(… Testi Latini – felicemassaro.it)

9.4.0. De custodia reorum.

 

9.4.1

Imperator Constantinus . In quacumque causa reo exhibito, sive accusator existat sive eum publicae sollicitudinis cura produxerit, statim debet quaestio fieri, ut noxius puniatur, innocens absolvatur.

1 . Quod si accusator aberit ad tempus aut sociorum praesentia necessaria videatur, id quidem debet quam celerrime procurari.

2 . Interea vero exhibito non ferreas manicas et inhaerentes ossibus mitti oportet, sed prolixiores catenas, si criminis qualitas etiam catenarum acerbitatem postulaverit, ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia.

3 . Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi ac revertente iterum die ad primum solis ortum ilico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur, quod innocentibus miserum, noxiis non satis severum esse dignoscitur.

4 . Illud etiam observabitur, ut neque his qui stratorum funguntur officio neque ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere et innocentes intra carcerum saepta leto dare aut subtractos audientiae longa tabe consumere.

5 . Non enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus iudici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit, et non statim eum penes quem officium custodiae est atque eius ministros capitali poena subiecerit. * CONST. A. AD FLORENTIUM RATIONALEM. *<A 320 D. PRID. K. IUL. SERDICAE CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO C.CONSS.>

9.4.2

Imperator Constantinus . Si quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris et custodiae squalore videtur, auditus apud acta, cum de admisso constiterit, poenam carceris sustineat atque ita postmodum eductus apud acta audiatur.

1 . Ita enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut iudicibus immodice saevientibus freni quidam ac temperies adhibita videatur. * CONST. A. AD EUAGRIUM. *<A 326 D. III NON. FEBR. HERACLEAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.4.3

Imperator Constantinus . Quoniam unum carceris conclave permixtos secum criminosos includit, hac lege sancimus, ut, etiamsi ponae qualitas permixtione iungenda est, sexum tamen disparem diversa claustrorum habere tutamina iubeatur. * CONSTANT. A. ACINDYNO PP. *<A 340 D. NON. APRIL. ACINDYNO ET PROCULO CONSS.>

9.4.4

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Ad commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat, nec putet hominem abiectum atque vilem obiciendum esse iudici, si reus modo aliquo fuerit elapsus. Nam ipsum volumus eiusmodi poena consumi, cui obnoxius docebitur fuisse qui fugerit.

1 . Si vero commentariensis necessitate aliqua procul ab officio egerit, adiutorem eius pari iubemus invigilare cura et eadem statuimus legis severitate constringi. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 371 D. III K. IUL. CONTIONACI GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.>

9.4.5.

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . De his quos tenet carcer id aperta definitione sancimus, ut aut convictum velox poena subducat aut liberandum custodia diuturna non maceret.

1 . Iubemus autem, ut intra tricesimum diem semper commentariensis ingesserit numerum personarum, varietatem delictorum, clausorum ordinem aetatemque vinctorum. Officium viginti libras auri aerario nostro iubemus inferre, iudicem desidem ac resupina cervice tantum titulum gerentem extorrem impetrata fortuna decem libras auri multandum esse censemus. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D. III K. IAN. CONSTANTINOPOLI GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

9.4.6

Testo in lingua greca


9.5.0. De privatis carceribus inhibendis.

 

9.5.1

Imperator Zeno . Iubemus nemini penitus licere per Alexandrinam splendidissimam civitatem vel Aegyptiacam dioecesin aut quibuslibet imperii nostri provinciis vel in agris suis aut ubicumque domi privati carceris exercere custodiam, viro spectabili pro tempore praefecto augustali, et viris clarissimis omnium provinciarum rectoribus daturis operam semperque futuris in speculis, ut saepe dicta nefandissimorum hominum adrogantia modis omnibus opprimatur.

1 . Nam post hanc saluberrimam constitutionem et vir spectabilis pro tempore Augustalis et quicumque provinciae moderator maiestatis crimen procul dubio incursurus est, qui cognito huiusmodi scelere laesam non vindicaverit maiestatem: primatibus insuper officiorum eiusdem criminis laqueis constringendis, qui, simulatque noverint memoratum interdictum facinus in quocumque loco committi, proprios iudices de opprimendo nefandissimo scelere non protinus curaverint, instruendos.

2 . Nam illud perspicuum est eos qui hoc criminum genus commiserint pro veterum etiam legum et constitutionum tenore tamquam ipsius maiestatis violatores ultimo subiugandos esse supplicio. * ZENO A. BASILIO PP. *<A 486 D.K.IUL.CONSTANTINOPOLI LONGINO VC.CONS.>

9.5.2

Testo in lingua greca

 

9.6.0. Si reus vel accusator mortuus fuerit.

 

9.6.1

Testo in lingua greca


9.6.2

Imperator Antoninus . Etsi Marcellus qui crimine falsi postulabatur vita functus est ac per hoc crimen in persona eius sit extinctum, accusatio tamen non est abolita, cum tam uxorem eius quam te eodem crimine postulatos proponas. * ANT. A. EUTYCHIANO. *<A 215 PP.VII.K.OCT. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

9.6.3

Imperator Antoninus . Si is, quem homicidii seu cuiusvis criminis postulasti reum, vita functus est, frustra ob poenam desertae accusationis conveniris, cum morte eius crimen cum poena eius sit extinctum ac per hoc tibi adempta est necessitas accusationis. * ANT. A. PROCULO. *<A 216 PP.IIII K.OCT.ROMAE SABINO ET ANULLINO CONSS.>

9.6.4

Imperator Alexander Severus . Si, ut proponis, causa pecuniaria ad emolumentum tuum spectat, licet annianus, cui falsi crimen auctor tuus intendebat, vita functus sit, non prohiberis, si quis adversus te instrumento quod in dubium vocatur uti coeperit, accusationem instituere.

1 . Quamvis enim in persona principalis rei morte subducti iam subsistere non possit , tamen si quis illo uti voluerit, intellegit se periculo criminis esse subiectum. * ALEX. A. VERONICIANO. *<A 227 PP.VI K.IAN.ALBINO ET AEMILIANO CONSS.>

9.6.5

Imperator Gordianus . Defunctis reis publicorum criminum, sive ipsi per se ea commiserunt sive aliis mandaverunt, pendente accusatione, praeterquam si sibi mortem consciverint, bona successoribus eorum non denegari notissimi iuris est. * GORD. A. RUFO. *<A 238 PP.VII K.NOV.PIO ET PONTIANO CONSS.>

9.6.6

Imperator Gordianus . Si quis, cum capitali poena vel deportatione damnatus esset, appellatione interposita et in suspenso constituta fati diem functus est, crimen morte finitum est.

1 . Idem observatur et si accusator pendente appellationis tempore ultimum diem obisset.

2 . Sin autem relegationis poenam sustinuit et in parte bonorum damnatus appellatione usus est, etiam post mortem eius nihilo minus appellationis ratio examinabitur, cum desideretur, utrum valeat nec ne particularis publicatio. * GORD. A. IULIANO. *<A 239 PP.VI K.AUG.GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

9.7.0. Si quis imperatori maledixerit.

 

9.7.1

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Si quis modestiae nescius et pudoris ignarus improbo petulantique maledicto nomina nostra crediderit lacessenda ac temulentia turbulentus obtrectator temporum fuerit, eum poenae nolumus subiugari neque durum aliquid nec asperum sustinere, quoniam, si id ex levitate processit, contemnendum est, si ex insania, miseratione dignissimum, si ab iniuria, remittendum.

1 . Unde integris omnibus ad nostram scientiam referatur, ut ex personis hominum dicta pensemus et, utrum praetermitti an exsequi rite debeat, censeamus. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D.V ID.AUG.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>

9.8.0. Ad legem Iuliam maiestatis.

 

9.8.1

Imperator Alexander Severus . Etiam ex aliis causis maiestatis crimina cessant meo saeculo, nedum etiam admittam te paratum accusare iudicem propterea crimine maiestatis, quod contra constitutionem eius dicis pronuntiasse. * ALEX. A. PAULINO. *<A 223 PP.III ID.APRIL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.8.2

Imperator Alexander Severus . Alienam sectae meae sollicitudinem concepisti, quasi crimen maiestatis sustineres, etsi servo tuo iratus esse non perseveres, quod semper te facturum inconsultius iuraveris. * ALEX. A. FAUSTINIANO. *<A 224 PP.III NON FEBR. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.8.3

Imperator Constantinus . Si quis alicui maiestatis crimen intenderit, cum in huiuscemodi re convictus minime quisquam privilegio dignitatis alicuius a strictiore inquisitione defendatur, sciat se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis indiciis accusationem suam non potuerit comprobare.

1 . Cum eo, qui huius esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi oportet, cuius consilio atque instinctu ad accusationem accessisse videbatur, ut ab omnibus commissi consciis statuta vindicta possit reportari. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 314 PP.K.IAN.VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

9.8.4

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offerentur, militiae vel generis aut dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tamen maiestatis causa, in qua sola omnibus aequa condicio est. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD OLYBRIUM PU. *<A 369 D. VIII ID. IUL. VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>

9.8.5

Imperatores Arcadius, Honorius . Quisquis cum militibus vel privatis, barbaris etiam scelestam inierit factionem aut factionis ipsius susceperit sacramenta vel dederit, de nece etiam virorum illustrium qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam ( nam et ipsi pars corporis nostri sunt), cuiuslibet postremo qui nobis militat cogitarit ( eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura voluerunt), ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis:

1 . Filii vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus ( paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metuentur), a materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et vita supplicio.

2 . Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus umquam apud nos intervenire temptaverint.

3 . Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant mediocrem potius filiae alimoniam quam integrum emolumentum ac nomen heredis. Mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus

4 . Emancipatio, quae a praedictis sive in filios, post legem dumtaxat latam, sive in filias fuerit collata, non valeat. Dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti

5 . Uxores sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quae a viris titulo donationis acceperunt, filiis debeant reservare, tempore quo usus fructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae iuxta legem filiis debebantur: Falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputata.

6 . Id, quod de praedictis eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus.

7 . Sane si quis ex his in exordio initae factionis, studio verae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. Is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 397 D. PRID. NON. SEPT. ANCYRAE CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

9.8.6

Paulus de publicis iudiciis. meminisse oportebit, si quid contra maiestatem imperatoris commissum dicatur, etiam post mortem rei id crimen instaurari solere, posteaquam divus Marcus depitiani utpote senatoris, qui Cassiani furoris socius fuerat, bona post mortem fisco vindicari iussit et nostro tempore multis heredibus ablata sunt.

1 In hoc item crimine, quod ad laesam maiestatem imperatoris pertinet, etiam in caput domini servos torqueri. * Marcianus libro primo de publicis iudiciis titulo ad legem Iuliam maiestatis.

2 Post divi Marci constitutionem hoc iure uti coepimus, ut etiam post mortem nocentium hoc crimen inchoari possit, ut convicto mortuo memoria eius damnetur et bona eius successoribus eripiantur: nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit, exinde quodammodo sua mente punitus est.

3 Sic et divus Severus et Antoninus constituerunt, ex quo quis tale crimen contraxit, neque alienare neque manumittere eum posse: nec ei solvere iure debitorem magnus Antoninus rescripsit.

4 In hac causa in caput domini servi torquentur, id est propter causam maiestatis. et si decesserit quis, propter incertam personam successoris bona observantur, si in causa maiestatis fuisse mortuus arguatur, ut Severus et Antoninus litteris ad rationales missis rescripserunt. . .* Paulus de publicis iudiciis.*<a xxx d. iii non. mart.>

9.9.0. Ad legem Iuliam de adulteriis et de stupro.

 

9.9.1

Imperatores Severus, Antoninus . Publico iudicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamvis de matrimonio suo violato queri velint, lex Iulia declarat, quae, cum masculis iure mariti facultatem accusandi detulisset, non idem feminis privilegium detulit. * SEV. ET ANT. AA. CASSIAE. *<A 197 PP. XIII K. AUG. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

9.9.2

Imperatores Severus, Antoninus . Crimen lenocinii contrahunt, qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio detinuerunt, non qui suspectam adulteram habuerunt. * SEV. ET ANT. AA. CYRO. *<A 199 PP.K.IUL.ANULLINO ET FRONTONE CONSS.>

9.9.3

Imperator Antoninus . Verba legis Iuliae de adulteriis coercendis, sed etiam sententia per quaestionem quoque servorum sive ancillarum crimen admissum probari volentis ad earum tantum personarum servos ei rei exhibendos pertinet, de quibus specialiter comprehendit, id est mulieris et patris eius, non naturalis, sed iusti dumtaxat, quos intra sexagesimum diem ex dissolutione matrimonii numerandum manumitti vel distrahi prohibet et quorum dominis caveri praecipit, si defuncti fuerint in quaestione vel facti deteriores, secuta absolutione. * ANT. A. IULIANO. *<A 213 PP.XV K.AUG.ANTONINO A IIII ET BALBINO CONSS.>

9.9.4

Imperator Alexander Severus . Gracchus, quem numerius in adulterio noctu deprehensum interfecerit, si eius condicionis fuit, ut per legem Iuliam impune occidi potuerit, quod legitime factum est, nullam poenam meretur: idemque filiis eius qui patri paruerunt praestandum est.

1 . Sed si legis auctoritate cessante inconsulto dolore adulterum interemit, quamvis homicidium perpetratum sit, tamen quia et nox et dolor iustus factum eius relevat, potest in exilium dari. * ALEX. A. IULIANO PROCONS. NARBONENSIS. *<A XXX PP. SINE DIE ET CONSULE.>

9.9.5

Imperator Alexander Severus . Adulter post quinquennium, quam commissum adulterium dicitur, quod continuum numeratur, accusari non potest: easque praescriptiones legibus reis datas auferri non oportet. * ALEX. A. VADANTI. *<A 223 PP.ID.IUN.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.9.6

Imperator Alexander Severus . Iure mariti adulterii accusare volenti sexaginta dies utiles computantur, quibus in publico eius facultas fuerit, apud quem reus vel rea postulari potest. Et cum praeterierint dies isti utiles, maritus quoque iure extranei agere potest

1 . Et qui confidit accusationi, calumniae notam timere non debet: nam ad probationem sceleris divi parentes mei quaestionem de mancipiis eodem modo haberi permiserunt, quo si iure mariti ageretur. * ALEX. A. SEBASTIANO. *<A 223 PP.II ID.AUG.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.9.7

Imperator Alexander Severus . Propter violatam virginem adultam qui postea maritus esse coepit accusator iustus non est et ideo iure mariti crimen exercere non potest, nisi puella violata sponsa eius fuerit.

1 . Sed si ipsa iniurias suas adsistentibus curatoribus, per quos etiam negotia eius gerenda sunt, persequatur, praeses provinciae pro debita tanto delicto, si probetur, severitate examinabit. * ALEX. A. HERCULANO. *<A 223 PP.XII K.IAN.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.9.8

Imperator Alexander Severus . Reos adulterii duos simul marem et feminam ex eadem causa fieri lex Iulia de pudicitia vetat: sed ordine peragi utrosque licet. * ALEX. A. DOMNAE. *<A 224 PP.ID.IAN.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.9.9

Imperator Alexander Severus . Castitati temporum meorum convenit lege Iulia de pudicitia damnatam in poenis legitimis perseverare. Qui autem adulterii damnatam, si quocumque modo poenam capitalem evaserit, sciens duxit uxorem vel reduxit, eadem lege ex causa lenocinii punietur * ALEX. A. PROCULO. *<A 224 PP.VII K.FEBR.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.9.10

Imperator Alexander Severus . De crimine adulterii pacisci non licet et par delictum accusatoris praevaricatoris et refugientis veritatis inquisitionem est. Qui autem pretium pro comperto stupro accepit, poena legis Iuliae de adulteriis tenetur * ALEX. A. DEMETRIANO. *<A 225 PP.V NON.MAI.FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

9.9.11

Imperator Alexander Severus . Crimen adulterii maritum retenta in matrimonio uxore inferre non posse nemini dubium est. * ALEX. A. NORBANO. *<A 226 PP.K.SEPT.ALEXANDRO II ET MARCELLO CONSS.>

9.9.12

Imperator Gordianus . Si, dum in tuo matrimonio uxor tua esset, se adulterio polluit, in ea provincia in qua id factum est adulterium more solito persequi debes nec enim ab ea quae iam nupta est adulterium passa exordium accusationis sumi potest, si denuntiatio criminis nuptias non praecessit. * GORD. A. AQUILAE. *<A 239 PP.NON.DEC.GORDIANO A ET AVIOLA CONSS.>

9.9.13

Imperator Gordianus . Etsi crimine adulterii damnatus restitutus non esset, ut proponis, si tamen soror tua, cum qua adulterium commissum dicebatur, non est accusata, nec poenae nec infamiae subici potuit, et multo magis, cum et accusatorem vita esse functum proponas. * GORD. A. BASSO. *<A 240 PP.K.IUN.SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

9.9.14

Imperator Gordianus . Adulteram, si postea quam crimen contra eam inchoatum est provincia excessit, etiam absentem inter reos recipi posse explorati iuris est. * GORD. A. SILVANO. *<A 242 PP.NON.MART.ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.9.15

Imperator Gordianus . Si quondam uxor tua, antequam crimine adulterii peteretur, provincia excessit, neque absens accusari potest neque in eam provinciam in qua stipendium facis transmitti iure deposcitur.

1 . Sane cum per occupationes militares licuerit, accusare eam sollemniter poteris: nec enim tempus, quo muneribus militaribus occuparis, vindictam tibi, quam maritali dolore percussus reposcis, debet auferre. * GORD. A. HILARIANO MIL. *<A 242 PP. IIII ID. MART. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.9.16

Imperatores Valerianus, Gallienus . Abolitionem adulterii criminis postulans praesidem in cuius officio accusatio fuerit instituta adire debes.

1 . Ceterum erras tu marite existimans, etiam si simpliciter, id est sine abolitione, destitisses, senatus consulto in persona tua futurum locum non fuisse: diversum enim divi principes saepe sanxerunt.

2 . Quin hoc amplius scias nullam fuisse tibi ulterius potestatem instituendae huiusmodi accusationis, quia et decreto patrum et lege Petronia ei, qui iure viri delatum adulterium non peregit, numquam postea id crimen deferre permittitur. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. ARCESILAO. *<A 256 PP. XV K. IUN. MAXIMO ET GLABRIONE CONSS.>

9.9.17

Imperatores Valerianus, Gallienus . Sine metu legis Iuliae de adulteriis coercendis revocare uxorem in matrimonium potes, cum nihil amplius quam libellos accusationis obtulisti, quia postea comperisse te adfirmas, quod vana indignatione ad accusationem incitatus fueris.

1 . Is enim committit in poenam, quam lex certo capite denuntiat, qui vel publice adulterio damnatam habet vel adulteram sciens, ut ignorationem simulare non possit, retinet uxorem. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. VICTORINO. *<A 257 PP. VI K. AUG. IPSIS AA. IIII ET III CONSS.>

9.9.18

Imperatores Valerianus, Gallienus . Eum qui duas simul habuit uxores sine dubitatione comitatur infamia. In ea namque re non iuris effectus, quo cives nostri matrimonia contrahere plura prohibentur, sed animi destinatio cogitatur

1 . Verumtamen ei, qui te ficto caelibatu, cum aliam matrem familias in provincia reliquisset, sollicitavit ad nuptias, crimen etiam stupri, a quo tu remota es, quod uxorem te esse credebas, ab accusatore legitimo sollemniter inferetur.

2 . Certe res tuas omnes, quas ab eo interceptas matrimonii simulatione deploras, restitui tibi omni exactionis instantia impetrabis a rectore provinciae: nam ea quidem, quae se tibi ut sponsae daturum promisit, quomodo repetere cum effectu potes quasi sponsa? * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. THEOD. *<A 258 ACCEPTA ID. MAI. ANTIOCHIAE TUSCO ET BASSO CONSS.>

9.9.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quamvis indubitati iuris sit, quotiens adulterii crimen intenditur, praesentiam accusatoris procedere oportere, tamen quoniam ex litteris tuis cognovimus materiam praepositi viatoris uxorem habitis quaestionibus cum Iuliano quondam adulterium commisisse detectam sub ipsa prolatione sententiae viatoris ipsius praesentiam postulasse, non putavimus confecto paene in iudicio facinore et iam agitata quaestione convicto praepositum ab excubiis limitis revocandum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AD POMPEIANUM. *<A 287 D. S. NON. DEC. AA. CONSS.>

9.9.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Foedissimam earum nequitiam, quae pudorem suum alienis libidinibus prosternunt, non etiam earum, quae per vim stupro comprehensae sunt, inreprehensam voluntatem leges ulciscuntur, quando etiam inviolatae existimationis esse nec nuptiis earum aliis interdici merito placuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DIDYMO. *<A 290 PP. III NON. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7