Codex Iustinianus – Liber IX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

9.9.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ob commissa adulteria atque accusandas uxores certa tempora, quae utiliter computari solent, praescripta sunt.

1 . Si igitur per occupationes publicas accusationem instituere non potuisti nec ante creditum tibi munus praescripta tempora transacta sunt, post depositam sollicitudinem qua detineris integram accusandi potestatem habebis.

2 . Ad quam, cum vacare coeperis, properare debebis, ne effrenata licentia ad terrendam adversariam futurae accusationis speciem praetendas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SILANO. *<A 290 PP. XIIII K. NOV. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.9.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ea quae tibi stupro cognita est passim venalem formam exhibuit ac prostituta meretricio more vulgo se praebuit, adulterii crimen in ea cessat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. OBRIMO. *<A 290 PP. XII K. NOV. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.9.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Servi ob violatum contubernium adulterii accusare non possunt.

1 . Is autem, qui post dissociatum matrimonium uxorem licito iure duxerit obque intentatae accusationis ac potentis patrocinii metum ei qui accusationem instituerat aurum et argentum dedit, ad recipiendum id ulciscendamque turpis lucri cupiditatem adire praesidem potest, qui examinatis partium adlegationibus et inquisita fide veri, si quid ab eo qui innocens est ob illati criminis timorem datum esse cognoverit, quemadmodum sententiam formare debeat, evidentibus iuris placitis instruetur.

2 . Sin vero constiterit corrupti matrimonii velut mercedem ad captandam impunitatem solutam esse, eum, qui etiam adversus senatus consulti censuram cum foedissimo flagitio accepit, puniri iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PROCULO. *<A 290 PP. K. NOV. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.9.24

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etsi libidine intemperatae cupiditatis ex actorum lectione exarsisse te cognitum est, tamen cum ancillam comprehendisse et non liberam stuprasse detectum sit, ex huiusmodi sententia gravatam potius opinionem tuam quam infamia adflictam esse manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SOSSIANO. *<A 291 PP. V ID. MART. TIBERIANO ET DIONE CONSS.>

9.9.25

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam Alexandrum, qui in crimen vocatur, etiam praescriptionem esse pollicitum eo nomine, quod accusator uxorem post comprehensum adulterium penes se habuisse videatur, et de statu suo agere nunc velle perspeximus, ita ordo quaestionis dirimendus videtur, ut in primis quidem de statu Alexandri quaeratur, ita ut, si eum liberum esse adhibita audientia deprehenderis, praescriptionis ei obiciendae facias potestatem: sin vero eundem servum esse cognoveris, remotis praescriptionis impedimentis in adulterium crimen protinus debebis inquirere ac, si eum detectum in eo flagitio esse perspexeris, poenam decernere, quam in adulterii crimen legum sanctio statuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRISPINO. *<A 293 D. V K. SEPT. AA. CONSS.>

9.9.26

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Commissum ante adulterium cum eo, cui se postea nuptiis sociavit, velamento matrimonii non extinguitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHOEBO. *<A 294 PP. XVIII K. IAN. CC. CONSS.>

9.9.27

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ita nobis pudor cordi est, ut removeamus prisci iuris ambages et constituamus in adulterii quaestione abolitis de medio ceteris praescriptionibus praeter quinquennii temporis et lenocinii quod marito obicitur exceptionem, illam etiam, quae post solutum prius matrimonium ante denuntiationem nuptae competit, fidem criminis nosci. Indignum est enim, ut ultionem pudoris praestigiae versuti iuris excludant * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CONCORDIO PRAES. NUMIDIAE. *<A 295 PP. K. IUN. TUSCO ET ANULLINO CONSS.>

9.9.28

Imperator Constantinus . Quae adulterium commisit, utrum domina cauponae an ministra fuerit, requiri debebit, et ita obsequio famulata servili, ut plerumque ipsa intemperantiae vina praebuerit: ut, si domina tabernae fuerit, non sit a vinculis iuris excepta, si vero potantibus ministerium praebuit, pro vilitate eius quae in reatum deducitur accusatione exclusa liberi qui accusantur abscedant, cum ab his feminis pudicitiae ratio requiratur, quae iuris nexibus detinentur et matris familias nomen obtinent, hae autem immunes ab iudiciaria severitate praestentur, quas vilitas vitae dignas legum observatione non credidit. * CONST. A. AFRICANO. *<A 326 D.III NON.FEBR.HERACLEAE CONSTANTINO A.VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.9.29

Imperator Constantinus . Quamvis adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen ne volentibus temere liceat foedare conubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri copiam accusandi, hoc est patri fratri nec non patruo et avunculo, quos verus dolor ad accusationem impellit.

1 . Sed et his personis legem imponimus, ut crimen abolitione, si voluerint, compescant.

2 . In primis maritum genialis tori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione ream coniugem facere licet, vel eam, si tantum suspiciatur, penes se detinere non prohibetur: nec inscriptionis vinculo contineri, cum iure mariti accusaret, veteres retro principes adnuerunt.

3 . Extraneos autem procul arceri ab accusatione censemus: nam etsi omne genus accusationis necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt et falsis contumeliis matrimonia deformant.

4 . Sacrilegos autem nuptiarum gladio puniri oportet. * CONST. A. AD EUAGRIUM. *<A 326 PP. NICOMEDIAE VII K. MAI. CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.9.30

Imperatores Constantius, Constans . Cum vir nubit in feminam, femina viros proiectura quid cupiat? ubi sexus perdidit locum, ubi scelus est id quod non proficit scire, ubi venus mutatur in alteram formam, ubi amor quaeritur nec videtur: iubemus insurgere leges, armari iura gladio ultore, ut exquisitis poenis subdantur infames, qui sunt vel qui futuri sunt rei. * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD POP. *<A 342 PP. ROMAE XVII K. IAN. CONSTANTIO III ET CONSTANTE II AA. CONSS.>

9.9.31

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . In adulterii quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quo adulterium dicatur admissum, quaerendum est sine defensione cuiusquam. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 385 D. III ID. DEC. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

9.9.32

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Adulterii accusatione proposita praescriptiones civiles, quibus aut dos repeti fingitur aut ex ratione aliqua debitum flagitatur, quae occurrere atque perstrepere examini consuerunt, iussimus sequestrari nec earum obice aliquid negotio tarditatis adferri: sed accusatione fundata, hoc est cum constiterit, quo iure ( id est mariti vel extranei) quove tempore actio fuerit intromissa, discutiatur crimen, facti qualitas publicetur, cum et iurgia quae magnitudine superant praeponantur et civilis actio criminali iure postponatur, idem tamen, cum competere coeperit, habitura momenti, dummodo non obsit examini. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 392 D. VII ID. DEC. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>

9.9.33

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Si qui adulterii fuerint accusati et obtentu proximitatis intentata depulerint, per commemorationem necessitudinis fidem crimini derogando, dum existimatur non debere credi quod adlegatur, non potuisse committi, hi si postmodum in nuptias suas consortiumque convenerint, facinus illud, in quo fuerint accusati, manifesta fide atque indiciis evidentibus publicabunt.

1 . Unde si qui eiusmodi reperti fuerint, iussimus in eosdem severissime vindicari et veluti convictum facinus confessumque puniri. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D. PRID. NON. DEC. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>

9.9.34

Imperatores Honorius, Theodosius . Si mulier repudii oblatione sine ulla legitima causa a se dati discesserit, ne viduitatem stupri procacitate commaculet, accusationem repudiato marito iure deferimus. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 421 D. VI ID. MART. RAVENNAE EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS.>

9.9.35

Imperator Justinianus . Libertatem servorum, qui ad dominium pertinent uxoris vel mariti vel parentium eorum, repudio misso propter suspicionem criminis adulterii, legum conditores intra duorum mensum spatium post missionem repudii numerandum suspendi definiunt propter tormentorum quaestionem, si opus exegerit, eis imponendam.

1 . Sin vero uxor matrimonio sub praefato modo dissoluto rebus humanis exempta fuerit, nihil de tempore, quousque servos eos propter memoratam causam permanere deceat, adiciunt.

2 . Nobis vero necessarium esse videtur certum tempus etiam in hoc casu statuere propter dotis quaestionem, utrum in lucrum marito cedat an heredibus mulieris restituatur.

3 . Sancimus itaque duos etiam menses post mortem mulieris servari, ut intra eos ante dicti servi permaneant et facultatem maritus habeat probationes adulterii per eos praestare: transacto vero memorato tempore licentiam habere heredem mulieris libertatem eis imponere, nisi per culpam eius maritus prohibitus fuerit causam adulterii, ipse videlicet imminens, exercere. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. V K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>

9.10.0. Si quis eam cuius tutor fuerit corruperit.

 

9.10.1

Imperator Constantinus . Si tutor pupillam quondam suam violata castitate stupraverit, deportatione subiugetur atque universae eius facultates fisci viribus vindicentur, quamvis eam poenam debuerit sustinere, quam raptori leges imponunt. * CONST. A. AD BASSUM VIC. ITALIAE. *<A 326 D. PRID. NON. APRIL. AQUILEIAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.11.0. De mulieribus quae servis propriis se iunxerunt.

 

9.11.1

Imperator Constantinus . Si qua cum servo suo occulte rem habere detegitur, capitali sententia subiugetur, tradendo ignibus verberone.

1 . Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nuntiandi, sit etiam servo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur.

2 . Filii etiam, quos ex hac coniunctione habuit, exuti omnibus dignitatis insignibus in nuda maneant libertate, neque per se neque per interpositam personam quolibet titulo voluntatis accepturi aliquid ex facultatibus mulieris.

3 . Successio autem mulieris ab intestato vel filiis, si erunt legitimi, vel proximis cognatisque deferatur vel ei, quem ratio iuris admittit: ita ut et quod ille qui quondam amatus est et quod ex eo suscepti filii quolibet casu in sua videantur habuisse substantia, mulieris dominio sociatum a memoratis successoribus vindicetur. * CONST. A. AD POP. *<A 326 D.IIII K.IUN.SERDICAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.12.0. Ad legem Iuliam de vi publica seu privata.

 

9.12.1

Imperatores Severus, Antoninus . Ob debitum viri vel civile munus res uxoris qui pignori capiunt, vim contrahere videntur. * SEV. ET ANT. AA. PELIAE. *<A 205 D.K.IUL.ROMAE ANTONINO A. II ET GAETA II CONSS.>

9.12.2

Imperator Antoninus . Tutoris tui lege Iulia de vi privata damnati si tertia pars bonorum fisco vindicata est, tutelae actionem pro ea portione adversus fiscum dirige, modo si nulla praescriptio locum habeat. Nam successio oneribus portionis suae respondet * ANT. A. VERO. *<A 213 PP.XV K.MART.ANTONINO A.IIII ET BALBINO CONSS.>

9.12.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si confidis sponsam filii tui raptam esse vel filium tuum inclusum, instituere sollemni more legis Iuliae de vi accusationem apud praesidem provinciae non prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA.ET CC. BIANORI. *<A 293 PP.VIII K.MAI.VERONAE AA. CONSS.>

9.12.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si criminis accusationem propter res a servo raptas intentandam putaveris, non contra dominum, sed contra eum quem facinus commisisse proponis hanc instituere debes.

1 . Sed quoniam a fuscinillo etiam te verberibus adflictum adseveras, si hominibus coactis hoc fecit, de hoc etiam, si legis Iuliae de vi privata reum deferendum putaveris, apud praesidem provinciae age non ignarum, quemadmodum criminibus probatis res vindicari debeat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LIBERATIO. *<A 293 S.XVII K.IUL.SIRMI AA. CONSS.>

9.12.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In possessionem fundi licet creditor per vim ingrediatur, Iuliae legis vis privatae reus deferri potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA ET CC. OPLONI. *<A 294 S.VI ID.DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.12.6

Imperator Constantinus . Quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre certantibus, aliis cum indignatione resistentibus verbera caedesque crebro deteguntur admissae, placuit, si forte quis vel ex possidentis parte vel eius qui possessionem temerare temptaverit interemptus sit, in eum supplicium exerceri , qui vim facere temptavit et alterutri parti causam malorum praebuit: et non iam relegatione aut deportatione insulae plectetur, sed supplicium capitale excipiat nec interposita provocatione sententiam quae in eum fuerit dicta suspendat. * CONSTANT. A. AD CATULLINUM PROCONS. AFRICAE. *<A 317 D.XV K.MAI.AQUILEIAE GALLICANO ET BASSO CONSS.>

9.12.7

Imperator Constantinus . Si quis ad se fundum vel quodcumque aliud adserit pertinere ac restitutionem sibi competere possessionis putat, civiliter super possidendo agat aut impleta sollemnitate iuris crimen violentiae opponat, non ignarus eam se sententiam subiturum, si crimen obiectum non potuerit comprobare, quam reus debet excipere.

1 . Quod si omissa interpellatione vim possidenti intulerit, ante omnia violentiae causam examinari praecipimus et in ea requiri, quis ad quem venerit possidentem, ut ei quem constiterit expulsum amissae possessionis iura reparentur, eademque protinus restituta, si criminalis quaestio agitetur, violentus poenae non immerito destinatus in totius litis terminum differatur, ut agitato negotio principali, si contra eum fuerit iudicatum, in insulam deportetur bonis omnibus abrogatis. * CONST. A. AD BASSUM PU. *<A 319 PP.PRID.NON.OCT.ROMAE CONSTANTINO A.V ET LICINIO C. CONSS.>

9.12.8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Servos, qui fecisse violentiam confessionibus testium aut propriis docebuntur, si id inscio domino commiserint, postremo supplicio deditos luere perpetrata censemus.

1 . Quod si illi metu atque exhortatione dominorum violentiam admiserint, palam est secundum legem Iuliam dominum infamem pronuntiatum loci aut originis propriae dignitate non uti, servos vero, quos furoribus talium paruisse constiterit, metallis post sententiam dedi.

2 . Viles autem infamesque personae et hi, qui bis aut saepius violentiam perpetrasse convincentur, constitutionum divalium poena teneantur.

3 . Iudicem vero nosse oportet, quod gravi infamia sit notandus, si violentiae crimen apud se probatum distulerit omiserit vel impunitate donaverit aut molliorem puam praestituimus poenam protulerit. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD ALBINUM PU. *<A 390 D. PRID. NON. MART. MEDIOLANI VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.>

9.12.9

Imperatores Honorius, Theodosius . Crimen non dissimile est rapere et ei qui rapuerit rapta scientem delictum servare. * HONOR. ET THEODOS. AA. AURELIANO PP. *<A 415 D. III NON. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>

9.12.10

Imperatores Leo, Anthemius . Omnibus per civitates et agros habendi bucellarios vel isauros armatosque servos licentiam volumus esse praeclusam.

1 . Quod si quis praeter haec, quae nostra mansuetudo salubriter ordinavit, armata mancipia seu bucellarios aut isauros in suis praediis aut iuxta se habere temptaverit, post exactam centum librarum auri condemnationem vindictam in eos severissimam proferri sancimus.

2 . Viri quoque clarissimi provinciarum rectores in speculis esse debebunt, ne quis audeat statuta nostrae mansuetudinis in aliquo violare, scientes, quod ex dissimulatione dignitatis et administrationis cingulo privabuntur et post centum librarum auri multam salutis vitaeque suae periculum sustinebunt: primatibus videlicet apparitionis suae personis praeter amissionem fortunarum suarum capitali quoque supplicio feriendis. * LEO ET ANTHEM. AA. NICOSTRATO PP. *<A 468 D. V K. SEPT. ANTHEMIO A. II CONS.>

9.13.0. De raptu virginum seu viduarum nec non sanctimonialium.

 

9.13.1

Imperator Justinianus . Raptores virginum honestarum vel ingenuarum, sive iam desponsatae fuerint sive non, vel quarumlibet viduarum feminarum, licet libertinae vel servae alienae sint, pessima criminum peccantes capitis supplicio plectendos decernimus, et maxime si deo fuerint virgines vel viduae dedicatae ( quod non solum ad iniuriam hominum, sed ad ipsius omnipotentis dei inreverentiam committitur, maxime cum virginitas vel castitas corrupta restitui non potest): et merito mortis damnantur supplicio, cum nec ab homicidii crimine huiusmodi raptores sint vacui.

1 . Ne igitur sine vindicta talis crescat insania, sancimus per hanc generalem constitutionem, ut hi, qui huiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium tempore invasionis praebuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina et adhuc flagrante crimine comprehensi a parentibus virginum vel viduarum vel ingenuarum vel quarumlibet feminarum aut earum consanguineis aut tutoribus vel curatoribus vel patronis vel dominis, convicti interficiantur.

1a . Quae multo magis contra eos obtinere sancimus, qui nuptas mulieres ausi sunt rapere, quia duplici crimine tenentur tam adulterii quam rapinae et oportet acerbius adulterii crimen ex hac adiectione puniri.

1b . Quibus connumerabimus etiam eum, qui saltem sponsam suam per vim rapere ausus fuerit.

1c . Sin autem post commissum tam detestabile crimen aut potentatu raptor se defendere aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi praefecti praetorio quam vir gloriosissimus praefectus urbis, in provinciis autem tam viri eminentissimi praefecti praetorio per Illyricum et Africam quam magistri militum per diversas nostri orbis regiones nec non viri spectabiles praefectus Aegypti vel comes Orientis et vicarii et proconsules et nihilo minus omnes viri spectabiles duces et viri clarissimi rectores provinciarum nec non alii cuiuslibet ordinis iudices, qui in locis inventi fuerint, simile studium cum magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere et comprehensos in tali crimine post legitimas et iuri cognitas probationes sine fori praescriptione durissimis poenis adficiant et mortis condemnent supplicio.

1d . Quibus et, si appellare voluerint, nullam damus licentiam secundum antiquae constantinianae legis definitionem.

1e . Et si quidem ancillae vel libertinae sint quae rapinam passae sunt, raptores tantummodo supra dicta poena plectentur, substantiis eorum nullam deminutionem passuris.

1f . Sin autem in ingenuam personam tale facinus perpetretur, etiam omnes res mobiles seu immobiles et se moventes tam raptorum quam etiam eorum, qui eis auxilium praebuerint, ad dominium raptarum mulierum liberarum transferantur providentia iudicum et cura parentum earum vel maritorum vel tutorum seu curatorum.

1g . Et si non nuptae mulieres alii cuilibet praeter raptorem legitime coniungentur, in dotem liberarum mulierum easdem res vel quantas ex his voluerint procedere, sive maritum nolentes accipere in sua pudicitia remanere voluerint, pleno dominio eis sancimus applicari, nemine iudice vel alia quacumque persona haec audente contemnere.

2 . Nec sit facultas raptae virgini vel viduae vel cuilibet mulieri raptorem suum sibi maritum exposcere, sed cui parentes voluerint excepto raptore, eam legitimo copulent matrimonio, quoniam nullo modo nullo tempore datur a nostra serenitate licentia eis consentire, qui hostili more in nostra re publica matrimonium student sibi coniungere. Oportet etenim, ut, quicumque uxorem ducere voluerit sive ingenuam sive libertinam, secundum nostras leges et antiquam consuetudinem parentes vel alios quos decet petat et cum eorum voluntate fiat legitimum coniugium

3 . Poenas autem quas praediximus, id est mortis et bonorum amissionis, non tantum adversus raptores, sed etiam contra eos qui hos comitati in ipsa invasione et rapina fuerint constituimus.

3a . Ceteros autem omnes, qui conscii et ministri huiusmodi criminis reperti et convicti fuerint vel eos susceperint vel quacumque opem eis intulerint, sive masculi sive feminae sunt, cuiuscumque condicionis vel gradus vel dignitatis, poenae tantummodo capitali subicimus, ut huic poenae omnes subiaceant, sive volentibus sive nolentibus virginibus seu aliis mulieribus tale facinus fuerit perpetratum.

3b . Si enim ipsi raptores metu atrocitatis poenae ab huiusmodi facinore temptaverint se, nulli mulieri sive volenti sive nolenti peccandi locus relinquetur, quia hoc ipsum velle mulieri ab insidiis nequissimi hominis qui meditatur rapinam inducitur. Nisi etenim eam sollicitaverit, nisi odiosis artibus circumvenerit, non facit eam velle in tantum dedecus sese prodere

3c . Parentibus, quorum maxime vindicta intererat, si patientiam praebuerint ac dolorem remiserint, deportatione plectendis.

4 . Et si quis inter haec ministeria servilis condicionis fuerit deprehensus, citra sexus discretionem eum concremari iubemus, cum hoc etiam Constantiniana lege recte fuerat prospectum.

5 . Omnibus legis Iuliae capitulis, quae de raptu virginum vel viduarum seu sanctimonialium sive antiquis legum libris sive in sacris constitutionibus posita sunt, de cetero abolitis, ut haec tantummodo lex in hoc capite pro omnibus sufficiat.

6 . Quae de sanctimonialibus etiam virginibus et viduis locum habere sancimus. * IUST. A. HERMOGENI MAG. OFF. *<A 533 D.XV K.DEC.CONSTANTINOPOLI DN.IUSTINIANO PP.A.III CONS.>

9.14.0. De emendatione servorum.

 

9.14.1

Imperator Constantinus . Si virgis aut loris servum dominus adflixerit aut custodiae causa in vincula coniecerit, dierum distinctione sive interpretatione depulsa nullum criminis metum mortuo servo sustineat.

1 . Nec vero immoderate suo iure utatur, sed tunc reus homicidii sit, si voluntate eum ictu fustis aut lapidis occiderit vel certe telo usus letale vulnus inflixerit aut suspendi laqueo praeceperit vel iussione taetra praecipitandum esse mandaverit aut veneni virus infuderit vel dilaniaverit poenis publicis corpus, ferarum unguibus latera persecando vel exurendo oblatis ignibus membra, aut tabescentes artus atro sanguine permixta sanie defluentes prope in ipsis adegerit cruciatibus vitam relinquere saevitia immanium barbarorum. * CONST. A. AD BASSUM. *<A 319 D.V ID.MAI.ROMAE CONSTANTINO A.V ET LICINIO CONSS.>

9.15.0. De emendatione propinquorum.

 

9.15.1

Imperatores Valentinianus, Valens . In corrigendis minoribus pro qualitate delicti senioribus propinquis tribuimus potestatem, ut, quos ad vitae decora domesticae laudis exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat.

1 . Neque nos in puniendis morum vitiis potestatem in immensum extendi volumus, sed iure patrio auctoritas corrigat propinqui iuvenis erratum et privata animadversione compescat.

2 . Quod si atrocitas facti ius domesticae emendationis excedit, placet enormis delicti reos dedi iudicum notioni. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD SENATUM. *<A 365 D.PRID.K.DEC.VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

9.16.0. Ad legem Corneliam de sicariis.

 

9.16.1

Imperator Antoninus . Frater vester rectius fecerit, si se praesidi provinciae obtulerit: qui si probaverit non occidendi animo iustum a se percussum esse, remissa homicidii poena secundum disciplinam militarem sententiam proferet.

1 . Crimen enim contrahitur, si et voluntas nocendi intercedat. Ceterum ea, quae ex improviso casu potius quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae imputantur * ANT. A. AURELIO HERCULIANO ET ALIIS MIL. *<A 215 PP.PRID.K.FEBR.LAETO II ET CEREALE CONSS.>

9.16.2

Imperator Gordianus . Is, qui adgressorem vel quemcunque alium in dubio vitae discrimine constitutus occiderit, nullam ob id factum calumniam metuere debet. * GORD. A. QUINTIANO. *<A 243 PP.III NON.APRIL.ARRIANO ET PAPO CONSS.>

9.16.3

Imperator Gallienus . Si, ut adlegas, latrocinantem peremisti, dubium non est eum, qui inferendae caedis voluntate praecesserat, iure caesum videri. * GALLIEN. A. MUNATIO. *<A 265 PP.XIII K.FEBR.VALERIANO ET LUCILLO CONSS.>

9.16.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, qui adseverat homicidium se non voluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio praebita videatur, si hoc ita est neque super hoc ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id quod adnotatione nostra comprehensum est volumus liberari. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EXEMPL. SACR. LITT. AGATHONI.*<A 290 D.PRID.K.DEC.SIRMI IPSIS AA.IIII ET III CONSS.>

9.16.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quis te reum Corneliae legis de sicariis fecerit, innocentia purgari crimen, non adulta aetate defendi convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AGOTIO. *<A 294 S.VI K.NOV.ROMAE CC. CONSS.>

9.16.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Is, qui cum telo ambulaverit hominis necandi causa, sicut is, qui hominem occiderit vel cuius dolo malo factum erit commissum, legis Corneliae de sicariis poena coercetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILISCO. *<A 294 S.VII K.IAN.NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.16.7

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Si quis necandi infantis piaculum adgressus adgressave sit, sciat se capitali supplicio esse puniendum. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 374 PP.VII ID.FEBR.ROMAE GRATIANO A.III ET EQUITIO CONSS.>

9.16.8

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si forte mulier marito mortis parasse insidias vel quolibet alio genere voluntatem occidendi habuisse inveniatur, vel forte maritus eo modo insectetur uxorem, in eadem quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quaerendum est sine cuiusquam defensione. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. CYNEGIO PP. *<A 385 D.III ID.DEC.ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

9.17.0. De his qui parentes vel liberos occiderunt.

 

9.17.1

Imperator Constantinus . Si quis in parentis aut filii aut omnino adfectionis eius quae nuncupatione parricidii continetur fata properaverit, sive clam sive palam id fuerit enisus, poena parricidii punietur neque gladio neque ignibus neque ulla alia sollemni poena subiugetur, sed insutus culleo et inter eius ferales angustias comprehensus serpentium contuberniis misceatur et, ut regionis qualitas tulerit, vel in vicinum mare vel in amnem proiciatur, ut omni elementorum usu vivus carere incipiat, ut ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur. * CONST. A. AD VERINUM VIC. AFRICAE. *<A 318-319 D.XVI K.DEC.LICINIO V ET CRISPO C. CONSS. ACCEPTA PRID.ID.MART CARTHAGINE CONSTANTINO A.V ET LICINIO C. CONSS.>