibus coepit hereditas pertinere, de exhibendis testamenti tabulis interdicto uti potestis. * VALER. ET GALLIEN. AA. GERMANO. *<A 260 PP. VII K. MAI. SAECULARI ET DONATO CONSS.>

8.8.0. De liberis exhibendis seu de ducendis et de homine libero exhibendo.

 

8.8.1

Imperator Antoninus. Si, ut proponis, cum tua e potestatis esses, super rebus matris obtinuisti, potes eos qui tibi condemnati sunt convenire. Quod si extitit, qui te filium et in sua potestate esse contendit, interdicto in eam rem proposito de fide intentionis eius quaeretur * ANT. A. IUSTINO. *<A 212 PP. VI ID. APRIL. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

8.8.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Adi praesidem provinciae ac postula filios tuos exhiberi. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CYRILLAE. *<A 293 SUBSCRIPTA V ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

8.8.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si ad instar interdicti de exhibenda filia philippi eum conveniendum putaveris, rector aditus provinciae suam vobis accomodabit notionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUODIAE. *<A 293 S. XII K. DEC. NICOMEDIAE AA. CONSS.>

8.9.0. De precario et de Salviano interdicto.

 

8.9.1

Imperator Gordianus. Si te non remittente pignus debitor tuus ea quae tibi obnoxia sunt venumdedit, integrum tibi ius est ea persequi, non interdicto Salviano ( id enim tantummodo adversus conductorem debitoremve competit), sed Serviana actione vel quae ad exemplum eius instituitur utilis adversus emptorem exercenda. * GORD. A. ARISTONI. *<A 238 PP. VI ID. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

8.9.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Habitantis precario heredes ad restituendum habitaculum teneri contra eos interdicto proposito manifeste declaratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FABRICIO. *<A 293 S. K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>

8.10.0. De aedificiis privatis.

 

8.10.1

Imperatores Antoninus, Verus. Et balneum, ut desideras, instruere et aedificium ei superponere potes, observata tamen forma, qua ceteri super balnea aedificare permittuntur, id est ut concamaratis superinstruas et ipsa concameres nec modum usitatum altitudinis excedas. * ANT. ET VERUS AA. TAURO. *<A XXX PP. SINE DIE ET CONSULE.>

8.10.2

Imperator Alexander Severus. Negotiandi causa aedificia demoliri et marmora detrahere edicto divi vespasiani et senatus consulto vetitum est. Ceterum de alia domo in aliam transferre quaedam licere exceptum est: sed nec dominis ita transferre licet, ut integris aedificiis depositis publicus deformetur adspectus * ALEX. A. DIOGENI. *<A 222 PP. XI K. IAN. ALEXANDRO A. CONS.>

8.10.3

Imperator Alexander Severus. An in totum ex ruina domus licuerit non eandem faciem in civitate restituere, sed in hortum convertere, et an hoc consensu tunc magistratuum non prohibentium, item vicinorum factum sit, praeses, probatis his quae in oppido frequenter in eodem genere controversiarum servata sunt, causa cognita statuet. * ALEX. A. APRO EVOCATO. *<A 224 PP. VII K. APRIL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

8.10.4

Imperator Philippus. Si, ut proponis, socius aedificii ad refectionem eius sumptus conferre detractat, non necessarie extra ordinem tibi subveniri desideras. Etenim si solus aedificaveris nec intra quattuor mensuum tempora cum centesimis nummus pro portione socii erogatus restitutus fuerit vel, quominus id fieret, per socium id stetisse constiterit, ius dominii pro solido vindicare vel obtinere iuxta placitum antiquitus poteris * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. VICTORI. *<A 245 PP. IIII K. APRIL. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

8.10.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si is, contra quem precem fundis, sciens prudensque soli partem ad te petinere, non quasi socius vel collega communis operis sollicitudine solidam balneorum extructionem ea mente, ut sumptus pro portione tua reciperet, adgressus est, sed totius loci dominium usurpare et collapsum balneum refabricare enisus est, cum aedificia quae alieno loco imponuntur solo cedant nec impensae his qui improbe id fecerint restitui debeant, antiquato divi Hadriani edicto praeses provinciae memor iuris publici in dirimenda disceptatione legum placita custodiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. OCTAVIO. *<A 290 PP. VI NON. OCT. IPSIS IIII ETIII AA. CONSS.>

8.10.6

Imperator Constantinus. Si quis post hanc legem civitate spoliata ornatum, hoc est marmora vel columnas, ad rura transtulerit, privetur ea possessione, quam ita ornaverit.

1. Si quis autem ex alia in aliam civitatem labentium parietum marmora vel columnas de propriis domibus in proprias transferre voluerit, quoniam utrobique( !) haec esse publicum decus est, licenter hoc faciat: data similiter facultate etiam de possessione ornatum huiusmodi ad possessionem aliam transferendi, quamvis per muros vel etiam per mediam civitatem ea transferri necesse sit, ita ut ea solummodo quae illata fuerint civitatibus exportentur. * CONST. A. HELPIDIO AGENTI VICEM PP. *<A 321 D. VI K. IUN. VIMINACII CRISPO II ET CONSTANTINO II CONSS.>