Codex Iustinianus – Liber IX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

9.18.0. De maleficiis et mathematicis et ceteris similibus.

 

9.18.1

Imperator Antoninus . Plus est hominem veneno extinguere quam occidere gladio. * ANT. A. *<A XXX PP. SINE DIE ET CONSULE.>

9.18.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Artem geometriae discere atque exerceri publice intersit. Ars autem mathematica damnabilis interdicta est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TIBERIO. *<A 294 S.XIII K.SEPT.SIRMI CC. CONSS.>

9.18.3

Imperator Constantinus . Nullus haruspex, nullus sacerdos, nullus eorum, qui huic ritui adsolent ministrare, limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum amicitia quamvis vetus repellatur: concremando illo haruspice, qui ad domum alienam accesserit, et illo in insulam detrudendo post ademptionem bonorum, qui eum evocaverit suasionibus vel praemiis.

1 . Accusatorem autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur. * CONST. A. AD MAXIMUM. *<A 319 PP.K.FEBR.ROMAE CONSTANTINO A.V ET LICINIO C.CONSS.>

9.18.4

Imperator Constantinus . Eorum est scientia punienda et severissimis merito legibus vindicanda, qui magicis adcincti artibus aut contra salutem hominum moliti aut pudicos animos ad libidinem deflexisse detegentur.

1 . Nullis vero criminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita corporibus aut in agrestibus locis innocenter adhibita suffragia, ne maturis vindemiis metuerentur imbres aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur, quibus non cuiusque salus aut aestimatio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne divina munera et labores hominum sternerentur. * CONST. A. ET C. AD BASSUM PP. *<A 321 D.X K.IUN.AQUILEIAE CRISPO ET CONSTANTINO CC. CONSS.>

9.18.5

Imperator Constantius . Nemo haruspicem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. Augurum et vatum prava confessio conticescat. Chaldaei ac magi et ceteri, quos maleficos ob facinorum magnitudinem vulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid moliantur. Sileat omnibus perpetuo divinandi curiositas. Etenim supplicium capitis feret gladio ultore prostratus, quicumque iussis obsequium denegave * CONSTANTIUS A. AD POP. *<A 357 D.VIII K.FEBR.MEDIOLANI CONSTANTIO A.VIIII ET IULIANO C. II CONSS.>

9.18.6

Imperator Constantius . Multi magicis artibus usi elementa turbare, vitas insontium labefactare non dubitant et manibus accitis audent ventilare, ut quisque suos conficiat malis artibus inimicos. Hos, quoniam naturae peregrini sunt, feralis pestis absumat * CONSTANTIUS A. ET C. AD POP. *<A 357 D.PRID.NON.DEC.MEDIOLANI CONSTANTIO A.VIIII ET IULIANO C. CONSS.>

9.18.7

Imperator Constantius . Etsi excepta tormentis sunt corpora honoribus praeditorum ( praeter illa videlicet crimina, quae legibus demonstrantur), etsi homines magi, in quacumque sint parte terrarum, humani generis inimici credendi sunt, tamen quoniam qui in comitatu nostro sunt ipsam pulsant propemodum maiestatem, si quis magus vel magicis contaminibus adsuetus, qui maleficus vulgi consuetudine nuncupatur, aut haruspex aut hariolus aut certe augur vel etiam mathematicus aut narrandis somniis occultans artem aliquam divinandi aut certe aliquid horum simile exercens in comitatu meo vel caesaris fuerit deprehensus, praesidio dignitatis cruciatus et tormenta non fugiat.

1 . Si convictus ad proprium facinus detegentibus repugnaverit pernegando, sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas proprio dignas facinore. * CONSTANTIUS A. ET C. AD TAURUM PP. *<A 358 D.III NON.IUL.ARIMINI DATIANO ET CEREALE CONSS.>

9.18.8

Imperatores Valentinianus, Valens . Culpa similis est prohibita discere quam docere. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MODESTUM PP. *<A 365 D.PRID.ID.DEC.CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

9.18.9

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Quicumque maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupaverit, ilico ad publicum protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis ostendat.

1 . Quod si quisquam ex agitatoribus ( id est aurigis) seu ex quolibet alio genere hominum contra hoc interdictum venire temptaverit aut clandestinis suppliciis etiam manifestum reum maleficae artis oppresserit, ultimum supplicium non evadat geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum reum, ne facinoris socios publicaret, severitati legum et debitae subtraxerit quaestioni aut proprium fortassis inimicum sub huiusmodi vindictae nomine consilio atrociore confecerit. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. ALBINO PU. *<A 389 D.XVII K.SEPT.ROMAE TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

9.19.0. De sepulchro violato.

 

9.19.1

Imperator Gordianus . Res religioni destinatas, quin immo religionis effectas, scientes qui contigerint et emere et distrahere non dubitaverint, tametsi iure venditio non subsistat, laesae tamen religionis in crimen inciderunt. * GORD. A. ZENONI. *<A 240 PP.III K.MART.SABINO II ET VENUSTO CONSS.. >

9.19.2

Imperator Constantius . Si servus in demoliendis sepulchris fuerit apprehensus, si id sine domini scientia faciat, metallo addicetur, si vero domini auctoritate vel iussione urguetur, relegatione plectetur. Et si forte detractum aliquid de sepulchris ad domum eius villamque provectum reperietur, villa sive domus aut aedificium quodcumque erit fisci viribus vindicetur * CONSTANTIUS A. AD TITIANUM PU. *<A 340 D.VII K.IUL.MEDIOLANI ACYNDINO ET PROCULO CONSS.>

9.19.3

Imperator Constantius . Si quis sepulchrum laesurus attigerit, locorum iudices si hoc vindicare neglexerint, non minus nota quam viginti librarum auri in sepulchrorum violatores statuta poena grassetur, ut eam largitionibus nostris inferre cogantur. * CONSTANTIUS A. AD LIMENIUM PP. *<A 349 D.V K.APRIL.LIMENIO ET CATULLINO CONSS.>

9.19.4

Imperator Constantius . Qui sepulchra violant, domus ut ita dixerim defunctorum, geminum videntur facinus perpetrare: nam et sepultos spoliant destruendo et vivos polluunt fabricando.

1 . Si quis igitur de sepulchro abstulerit saxa vel marmora vel columnas aliamve quamcumque materiam, fabricandi gratia sive id fecerit venditurus, decem pondo auri cogatur fisco inferre, sive quis propria sepulchra defendens hanc in iudicium querellam detulerit sive quicumque alius accusaverit vel officium nuntiaverit.

2 . Quae poena priscae severitati accedit: nihil enim derogatum est illi supplicio, quod sepulchra violantibus videtur impositum.

3 . Huic autem poenae subiacebunt et qui corpora sepulta aut reliquias contrectaverint. * CONSTANTIUS A. AD POP. *<A 357 D.ID.IUN.MEDIOLANI CONSTANTIO A.VIIII ET IULIANO C.II CONSS. >

9.19.5

Imperator Julianus . Pergit audacia ad busta diem functorum et aggeres consecratos, cum et lapidem hinc movere et terram sollicitare et cespitem vellere proximum sacrilegio maiores semper habuerunt: sed et ornamenta quaedam tricliniis aut porticibus auferri de sepulchris.

1 . Quibus primis consulentes, ne in piaculum incidant contaminata religione bustorum, hoc fieri prohibemus poena sacrilegii cohibentes. * IUL. A. AD POP. *<A 363 D.PRID.ID.FEBR.ANTIOCHIAE IULIANO A.IIII ET SALLUSTIO CONSS. >

9.19.6

Imperator Justinus . Cum sit iniustum et nostris alienum temporibus iniuriam fieri reliquiis defunctorum ab his, qui debitorem sibi esse mortuum dicendo debitumque exigendo sepulturam eius impediunt, ne in posterum eadem iniuria procederet cogendis his ad quos funus mortui pertinet sua iura perdere, ea quidem, quae mortuo posito ante sepulturam eius facta fuerint vel exigendo quod debitum esse dicitur vel confessiones aliquas aut fideiussorem aut pignora capiendo, penitus amputari praecipimus: redditis vero pignoribus vel pecuniis quae solutae sunt vel absolutis fideiussoribus et generaliter omnibus sine ulla innovatione in pristinum statum reducendis principale negotium ex integro disceptari: eum vero, qui in huiusmodi deprehensus fuerit flagitio, quinquaginta libras auri dependere vel, si minus idoneus sit ad persolvendum, suo corpore sub competenti iudice poenas luere. * IUSTINUS A. THEODOTO PU. *<A 526 D.K.DEC.CONSTANTINOPOLI OLYBRIO VC.CONS.>

9.20.0. Ad legem Fabiam.

 

9.20.1

Imperator Antoninus . Pater tuus adversus eum, a quo sollicitatam ancillam, plagio quoque facto exportatam queritur, apud suum iudicem civiliter in rem actione instituta consistat. Si in causa tenuerit, etiam legis Fabiae crimen persequi poterit. Quod si per violentiam mancipium abreptum est, accusationem vis non prohibetur intender * ANT. A. PLACIDO. *<A 213 PP.XII K.APRIL. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

9.20.2

Imperator Antoninus . Si ab aeliano servum tuum susceptum et aliquamdiu occultatum moxque eo suadente fugae datum probare potes, legis Fabiae crimen per te vel actionem ad eam rem propositam, id est servi corrupti, per procuratorem tuum persequi potes. * ANT. A. AURELIO. *<A 213 PP.VII K.AUG.ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

9.20.3

Imperator Alexander Severus . Ut legis Fabiae poena debeatur, in crimen subscriptio et accusatio et sententia necessaria est. * ALEX. A. CORNELIO. *<A 224 PP.VIII K.IUL.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.20.4

Imperator Gordianus . Non valet procuratoris sententia, si vicem praesidis non tueatur, qui legi Fabiae locum esse pronuntiavit, cum eius legis disceptatio ad praesidis provinciae pertineat notionem. * GORD. A. PAULINAE. *<A 239 PP.III.NON.DEC.GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

9.20.5

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si fratrem tuum adversarius supprimit, legis eum Fabiae, adito praeside provinciae reum debes postulare. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C.IULIANAE. *<A 259 PP.NON.MAI AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

9.20.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In fuga servum constitutum neque vendere neque donare licet. Unde intellegis te in legem incidisse, quae super huiusmodi delictis certam poenam fisco inferendam statuit, exceptis coheredibus et sociis, quibus in divisione communium rerum licitationem de fugitivo servo invicem facere permissum est. Ita vero liceat fugitivum vendere, ut tunc venditio valeat, quando ab emptore requisitus fuerit deprehensu * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCIANAE. *<A 287 PP.III ID.MART.DIOCLETIANO ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

9.20.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam servos a plagiariis alienari ex urbe significas atque ita interdum ingenuos homines eorum scelere asportari solere perscribis, horum delictorum licentiae maiore severitate occurrendum esse decernimus.

1 . Ac propterea si quem in huiusmodi facinore deprehenderis, capite eum plecti non dubitabis, ut poenae genere deterreri ceteri possint, quominus istiusmodi audacia vel servos vel liberos ab urbe abstrahere atque alienare audeant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MAXIMO PU. *<A 287 D.VI ID.DEC.DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

9.20.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praeses provinciae discreto prius iure dominii intellegat, audiendum sit plagii crimen nec ne. Nam si proprietatis tuae mancipium esse constiterit, expirasse criminis intentionem emersa dominii luce manifestabit: si vero servum alienum esse constiterit, post disceptatam proprietatis quaestionem et criminis causam audiet * DIOCL. ET MAXIM. AA. CONSTANT. *<A 290 PP.VIII K.SEPT.IPSIS AA. IIII ET III CONSS.>

9.20.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, qui mancipium alienum celat, Fabiae legis crimine teneri non est incerti iuris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUGENIO. *<A 293 S.ID.MAI.HERACLIAE AA. CONSS.>

9.20.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Comparantem ab eo, qui abduxit plagio mancipia, si delicti socius non probetur, nullo crimine teneri convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.DIZAE. *<A 293 S.NON.NOV.LUCIONE AA.CONSS.>

9.20.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Abducti plagio facta venditio statum non mutat: liberae enim personae sollicitatione crimen committitur, non condicioni praeiudicatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AMPLIATAE. *<A 293 S.NON.NOV.LUCIONAE AA. CONSS.>

9.20.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quis servum fugitivum sciens cum rebus furtivis suscepit, cum horum nomine furti actione teneatur, haec tibi rector provinciae cum solita poena restitui efficiet. Sed et si criminis plagii accusationem institueris, tibi audientiam praebere non dubitabit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.MUCIANO. *<A 294 S.PRID.ID.SEPT.SINGIDUNI CC.CONSS.>

9.20.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Plagii criminis accusatio publici sit iudicii. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.SEVERINO. *<A 294 S.V K.DEC.CC.CONSS.>

9.20.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Plagii criminis accusatio cessat, si vos servos vel liberos adseverent qui suppressisse dicuntur, non commissi velandi, sed ad hanc opinionem iusta ducti ratione. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.CALLISTHENI. *<A 294 S.PRID.NON DEC.NICOMEDIAE CC.CONSS.>

9.20.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Liberum sciens condicionem eius invitum venumdando plagii criminis poena tenetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPONIO. *<A 294 D.XIII K.IAN NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.20.16

Imperator Constantinus . Plagiarii, qui viventium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena cum ceteris ante cognitis suppliciis tenebantur.

1 . Si quis tamen eiusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit, servus quidem vel libertate donatus bestiis obiciatur, ingenuus autem gladio consumatur.* CONST. A. AD DOMITIUM CELSUM VIC. AFRICAE. *<A 315 D.K.AUG.CONSTANTINO A.IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

9.21.0. Ad legem Viselliam.

 

9.21.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Lex Visellia libertinae condicionis homines persequitur, si ea quae ingenuorum sunt circa honores et dignitates ausi fuerint attemptare vel decurionatum adripere, nisi iure aureorum anulorum impetrato a principe sustentantur. Tunc enim quoad vivunt imaginem, non statum ingenuitatis obtinent et sine periculo ingenuorum etiam officia peragunt publica.

1 . Qui autem libertinus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam etiam lege Visellia criminaliter poterit perurgueri: in curiam autem se immiscens damno quidem cum infamia adficitur: muneribus vero personalibus in patria patroni, quae congruunt huiusmodi hominibus, singulos pro viribus adstrictos esse non dubium est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.BACCHO. *<A 300 ? PP.II ID.FEBR.ANTIOCHIAE CC.CONSS.>

9.22.0. Ad legem Corneliam de falsis.

 

9.22.1

Imperator Antoninus . Si partus subiecti crimen diversae parti obicitis, causa capitalis in tempus pubertatis pueri differri non debuit, sicut iam pridem mihi et divo Severo patri meo placuit. Neque enim verisimile est eam quae arguitur non ex fide causam suam defensuram, cum periculum capitis subeat * ANT. A. SEVERINO. *<A 212 PP.NON.MART.DUOBUS ASPRIS CONSS.>

9.22.2

Imperator Alexander Severus . Satis aperte divorum parentum meorum rescriptis declaratum est, cum morandae solutionis gratia a debitore falsi crimen obicitur, nihilo minus salva exsecutione criminis debitorem ad solutionem compelli oportere. * ALEX. A. VALERIO. *<A 223 PP.III NON.MAI.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.22.3

Imperator Alexander Severus . Maiorem severitatem exigit, ut merita eorum qui falsis rescriptionibus utuntur digna poena coerceantur. Sed qui deceptus est per alium, si suam innocentiam probat et eum a quo accepit exhibet, se liberat * ALEX. A. MAXIMO. *<A 227 PP.IIII K.IAN.ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

9.22.4

Imperator Alexander Severus . Licet ex tabulis, quas sub nomine patris tui uxorem eius, id est novercam tuam, subrepto vero testamento falsas protulisse adlegas, cum crimen admissum ignores, legatum adscriptum tibi consecutus sis, tamen non impedieris accusationem contra eam impletis sollemnibus instituere. * ALEX. A. CASSIO. *<A 227 PP.XI K.IAN.ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

9.22.5

Imperator Alexander Severus . Falsi quidem crimen vel aliud capitale movere vos matri vestrae secta mea non patitur. Sed ea res pecuniarium compendium non aufert. Si enim de fide scripturae , unde eadem mater vestra fideicommissum sibi vindicat, dubitatio est, inquiri fides veritatis etiam sine metu criminis potes * ALEX. A. PETRONIO. *<A 230 PP. III K. SEPT. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

9.22.6

Imperator Philippus . Qui falsas tabulas dixerit nec tenuerit, ad defuncti iudicium adspirare non potest. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ULPIO. *<A 245 PP. XV K. APRIL. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

9.22.7

Imperatores Valerianus, Gallienus . Ipse significas, cum primo adversarii instrumenta protulerunt, fidem eorum te habuisse suspectam. Facta igitur transactione difficile est, ut is qui provinciam regit velut falsum, cui semel adquievisti, tibi accusare permittat * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. HELIODORO. *<A 258 PP. III K. IUL. TUSCO ET BASSO CONSS.>

9.22.8

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si falsos codicillos ab his contra quos supplicas factos esse contendis, non ideo accusationem evadere possunt, quod se illis negent uti. Nam illis prodest instrumenti usu abstinere, qui non ipsi machinatores falsi esse dicuntur et quos periculo solus usus adstrinxerit. Qui autem compositis per scelus codicillis in severitatem legis corneliae inciderunt, non possunt defensiones eius recusando crimen evitar * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. MARINO. *<A 259 PP. III K. IUL. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

9.22.9

Imperatores Carinus, Numerianus . Si docueris apud praesidem provinciae ab intestato te heredem eius extitisse, qui codicillos scripserat, ordinarium est, ut in hereditatis possessione constitutus fideicommissa praebeas, quae iure relicta sunt, nisi consilium est codicillos falsos arguere.

1 . Quod si criminaliter coeptum interventu indulgentiae sopitum est, habes tamen residuam indagnationem, potest de fide scripturae civiliter quaeri. * CARINUS ET NUMER. AA. MESSIO. *<A 284 PP. III K. APRIL. CARINO II ET NUMERIANO AA. CONSS.>

9.22.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum suppositi partus crimen patrui tui uxori moveas, apud rectorem provinciae instituta accusatione id proba. * DIOCL. ET MAXIM. AA. LEGITIMO. *<A 285 PP. XI K. OCT. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

9.22.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si lis pecuniaria apud pedaneos iudices remissa est, etiam de fide instrumenti civiliter apud eos iuxta responsum viri prudentissimi pauli requiretur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ISIDORO. *<A 287 PP.X K.IUL.DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

9.22.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Querella falsi temporalibus praescriptionibus non excluditur nisi viginti annorum exceptione, sicut cetera quoque fere crimina. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.PRIMO. *<A 293 S.VI ID.AUG.VIMINACIO AA. CONSS.>

9.22.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui veluti praesentem scripsisse res recepisse suas, cum absens esset, conscripsit, non ignoranti quicquam aufert, sed se criminis obligat periculo. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCO. *<A 293 PP.VI K.IAN.SIRMI AA.CONSS.>

9.22.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, qui celavit vel amovit testamentum, committere crimen falsi publice notum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GENTIANAE. *<A 293 S.III K.IAN.SIRMI AA. CONSS.>

9.22.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si creditor colludens cum debitore suo tibi praedium venumdedit, falsum commisit et tibi nihil officit, sed se magis criminis accusationi fecit obnoxium. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET.CC RUFO. *<A 294 S.XIII K.FEBR.CC.CONSS.>

9.22.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De fide testamenti querenti duplex via litigandi tributa est. Quamvis itaque per procuratorem accusationem persequi non potes, disceptatione privata tamen de eius fide queri non prohiberis, cum reus ita conventus non tantum ab alio iuste, sed etiam eo qui civiliter egit sollemniter accusari possit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FORTUNATO. *<A 294 S.VIII ID.FEBR.SIRMI CC.CONSS.>

9.22.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sicut falsi testamenti vel codicillorum scriptura temporis intervallo firmari non potest, ita vera quae iure subsistit non evanescit.

1 . Si itaque de fide delicti vel per accusationem vel per privatum iudicium quereris, rector provinciae tunc demum eos exhiberi de quibus interrogatio fieri potest iubebit, si prius ceteris indiciis fuerit commotus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENELAO. *<A 294 S.III ID.FEBR.SIRMI CC.CONSS.>

9.22.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex initio falsi commissi iusta possessio non paratur. Unde contra eos, quos de dominio fundi tecum contendere proponis, accusationem instituere potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMO. *<A 294 S.III NON.MART.CC.CONSS.>

9.22.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etsi ad te negotium pertinuit, etiam atque etiam tecum deliberare debueras, ne improbam institueres accusationem, hoc instrumentum falsum in quo subscripseras arguere contendens.

1 . At cum mulieribus in aliena causa falsi non sit concessum accusare, tu autem haec eadem praedia te prius alii donasse proponas, fieri tibi facultatem accusandi contra iuris postulas formam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. COSMIAE. *<A 294 S.VIII ID.MART.CC.CONSS.>

9.22.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec exemplum precum editionis aliter per errorem scriptum, cum non nisi dolo falsum committentes crimini subiugentur, cognitionem dati iudicis moratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 294 S.XI K.NOV.DOROSTOLI CC.CONSS.>

9.22.21

Imperator Constantinus . Si quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit voluntatem vel conscribendis publicis privatisque instrumentis praebuerit officium, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito quaestioni, si ita poposcerit causa, subdatur.

1 . Sed non statim desinit esse decurio, qui in huiusmodi facto fuerit : quantum enim ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet: quantum ad rem gestam et veritatem reserandam uti decurionatus honore non poterit.

2 . Nec vero is, qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his quae ante conscripsit factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae veritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem. * CONST. A. MAECILIO HILARIANO CORRECTORI LUCANIAE ET BRITTIORUM. *<A 316 D.III K.FEBR.SABINO ET RUFINO CONSS.>

9.22.22

Imperator Constantinus . Ubi falsi examen inciderit, tunc acerrima fiat indago argumentis testibus scripturarum collatione aliisque vestigiis veritatis.

1 . Ne accusatori tantum quaestio incumbat nec probationis ei tota necessitas indicatur, sed inter utramque personam sit iudex medius nec ulla interlocutione divulget quae sentiat, sed tamquam ad imitationem relationis, quae solum audiendi mandat officium, praebeat notionem, postrema sententia quid sibi liqueat proditurus.

2 . Ultimum autem finem strepitus criminalis compendioso spatio limitamus, quem litigantem disceptantemque fas non sit excedere, cuius exordium nascetur auspicio testatae actionis apud iudicem competentem: capitali post probationem supplicio, si id exigat magnitudo commissi, vel deportatione ei qui falsum commiserit imminente. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 320 PP.VIII K.APRIL.IN FORO TRAIANI CONSTANTINO A.VI ET CONSTANTINO C.CONSS.>

9.22.23

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . Damus licentiam litigantibus, si apud iudicem proferatur scriptura, de qua oritur aliqua disputatio, utrum de falso criminaliter statuat, qui dubitet de instrumenti fide, experiri an civiliter.

1 . Quod si expetens vindictam falsi crimen intenderit, tunc quaestione civili per sententiam terminata criminis fiat indago, ut, si quis tabulas testamenti chirographa testationesque nec non etiam rationes privatas vel publicas, pacta et epistulas vel ultimas voluntates, donationes venditiones, vel si quid prolatum aliud instituere conabitur, habeat accusandi facultatem.

2 . Civilis autem inquisitionis inter utrasque partes confligentium lenior examinatio procedat, cum iudex, qui praeerit quaestioni, intentiones actoris falsas et convicta crimina reorum ex legibus poenis competentibus possit ulcisci. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD MAXIMINUM PP. *<A 376 PP.XVI K.MAI.ROMAE VALENTE V ET VALENTINIANO AA. CONSS.>

9.22.24

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Praebemus licentiam, ut civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolatis codicillis vel aliis instrumentis requiratur et incumbat probatio fidei instrumenti ei primitus, qui scripturam obtulerit, deinde ei, qui stricta instantia falsum arguere paratus est. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. PROCULO PU. *<A 389 D.MEDIOLANI X.K.FEBR.TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

9.23.0. De his qui sibi adscribunt in testamento.

 

9.23.1

Imperator Antoninus . Quamquam ita interpretentur iuris periti, ut contra legem Corneliam videatur se scribere heredem filius emancipatus patre dictante, tamen cum et, si testamentum non esset scriptum, iustus successor futurus esset accepta bonorum possessione filius patri, perinde habebitur, atque si sua manu pater tuus te heredem scripsisset functus dulci officio. * ANT. A. VALLATIO. *<A 212 PP.NON.SEPT.DUOBUS ASPRIS CONSS.>

9.23.2

Imperator Antoninus . Si testator codicillis quos scripsisti legatum quoque seu fideicommissum reliquisse tibi sua manu adscripsit, non videris in poenam senatus consulti incidisse.

1 . Quod si testamentum dictasse codicillis significavit, legato quidem vel fideicommisso abstinere debes, poena vero falsi tibi principali beneficio remittitur. * ANT. A. ATTICIO. *<A 213 PP. ID. DEC. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>