Codex Iustinianus – Liber IX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

9.23.3

Imperator Alexander Severus . Senatus consulto et edicto divi Claudii prohibitum est eos, qui ad scribenda testamenta adhibentur, quamvis dictante testatore aliquid emolumentum ipsis futurum scribere, et poena legis Corneliae facienti inrogata est: cuius veniam deprecantibus ob ignorantiam et profitentibus a relicto discedere raro amplissimus ordo vel divi principes veniam dederunt. * ALEX. A. MARTIALI. *<A 223 PP. XVII K. APRIL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.23.4

Imperator Alexander Severus . Quae in testamento uxoris maritus sua manu legata sibi adscripserit, pro non scriptis habentur, et legis Corneliae poena, si venia impetrata non est, locum habet. * ALEX. A. CRESCENTI. *<A 225 PP. III NON. FEBR. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

9.23.5

Imperator Alexander Severus . Quod adhibitus ad testamentum commilitonis scribendum iussu eius servum tibi adscripsisti, pro non scripto habetur et ideo id legatum petere non potes. Sed secutus tenorem indulgentiae meae poenam legis Corneliae tibi remitto, in quam credo te magis errore quam malitia incidisse * ALEX. A. GALLICANO MIL. *<A 225 PP. XVII K. IUL. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

9.23.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si libertatem tibi manu tua imperante domino adscripsisti, cum proponas dominium non subscripsisse et suis litteris tuam libertatem expressim agnovisse, ad impetrandam libertatem senatus consulti auctoritas tibi obest. Poena tamen falsi tibi remittitur, quoniam non potueras contra domini voluntatem venire * DIOCL. ET MAXIM. AA. AUFIDIO. *<A 290 PP. VI ID. DEC. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.24.0. De falsa moneta.

 

9.24.1

Imperator Constantinus . Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant necessitatem sibi incumbere huiusmodi homines inquirendi, ut investigati tradantur iudiciis, facti conscios per tormenta ilico prodituri ac sic dignis suppliciis addicendi.

1 . Accusatoribus etiam eorum immunitatem permittimus, cuius modus, quoniam dispar patrimonium est, a nobis per singulos statuetur.

2 . Si quis autem militum huiusmodi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur

3 . Appellandi etiam privato licentia denegetur: si vero miles aut promotus in gradu huiusmodi crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad competentes iudices referatur.

4 . Domus vero vel fundus, in quo haec perpetrata sunt, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, etsi ignoret, fisco vindicetur, nisi dominus, ante ignorans, ut primum reppererit, scelus prodiderit perpetratum: tunc enim possessio vel domus ipsius proscriptionis iniuriae minime subiacebit.

5 . Sin vero longissime ab ea domo vel possessione afuerit, nullum sustineat detrimentum: actore videlicet fundi vel servis vel incolis vel colonis, qui hoc ministerium praebuerunt, cum eo qui fecit supplicio capitali plectendis.

6 . Viduas autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduae nec in proximo constitutae domo sua vel possessione careant, si nulla apud ipsas tam gravis conscientiae noxa resideat, impuberes vero, etiamsi conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum quid videat ignorat.

7 . Tutores tamen eorum, si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, haec poena expectabit, ut de rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum a pupillo fuerat inferendum. * CONST. A. AD IANUARIUM. *<A 321 D. XII K. DEC. ROMAE CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>

9.24.2

Imperator Constantinus . Si quis nummum falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco nostro addici praecipimus: in monetis etenim tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentari volumus. Cuius obnoxii maiestatis crimen committunt, et praemio accusatoribus proposito, quicumque solidorum adulter poterit reperiri vel a quoquam fuerit publicatus, ilico omni dilatione submota flammarum exustionibus mancipetur * CONST. A. AD TERTULLIANUM PROCONS. AFRICAE. *<A 326 D. PRID. NON. IUL. MEDIOLANI CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.24.3

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si quis super cudendo aere vel rescripto aliquo vel etiam adnotatione nostra sibi eripuerit facultatem, non solum fructum propriae petitionis amittat, verum etiam poenam quam meretur excipiat. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D. IIII ID. IUL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>

9.25.0. De mutatione nominis.

 

9.25.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sicut initio nominis cognominis praenominis recognoscendi singulos imposito privatim libera est, ita horum mutatio innocentibus periculosa non est. Mutare itaque nomen sive praenomen sine aliqua fraude licito iure, si liber es, secundum ea quae saepe statuta sunt minime prohiberis, nulli ex hoc praeiudicio futuro * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.IULIANO. *<A 293 S.XV K.IAN.AA. CONSS.>

9.26.0. Ad legem Iuliam de ambitu.

 

9.26.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Nullus omnino principatum vel numeratum seu commentariensis gradum vel cetera officia repetere audeat, cum publicae disciplinae semel gesta sufficiant.

1 . Ac si quispiam promotorum denuo ad munus etiam per sacras litteras inrepserit, quod ante docebitur gessisse, cassatis quae hoc modo sunt impetrata, ad solutionem debiti primitus artetur, et qui contra fecerint poenam deportationis ad instar legis Iuliae ambitus excipiant. * ARCAD. ET HONOR. AA. POMPEIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 400 D.PRID.K.IUN.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

9.27.0. Ad legem Iuliam repetundarum.

 

9.27.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ut unius poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam nudaverat cum custodia competenti ire praecipimus, ut non solum, quod eius non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. MATRONIANO DUCI ET PRAES. ISAURIAE.*<A 382 D.PRID.ID.IUN.CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

9.27.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Sciant iudices super admissis propriis aut a se aut ab heredibus suis poenam esse repetendam. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D.X K.SEPT.ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

9.27.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Omnes cognitores et iudices a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant neque alienum iurgium putent suam praedam. Etenim privatarum quoque litium cognitor idemque mercator statutam legibus cogetur subire iacturam * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. MARCELLINO. *<A 383 D.PRID.NON.APRIL.MEDIOLANI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS. >

9.27.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Iubemus hortamur, ut, si quis forte honoratorum decurionum possessorum, postremo etiam colonorum aut cuiuslibet ordinis a iudice fuerit aliqua ratione concussus, si quis scit venalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam vel vitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa improbum iudicem potuerit approbare, is vel administrante eo vel post administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum approbet, cum probaverit, et victoriam reportaturus et gloriam. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. EDICTUM AD P *<A 386 D.X K.IUL.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

9.27.5

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Unusquisque procurator, praepositus gynaecei, tabularius susceptor colonus vel quicumque se a comite domorum meminerit esse concussum, cum ipse cui pecuniam numeraverit administratione decesserit, intra anni spatia ad iudicium spectabilitatis tuae quidquid dederit repetiturus occurrat, ut prosit pensionibus, quidquid ille reddiderit.

1 . Sin vero ex tempore depositae administrationis praestituti temporis curricula transfluxerint, nulla vox advocationis emergat, sed ipsos procuratores praepositos colonos tabularios susceptores obnoxios ad solutionem volumus artari. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. SEVERINO COM. RER. PRIVAT *<A 390 D. PRID. NON. IUN. MEDIOLANI VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.>

9.27.6

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Sancimus eiusmodi viros ad provincias regendas accedere, qui honoris insignia non ambitione vel pretio, sed probatae vitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoveri, ita sane ut, quibus hi honores per sedis tuae vel nostram fuerint electionem commissi, iurati inter gesta depromant se pro administrationibus sortiendis neque dedisse quippiam neque daturos umquam postmodum fore, sive per se sive per interpositam in fraudem legis sacramentique personam, aut donationis venditionisve titulo aut alio velamento cuiuscumque contractus, et ob hoc exceptis salariis nihil penitus tam in administratione positos quam post depositum officium pro aliquo praestito beneficio tempore administrationis, quam gratuito meruerint, accepturos.

1 . Et licet neminem divini timoris contemnendo iureiurando arbitramur immemorem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen, ut ad salutis timorem et necessitas periculi subiungatur, tunc si quis ausus fuerit praebita sacramenta neglegere, non modo adversus accipientem, sed etiam adversus dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum concedimus facultatem, quadrupli poena eo qui convictus fuerit modis omnibus feriendo. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. VI K. DEC. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

9.28.0. De crimine peculatus.

 

9.28.1

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Iudices, qui tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, lege Iulia peculatus obnoxii sunt et capitali animadversioni eos subdi iubemus: his nihilo minus, qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt vel qui subtracta ab his scientes susceperunt, eadem poena percellendis. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 415 D. III NON. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>

9.29.0. De crimine sacrilegii.

 

9.29.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Qui divinae legis sanctitatem aut nesciendo confundunt aut neglegendo violant et offendunt, sacrilegium committunt. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. *<A 380 D. III K. MART. THESSALONICAE GRATIANO A. V ET THEODOSIO A. CONSS.>

9.29.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Disputari de principali iudicio non oportet: sacrilegii enim instar est dubitare, an is dignus sit, quem elegerit imperator. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD SYMMACHUM PU. *<A 384 D. V K. IAN. MEDIOLANI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

9.29.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ne quis sine sacrilegii crimine desiderandum intellegat gerendae ac suscipiendae administrationis officium intra eam provinciam, in qua provincialis et civis habetur, nisi hoc cuidam ultronea liberalitate per divinos adfatus imperator indulgeat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. EUTROPIO PP. *<A 385 D. XVI K. AUG. ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

9.30.0. De seditiosis et his qui plebem audent contra publicam quietem colligere.

 

9.30.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si quis contra evidentissimam iussionem suscipere plebem et adversus publicam disciplinam defendere fortasse temptaverit, multam gravissimam sustinebunt. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORENTIO PRAEF. AUGUSTA *<A 384 D. XIII K. IAN. CONSTANTINOPOLI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

9.30.2

Imperator Leo . In nullis locis aut civitatibus tumultuosis clamoribus cuiusquam interpellatio contumeliosa procedat nec ad solam cuiusquam invidiam petulantia verba iactentur : scituris his, qui huiusmodi voces emiserint moverintque tumultus, se quidem fructum ex his quae postulant nullatenus habituros, subdendos autem poenis his, quas de seditionum et tumultus auctoribus vetustissima decreta sanxerunt. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 466 D. II NON. MART. CONSTANTINOPOLI LEONE A. III CONS.>

9.31.0. Quando civilis actio criminali praeiudicet et an utraque ab eodem exerceri potest.

 

9.31.1

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . A plerisque prudentium generaliter definitum est, quotiens de re familiari et civilis et criminalis competit actio, utraque licere experiri, sive prius criminalis sive civilis actio moveatur, nec si civiliter fuerit actum, criminalem posse consumi, et similiter e contrario.

1 . Sic denique et per vim possessione deiectus, si de ea recuperanda interdicto unde vi erit usus, non prohibetur tamen etiam lege iulia de vi publico iudicio instituere accusationem: et suppresso testamento cum ex interdicto de tabulis exhibendis fuerit actum, nihilo minus ex lege cornelia testamentaria poterit crimen inferri: et cum libertus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam etiam lege viselli criminaliter poterit perurgueri.

2 . Quo in genere habetur furti actio et legis fabiae constitutum, et plurima alia sunt, quae enumerari non possunt, ut, cum altera prius actio intentata sit, per alteram quae supererit iudicatum liceat retractari.

3 . Qua iuris definitione non ambigitur etiam falsi crimen, de quo civiliter iam actum est, criminaliter esse repetendum. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. ANTONIO PP. *<A 378 D. PRID. ID. IAN. TREVIRIS VALENTE VI ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

9.32.0. De crimine expilatae hereditatis.

 

9.32.1

Imperatores Severus, Antoninus . Expilatae quidem hereditatis crimen intentare non potes, quando communis arcae rebus inspectis claves traditas coheredi profitearis. Sed cum de his exhibendis apud iudicem quaereretur, rationem compensationis induci non oportuit. Exhibitis enim quae desiderantur suis iudicibus directa quaestio derelinquenda es * SEV. ET ANT. AA. EUPHRATAE. *<A 205 PP. XII K. MAI. ANTONINO A.II ET GETA II CONSS.>

9.32.2

Imperator Antoninus . Expilatae hereditatis crimen adversus vitricum adito praeside provinciae persequi non prohiberis. * ANT. A. PRIMO. *<A 215 PP. VII K. MART. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

9.32.3

Imperator Antoninus . Si avi tui hereditatem adisti, expilatae hereditatis crimine adversus novercam quondam tuam experiri non prohiberis. * ANT. A. HELENAE. *<A 216 PP. III NON. IAN. SABINO ET ANULLINO CONSS.>

9.32.4

Imperator Gordianus . Adversus uxorem, quae socia rei humanae atque divinae domus suscipitur, mariti diem suum functi successores expilatae hereditatis crimen intendere non possunt.

1 . Et ideo res, quas per eandem abesse quereris, competenti in rem actione vel, si dolo malo fecerit, quo minus res mobiles possideret, ad exhibendum persequere.

2 . Fructus autem rerum quas mala fide tenuit, licet expilatae hereditatis non teneatur crimine, suos non facit, sed extantes quidem vindicari, absumptos vero condici posse procul dubio est. * GORD. A. BASSO. *<A 242 PP. VI K. MART. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.32.5

Imperator Philippus . Obtentu expilatae hereditatis emolumentum legatorum, maxime suspensa cognitione, legatariis isdemque libertis defuncti auferri non oportet. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SULPICIO. *<A 245 PP. XV K. FEBR. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

9.32.6

Imperator Philippus . Expilatae hereditatis crimen loco deficientis actionis intendi consuevisse non est iuris ambigui. * PHILIPP. A.ET C.BASILIAE. *<A 249 PP. X K. MART. AEMILIANO ET AQUILINO CONSS.>

9.33.0. Vi bonorum raptorum.

 

9.33.1

Imperator Gordianus . Vi bonorum raptorum actionem, quae cum poena sua retrahit ablata, potius ad mobilia moventiaque quam ad fundos per iniuriam occupatos spectare explorati iuris est. * GORD. A. VALERIO. *<A 242 PP. K. MART. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.33.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si res mobiles, quarum in te fuerat dominium perfecta donatione translatum, violenter heres donatricis abripuit, vi bonorum raptorum actionem intra annum quidem, quo experiundi potestas fuit, in quadruplum, post annum in simplum intendere non vetaris. * VALER. ET GALLIEN. AA. LONGINO. *<A 260 PP. VII K. MAI. SAECULARE ET DONATO CONSS.>

9.33.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Res obligatas sibi creditorem vi rapientem non rem licitam facere, sed crimen committere convenit, eumque etiam vi bonorum raptorum infra annum utilem in quadruplum, post simpli actione conveniri posse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUELPISTO. *<A 293 S. VII ID. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

9.33.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De his, quae servum alienum nesciente domino vi rapuisse dicis, infra annum in quadruplum vi bonorum raptorum et post in simplum dominus eius noxali actione apud competentem iudicem conveniri potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATTALO. *<A 293 S. VII ID. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

9.33.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sive negotiorum gestorum contra novercam tuam sive actione vi bonorum raptorum, quae in quadruplum intra annum utilem ac post in simplum constituta est, putaveris agendum, notione praesidali poteris experiri. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMINAE. *<A 293 S. VII ID. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

9.34.0. De crimine stellionatus.

 

9.34.1

Imperator Alexander Severus . Improbum quidem et criminosum fateris easdem res pluribus pignorasse, dissimulato in posteriore obligatione, quod eaedem aliis pignori tenentur. Verum securitati tuae consules, si oblato omnibus debito criminis instituendi causam peremeris * ALEX. A. ALEXANDRO. *<A 231 PP. V ID. FEBR. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

9.34.2

Imperator Gordianus . Si pater tuus in te donationem contulit et, cum emancipatus esses, traditionibus dominium corporum in te transtulit posteaque creditorem sortitus quasdam earum rerum sine tua voluntate velut proprias suas obstrinxit, ius tuum non laesit. Nec tamen iniuria stellionatus crimine petetur, cum sciens alienam rem te non consentiente velut propriam suo nexuit creditori * GORD. A. VALENTI. *<A 239 PP. II K. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

9.34.3

Imperator Gordianus . Stellionatus accusatio inter crimina publica non habetur. * GORD. A. HADRIANO. *<A 242 PP. ID. APRIL. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.34.4

Imperator Philippus . Ignorantia creditoris, cui res pridem apud alios obligatae pignoris seu hypothecae iure obligantur, non sine periculo capi consuevit. Etenim eiusmodi fraudes ad extraordinariam criminis exsecutionem spectare ac stellionatus commissum severissime esse vindicandum saepe rescriptum est.

1 . Proinde sive ignorantiam tuam debitor circumvenire temptaverit, seu obligatione rite perfecta participato fraudis consilio per subiectam quasi anteriorem personam dispendium tuum ad occultum compendium suum pertemptat, adire suum iudicem potes congruentem iuri ac debitae religioni sententiam relaturum. * PHILIPP. A. EUPREPETI. *<A 244 PP. VI ID. MAI. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

9.35.0. De iniuriis.

 

9.35.1

Imperator Alexander Severus . Nec servis quidem alienis licet facere iniuriam. * ALEX. A. SYRO. *<A 222 PP. XI K. DEC. ALEXANDRO A. CONS.>

9.35.2

Imperator Alexander Severus . Iniuriarum actio tibi duplici ex causa competit, cum et maritus in uxoris pudore et pater in existimatione filiorum propriam iniuriam pati intelleguntur. * ALEX. A. DAVO. *<A 230 PP. PRID. IDUS MAIAS AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

9.35.3

Imperator Gordianus . Si non es nuntiator, vereri non debes, ne eapropter, quod iniuriae faciendae gratia quidam te veluti delatorem esse dixerunt, opinio tua maculata sit. Quin immo adversus eos, quos minuendae opinionis tuae causa aliquid confecisse comperietur, more solito iniuriarum iudicio experiri potes * GORD. A. DONATO. *<A 239 PP. II ID. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

9.35.4

Imperatores Valerianus, Gallienus . Atrocem sine dubio iniuriam esse factam manifestum est, si tibi illata est, cum esses in sacerdotio et dignitatis habitum et ornamenta proferres: et ideo vindictam potes eo nomine exsequi. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. VINDI. *<A 259 PP. II… AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

9.35.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si non convicii consilio te aliquid iniuriosum dixisse probare potes, fides veri a calumnia te defendit. Si in rixa inconsulto calore prolapsus homicidii convicium obiecisti et ex eo die annus excessit, cum iniuriarum actio annuo tempore praescripta sit, ob iniuriae admissum conveniri non potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. VICTORINO. *<A 290 PP. VI ID. IUL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.35.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum nec patronos iniuriam facere libertis iuris aequitas permittat, proponasque patronae heredes eum, qui libertatem a defuncta acceperat, iniuriis adficere, curabit praeses provinciae contumeliam heredum compescere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. FLAVIANO. *<A 290 PP. ID. IUL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.35.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Iniuriarum causa non publici iudicii, sed privati continet querellam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAENENTIANO. *<A 293 S. ID. FEBR. SIRMI AA. CONSS.>

9.35.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dominum pro atroci iniuria, quam servus eius passus est, edicti perpetui actione proposita, qua damni etiam haberi rationem verbis evidenter exprimitur, agere posse convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCIANO. *<A 294 S. XV K. NOV. CC. CONSS.>

9.35.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui liberos infamandi gratia dixerunt servos, iniuriarum conveniri posse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NONNAE. *<A 294 S. VI K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.35.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quidem aviam tuam ancillam infamandi causa rei publicae civitatis comanensium dixit zenodorus ac recessit, iniuriarum actione statim conveniri potest. Nam si perseveret in causa facultatem habens agendi, super hac deferri querellam ac tunc demum, si non esse serva fuerit pronuntiata, postulari convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAULO. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.35.11

Imperator Zeno . Si quando iniuriarum actio, quam inter privata delicta veteris iuris auctores connumerant, a quibuslibet illustribus viris, militantibus seu sine cingulo constitutis, vel uxoribus eorum vel liberis masculini sexus vel filiabus, superstitibus videlicet patribus aut maritis illustribus, vel si adversus aliquam huiusmodi personam criminaliter forte movetur, ipsos quidem, qui super iniuria queruntur, inscribere aliaque omnia, quae in huiusmodi causis de more procedunt, sollemniter observare decernimus: licere autem illustri accusatori vel reo, uxori vel liberis masculini sexus seu filiae itidem illustris superstitis causam iniuriarum in quocumque iudicio competenti per procuratorem criminaliter suscipere vel movere, sententiam iudice contra eum qui procuratorem dederit, etsi ipse non adesset iudiciis nec causam per procuratorem diceret, legibus prolaturo: ita tamen, ut nullus alius idem sibi audeat vindicare vel a nostro numine postulare: sed in ceteris mos iudiciorum qui hactenus obtinuit et in posterum servetur intactus. * ZENO A. ALEXANDRO VIRO ILLUSTRI. *<A 478 D. V NON. CONSTANTINOPOLI ILLO VC. CONS.>

9.36.0. De famosis libellis.

 

9.36.1

Testo in lingua greca

9.36.2

Imperatores Valentinianus, Valens . Si quis famosum libellum sive domi sive in publico vel quocumque loco ignarus reppererit, aut corrumpat priusquam alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum.

1 . Sin vero non statim easdem chartulas vel corruperit vel igni consumpserit, sed vim earum manifestaverit, sciat se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententia subiugandum.

2 . Sane si quis devotionis suae ac salutis publicae custodiam gerit, nomen suum profiteatur et ea, quae per famosum persequenda putavit, ore proprio edicat, ita ut absque ulla trepidatione accedat, sciens, quod si adsertionibus veri fides fuerit opitulata, laudem maximam ac praemium a nostra clementia consequetur.

3 . Sin vero minime haec vera ostenderit, capitali poena plectetur. Huiusmodi autem libellus alterius opinionem non laedat * VALENTIN. ET VALENS AA. EDICTUM. *<A 365 D. XIIII K. MART. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

9.37.0. De abigeis.

 

9.37.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Abacti animalis accusatio non solum cum inscriptionibus, sed etiam sine ea observatione proponitur. * ARCAD. ET HONOR. AA. PASIPHILO. *<A 395 D.VIII K.IAN.MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

9.38.0. De nili aggeribus non rumpendis.

 

9.38.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Si quis posthac per Aegyptum intra duodecimum cubitum fluminis nili ulla fluenta de propriis ac vetustis usibus praeter fas praeterque morem antiquitatis usurpaverit, flammis eo loco consumatur, in quo vetustatis reverentiam et propemodum ipsius imperii appetierit securitatem: consciis et consortibus eius deportatione constringendis, ita ut numquam supplicandi eis vel recipiendi civitatem vel dignitatem vel substantiam licentia tribuatur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 409 D.X K.OCT.CONSTANTINOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA.CONSS. >

9.39.0. De his qui latrones vel in aliis criminibus reos occultaverint.

 

9.39.1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Eos, qui se cum alieni criminis reo occultando eum sociarunt, par ipsos et reos poena expectet.