Codex Iustinianus – Liber IX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

9.47.9

Imperator Alexander Severus . Si matrem tuam decurionis filiam fuisse probatum fuerit, apparebit eam non oportuisse in ministerium metallicorum nec in opus metalli dari. * ALEX. A. DEMETRIANO. *<A XXX >

9.47.10

Imperator Alexander Severus . Servus sub poena vinculorum sine temporis praefinitione domino reddi iussus sententia praesidis provinciae perpetuo vinctus esse debet. * ALEX. A. CATULINO. *<A 224 PP.VIIII K.SEPT. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.47.11

Imperator Gordianus . Metalli supplicium tam ad personas liberas quam etiam ad serviles pertinet condiciones. * GORD. A. ATTIANO. *<A XXX >

9.47.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Decurionum filii non debent bestiis subici. Nec enim vocibus eorum credi oportet, quando aut obnoxium crimine absolvi aut innocentem condemnari desideraverint * DIOCL. ET MAXIM. AA. IN CONSISTORIO DIXERUNT: *< S. DIE ET CONSULE>

9.47.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Servo ex sententia damnato si quoquo modo ex sententia proprietatis ius amputatum non sit, domino suo obsequi eum par est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URSIANO. *<A XXX >

9.47.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si operis publici temporalis poenae sententia praefinitus necdum excessit dies, hunc expectari convenit, cum non remitti poenam facile publice intersit, ne ad maleficia temere quisquam prosiliat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.VITALI. *<A XXX >

9.47.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Poenam sua dictam sententia praesidi provinciae revocare non licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.AGATHEMERO. *<>

9.47.16

Imperator Constantinus . Qui sententiam laturus est, temperamentum hoc teneat, ut non prius capitalem in quempiam promat severamque sententiam, quam in adulterii vel homicidii vel maleficii crimen aut sua confessione aut certe omnium, qui tormentis vel interrogationibus fuerint dediti, in unum conspirantem concordantemque rei finem convictus sit et sic in obiecto flagitio deprehensus, ut vix etiam ipse ea quae commiserit negare sufficiat. * CONST. A. AD CATULLINUM. *<A 314 D.III NON.NOV.TREVIRIS ACCEPTA XV K.MAI.HADRUMETI VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

9.47.17

Imperator Constantinus . Si quis in metallum fuerit pro criminum deprehensorum qualitate damnatus, minime in eius facie scribatur, cum et in manibus et in suris possit poena damnationis una scriptione comprehendi, quo facies, quae ad similitudinem pulchritudinis caelestis est figurata, minime maculetur. * CONST. A. EUMELIO. *<A 315 D.XII K.APRIL.CABILLUNO CONSTANTINO A.IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

9.47.18

Imperator Constantius . Dum reis manifesta probatione convictis spatium ante sententiam temporis datur, facultas supplicandi vel quibusdam malignis artibus tam praesidum quam officiorum poenas evitandi criminosissimis patet, cum in homicidii crimine et in aliis detectis gravioribus causis ultio differenda non sit.

1 . Igitur de cetero iuxta criminis qualitatem legem oportet servari et in scelerosos et in noxios proferri iuris sententiam. * CONSTANTIUS A. THEODORO PRAESIDI ARABIAE. *<A 346 D.ID.OCT.CONSTANTIO A.IIII ET CONSTANTE C.CONSS.>

9.47.19

Imperatores Gratianus, Valentinianus . Ne quis pro coercitione delicti vel pistoribus vel cuicumque alteri corpori, cum alterius sit corporis, addicatur: sed unusquisque pro crimine, in quo fuerit deprehensus, motum congruae severitatis excipiat. * GRAT. ET VALENTIN. AA. OLYBRIO PU. *<A 365 <D III ID.APRIL.VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

9.47.20

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si vindicari in aliquos severius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam aut excipere sententiam: sed per dies triginta super statu eorum sors et fortuna suspensa sit.

1 . Reos sane accipiat vinciatque custodia et excubiis sollertibus vigilanter observet. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLAVIANO PP. ILLYRICI. *<A 382 D.XV K.SEPT.VERONAE ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

9.47.21

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ne diu apparitorum prava admodum venalisque perfidia in publica impune commoda desaeviret, censemus etiam in absentes eos pro competenti ultione debere consurgi. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. AD PRINCIPIUM PP.*<A 385 D.K.IUN.ARCADIO A.ET BAUTONE CONSS.>

9.47.22

Imperatores Arcadius, Honorius . Sancimus ibi esse poenam, ubi et noxa est.

1 . Propinquos notos familiares procul a calumnia submovemus, quos reos sceleris societas non facit: nec enim adfinitas vel amicitia nefarium crimen admittunt.

2 . Peccata igitur suos teneant auctores nec ulterius progrediatur metus, quam reperietur delictum.

3 . Hoc singulis quibusque iudicibus intimetur. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 399 D.VIII K.AUG.CONSTANTINOPOLI THEODORO VC.CONS.>

9.47.23

Imperatores Honorius, Theodosius . Omnes, quos damnationis condicio diversis exiliis destinatos metas temporis praestituti in carceris implesse custodia deprehendit, solutos poena vinculisque laxatos custodia liberari praecipimus nec formidare miserias ullas exilii.

1 . Sit satis immensorum cruciatuum semel luisse supplicia, ne, qui diu privati sunt aurae communis haustu et lucis adspectu non intra breve spatium catenarum ponderibus praegravati, etiam exilii poenam sustinere iterum compellantur. * HONOR. ET THEODOS. AA. AD ANTHEMIUM PP. *<A 414 D.XIIII K.MAI.CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>

9.47.24

Imperatores Honorius, Theodosius . Rectores provinciarum conveniri praecipimus, ut hi, quo pro suo crimine poenam exilii sub certo temporis spatio subire decreti sunt, exacto praefinito tempore nec claustris carceralibus nec in locis quibus exules versati sunt teneantur. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 416 D.III K.SEPT.EUDOXIOPOLI THEODOSIO A.VII ET PALLADIO VC.CONSS.>

9.47.25

Imperatores Honorius, Theodosius . His, qui conficiendi naves incognitam ante peritiam barbaris tradiderunt, capitale supplicium proponi decernimus. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 419 D.VIII K.OCT.CONSTANTINOPOLI MONAXIO ET PLINTA CONSS.>

9.47.26

Testo in lingua greca


9.48.0. Ne sine iussu principis certis iudicibus liceat confiscare.

 

9.48.1

Imperator Theodosius . Nulli iudicum liceat, exceptis his, qui in summa administrationis sunt positi potestate, proscriptionis tempestate totius substantiae aliquem percellere, nisi ad nostras aures hoc ipsum referatur. * THEODOS. A. ET VALENTIN. C.AD HIERIUM PP. *<A 425 D.X K.FEBR.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.XI ET VALENTINIANO C. CONSS.>

9.49.0. De bonis conscriptorum seu damnatorum.

 

9.49.1

Imperator Antoninus . Servorum capitis crimine damnatorum peculia dominis non auferri notum est, sed quod servum dominus habuisse probaverit, recipiet pretiumque rerum, si quae ex eo distractae sunt.

1 . Ipsius quoque praesentiae potestas ei dabitur, quoad rationes per eum administratae reddantur ac dispungantur. Sed meminisse dominum oportebit instare, ut id velocius fiat, ut poenae suae reddi possit * ANT. A. MARCELLO. *<A 213 PP.III K.AUG.ANTONINO A. ET BALBINO CONSS.>

9.49.2

Imperator Alexander Severus . Deportati nec earum quidem rerum, quas post poenam inrogatam habuerint, heredem habere possunt, sed hae publicantur. * ALEX. A. FRONTONI. *<A XXX PP. NON.FEBR.>

9.49.3

Imperator Alexander Severus . Si filius tuus, cum esset in tua potestate, in insulam deportari meruit, peculium eius nec quod in castris adquisivit vel quod ei militaturo donasti auferri tibi debet. * ALEX. A. IULIANO. *<A 226 PP.IIII ID.SEPT.ALEXANDRO II ET MARCELLO CONSS.>

9.49.4

Imperator Gordianus . In metallum damnatus poenae servus efficitur et ideo eiusmodi sententiam passi bona vindicantur rationibus fisci. Quare si quid rerum habuit is, quem postea indulgentia liberatum esse proponis, ad ius fisci potius quam ad ipsius dominium pertinet * GORD. A. CALLIMORPHO. *<A XXX PP.X K.NOV.>

9.49.5

Imperator Philippus . Si, ut proponis, bona eius, qui tutelam tuam administravit, sententiam passi ad fiscum sunt devoluta, procuratorem nostrum adire cura, qui, si quid iure posci animadverterit, non negabit. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ARRUNTIANO. *<A XXX >

9.49.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De bonis matris deportatae filiis nihil deberi iuris absolutissimi est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.GAUDENTIO. *<A XXX S.XIII.>

9.49.7

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Si quis intra provinciam pro qualitate delicti stilum proscriptionis incurrerit, per ordinarii officii sollicitudinem bonorum eius indago diligentissime celebretur, ne quid rei privatae commodis per gratiam atque colludium furto subducatur.

1 . Et plena descriptio comprehendat, quod spatium et quod sit ruris ingenium, quid aut cultum sit aut colatur, quid in vineis olivis aratoriis pascuis silvis fuerit inventum, quae etiam gratia et quae amoenitas sit locorum, quis aedificiis ac possessionibus ornatus, quotve mancipia in praediis occupatis vel urbana vel rustica vel quarum artium generibus imbuta teneantur, quot sint casarii vel coloni, quot boum exercitiis terrarum atque vomeribus instruenium, quot pecorum et armentorum greges et in qua diversitate numerati sint, quantum auri et argenti, vestium ac monilium vel in specie vel in pondere et in quibus speciebus, quidve in enthecis sit repertum.

2 . Tum demum omnia ea, quae velle nos perspicis, inquisitione constricta rationalis rei privatae tradantur officio aut palatinis super hac causa missis nostro nectenda patrimonio.

3 . Mox vero ad nos sub litteris publicis iudicis singillatim de omnibus nominatimque referatur, procul dubio neglegentia multanda.

4 . Nam si quid post factam a praedicto officio investigationem rationalis rei privatae, cui inquisitio secunda mandata est, amplius fortassis invenenerit, officium fraudulentum ea condemnatione ferietur, ut aliud tantum quantum fuerat subtractum ex propriis facultatibus inferat. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 369 D.III NON.MAI.TREVIRIS VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>

9.49.8

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si deportatus suos et emancipatos filios habuerit, pars, quae ex bonis eius liberis concessa est, ad eos tantum qui in potestate erant transferatur, si emancipati ea, quae consecuti erant emancipationis tempore, damnose existimant conferenda.

1 . Sin autem confusionem bonorum et donationis elegerint, omnia ea, quae fiscus liberis damnati concedit, aequae divisionis partibus sortiantur.

2 . Quae regula etiam in dote filiae vel neptis ex filio deportati conferenda custodienda erit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA EUTROPIO PP. *<A 380 D.XV K.IUL.THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS. >

9.49.9

Imperatores Arcadius, Honorius . Si quis posthac stilum, quod absit, proscriptionis exceperit, uxor res proprias ex quocumque titulo sibi quaesitas veluti manu iniecta mox vindicet aut certe quoquo modo occupatas statim recipiat. Dos etiam, non quae aliquotiens inaniter dotalium instrumentorum tenore conscribitur, sed quam se corporaliter tradidisse docuerit, repraesentetur. Ea etiam, quae ab innoxio adhuc ante nuptias titulo donationis acceperit, vel durante matrimonio largitione viri ad eam ante proscriptionem pervenerint, apud eam firmiter permaneant.

1 . Si quid etiam in emancipatos liberos ante tempus criminis ac reatus patrem contulisse claruerit, integrum isdem citra inquietudinem reservetur. Quod vero nec uxor nec emancipati liberi potuerint vindicare, captum a publicis personis ita ad me referri specialiter censeo, ut illud quoque addatur, utrum filios habeat qui damnatus est, simulque adiciatur, utrum idem apud se ex causa donationis aliquid vindicaverint

2 . Sed in his, qui fiscalibus actibus nexi sunt et pro ratiociniis proscribuntur et condemnantur, placuit, si quid proprium uxor habuit vel a marito datum ante initium actum, ex quo origo fraudis ac vitii in iudicium deducta est, si quid deinde in emancipatos filios donatione collatum est, antequam crimen oriatur, intemeratum apud accipientium iura persistere: nec quicquam fisco in qualibet causa teneatur obnoxium, nisi quod in dominio proprio cum obligari ortus est habuit vel quod agens tam suo quam uxoris vel filiorum vel cuiuscumque praeterea nomine comparavit.

3 . Exceptis dumtaxat caesarianis, id est catholicianis, qui ab omni iuris beneficio excluduntur, nisi probata a me purgataque ratiocinia fuerint, ut, quod innoxie habuerint, transmittendi copiam habeant. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAESARIO PP. *<A 396 D.III NON.AUG.CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA.CONSS.>

9.49.10

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Quando quis quolibet crimine damnatus capitalem poenam vel deportationem sustineat, si quidem sine liberis mortuus sit, bona eius ad fiscum perveniant: si vero filii vel nepotes ex defunctis filiis relicti erunt, dimidia parte aerario vindicata alia eis reservetur. Idem est et si postumos dereliquerit

1 . Decurioni vero, qui hoc incurrerit, si liberos non habeat, succedat curia bonaque universa detineat aut ipsa per se aut suo ordinatura periculo munera subiturum.

2 . Sin autem erit suboles curiali, etsi ea necdum procreata est, integris patris fortunis fulciatur.

3 . Si filia vel filiae fuerint, pars dimidia ad eas deveniat facultatum, pars ad curiam.

4 . Sin mares curiales fuerint intermixti, dimidia pars eis curiae nomine deferatur, et aliam, quam in commune omnibus tribuit indulgentia principalis, pro virili dividant portione.

5 . Excepta sola maiestatis quaestione: quam si quis sacrilego animo adsumpserit, iuste poenam ad suos etiam posteros mittit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HIERIO PP. *<A 426 D.X K.FEBR.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

9.49.11

Testo in lingua greca

 

9.50.0. De bonis mortem sibi consciscentium.

 

9.50.1

Imperator Antoninus . Eorum demum bona fisco vindicantur, qui conscientia delati admissique criminis metuque futurae sententiae manus sibi intulerint.

1 . Eapropter fratrem vel patrem tuum si nullo delato crimine, dolore aliquo corporis aut taedio vitae aut furore aut insania aut aliquo casu suspendio vitam finisse constiterit, bona eorum tam ex testamento quam ab intestato ad successores pertinebunt. * ANT. A. AQUILAE. *<A 212 PP.XII K.IAN.DUOBUS ASPRIS CONSS.>

9.50.2

Imperator Alexander Severus . Eorum, qui in reatu diem suum functi sunt, si non perduellionis causam sustinuerunt nec ob metum criminis mortem sibi consciverunt, bona ad successores transmittuntur. * ALEX. A. RUSTICO. *<A 226 D.ID.MAI.ALEXANDRO A.ITERUM ET MARCELLO CONSS.>

9.51.0. De sententiam passis et restitutis.

 

9.51.1

Imperator Antoninus . Restituo te in integrum provinciae tuae. Ut autem scias, quid sit in integrum: honoribus et ordini tuo et omnibus ceteris * ANT. A. CUM SALUTATUS AB OCLATINIO ADVENTO ET OPELLIO MACRINO PP. PP. CLARISS. VIRIS, ITEM AMICIS ET PRINCIPAL. OFFICIORUM ET UTR. ORD. VIRIS ET PROCESSISSET, OBLATUS EST EI IULIANUS LICINIANUS AB A<XX >

9.51.2

Imperator Antoninus . Cum patrem tuum in metallum damnatum fuisse proponas eiusque bona merito a fisco occupata sunt, non ideo, quod ex indulgentia mea poena tantummodo metalli liberatus esset, etiam bonorum restitutionem impetravit, nisi speciale beneficium super hoc fuerit impetratum. * ANT. A. QUIETO. *<A XXX >

9.51.3

Imperator Alexander Severus . Si debitor poenam sententiae passus est, quam bonorum ademptio secuta est, quamvis postea civitati Romanae restitutus non totam substantiam, sed aliquid ex indulgentia principis ut haberet impetravit, aeris tamen alieni ex praecedente tempore poena liberatus est.

1 . Sin vero partem bonorum accepit, pro rata portione eius tenetur. Quod si ob pecuniam debitam fisco bona eius occupata sunt, mansit una cum fideiussoribus propriis creditoribus obligatus * ALEX. A. STRATONICIANO. *<A XXX >

9.51.4

Imperator Alexander Severus . Tutor filiorum, quorum te bonorum possessionem accepisse dicis, in metallum damnatus et postea ex indulgentia generali regressus, quamquam locupletior sit, actione tutelae administratae tibi non tenetur, si non gratia sententiae facta specialiter statum pristinum cum bonis recuperaverit. * ALEX. A. VALENTINAE. *<A XXX >

9.51.5

Imperator Alexander Severus . Si ademptis bonis in insulam datus sis, quamvis ex indulgentia communi redisti, actiones tamen, quascumque habuisti, remanent in causa bonorum publicatorum, nec ex ordine est quod petis, ut contra heredes tutorum actiones tibi praestentur. * ALEX. A. IULIANO. *<A XXX >

9.51.6

Imperator Gordianus . In insulam filio deportato hacque ratione vinculo paternae potestatis exempto, si postea ex indulgentia divi alexandri, ut proponis, reditus in patrium solum praecedensque dignitas restituta sit, potestas tamen patria repetita non videtur. * GORD. A. FABIANO. *<A XXX >

9.51.7

Imperator Philippus . Generalis indulgentia nostra reditum exsulibus seu deportatis tribuit, non etiam loca militiae pridem adempta concessit neque integram atque illibatam existimationem reservavit. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. CASSIO. *<A XXX >

9.51.8

Imperatores Valerianus, Gallienus. Frustra adhuc servum esse tui iuris existimas, qui in metallum datus poena eius postea liberatus est. Per huiusmodi enim indulgentiae occasionem integrari dominium prius non placuit. Verum idcirco tamen impune tibi eum praeses provinciae iniuriosum esse non patietur. Quod si quid rerum tuarum tenet, procurator vobis iudex erit: fisci enim coepit esse mancipi * VALER. ET GALLIEN. AA. SELEUCO. *<A XXX >

9.51.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si pater vester in insulam deportatus generali indulgentia restitutus est nec, ut liberos in potestatem reciperet, specialiter impetravit, in dubium non venit hereditatis commodum per vos ei adquiri, quos sententia contra eum prolata patres familias effecit, nequaquam potuisse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. RESTITUTAE ET ALIIS. *<A XXX >

9.51.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum indulgentia nostra interveniente sis reversus ad lares tuos, frustra vereris, ne ex adnotatione praesidis quae iam abolita est calumniam patiaris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DEMETRIO. *<A XXX >

9.51.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Casus eius, qui fundi moverat quaestionem, et ex benignitate nostra facta cum bonis restitutio statum pristinum causae non immutavit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPO. *<A XXX >

9.51.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si deportationis sententiae veniam indulgentia nostra consecuta recepit substantiam, se protegere sceleris poena contra creditores, quo minus iure debitum solvat, improbe conatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TRYPHONI. *<A XXX >

9.51.13

Imperator Constantinus . In quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis ulpiani atque pauli notis papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt.

1 . Ita tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima aetas firmaverat, rata sint eodem in potestate patria redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate.

2 . Minores enim aetate iure quicquam agere prohibentur. Quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio suo recedat regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat

2a . Nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non est eorum pecunia committenda.

2b . Ab administratione fugiat neque tutor esse desinat omniaque minoris dispendia suis ipse damnis praestet.

2c . Sententia vero deportationis nullo patrem praeiudicio deminuat. Quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cuius ad imitationem publici iuris provisa custodia est. Quae nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessum.

3 . Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit, utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est , ita indulgentiae restitutio bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit recuperatio. Et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 321 D. XVIII K. OCT. SIRMI CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>