Codex Iustinianus – Liber duodecimus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

1. Hanc quoque observationem extra filios proximorum volumus custodiri. Etenim cuique proximo unum de suis filiis, qui temporis dumtaxat suffragio nititur, licet parum observasse militiam cognoscatur, insequentibus tempore, qui laborum meritis muniuntur, anteferre posse decernimus

2. Illum tamen, qui locum statuti meretur, proximo quidem ducentos quinquaginta solidos, melloproximo vero vel adiutori pro consuetudine uniuscuiusque scrinii viginti aut quindecim solidos offerre praecipimus.

3. Quod si quis de supernumerariis, qui in statuti locum subire debuerat, ne pecuniam offerat, statuti etiam gradum recusare voluerit, sequenti tam offerendae quantitatis praedictae quam subrogandi licentia permittatur, ita videlicet, ut si secundus etiam vel tertius vel cuiuslibet numeri in eadem excusationis voluntate duraverit, accedenti semper eadem copia quam praecedens excusaverat tribuatur.

4. Hos autem, qui ad statutorum ordinem progredi noluerint, nec de suo gradu volumus removeri et, cum vacaverit statuti locus, condicionem quam antea repudiaverant, id est offerendae pecuniae et adipiscendi statuti locum liberam habere praecipimus facultatem. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. NOMO MAG. OFF. *<A 443-444 ? >

12.19.8

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Proximos sacrorum scriniorum, quos fides ac diuturnae observationis industria litterataque militia, comitem quin etiam dispositionum, quem probitas ac strenuitas merito commendat, completo tempore suae militiae comitivae sacri nostri consistorii cingulo in diem vitae potiri, manentibus videlicet iam dudum praestitis salvis privilegiis, decernimus.

1. Quibus enim arcana pietatis nostrae merito committuntur, his pietas nostra vitam cingulo supra dictae comitivae ornandam decorandamque decrevit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. NOMO MAG. OFF. *<A 443-444? >

12.19.9

Imperator Leo. In sacris nostris scriniis militantes per commeatum non continuatim praestitum ante conventionem profecti intra indultum temporis spatium erunt cum suis coniugibus et liberis a conventione securi: ab indictionibus etiam publicorum et civilium munerum et post completam militiam excusatione potiantur: super domibus quoque, quas in provinciis possident, metatorum molestia liberentur. * LEO A. PATRICIO MAG. OFF. *<A XXX >

12.19.10

Imperator Leo. Statutos memoriales praecipimus esse in scrinio quidem memoriae sexaginta duos, epistularum vero triginta quattuor, libellorum quoque triginta quattuor: antiquarios vero, qui habentur in scrinio memoriae, numquam minus esse quam quattuor.

1. Supra scripti autem memoriales nullo modo duplici fungantur officio nec geminis chartis inrepserint, ut non occupentur plura in unum se commoda collaturi nihilque reliquis relicturi. * LEO A. HILARIANO COM. ET MAG. OFF. AC PATRICIO. *<A XXX >

12.19.11

Imperator Anastasius. Si quis in sacris nostris scriniis, id est memoriae dispositionum epistularum et libellorum, statutis iam connumeratus ab hac luce fuerit subtractus, ab eo, quicumque utpote vacante loco de substitutis in statutorum consortio fuerit ultimus subrogatus, pro solacio vel suffragio proximi definitam sacraeque constitutioni divae memoriae theodosii et valentiniani principum insertam quantitatem defuncti heredes vel successores vel liberi eius seu creditores, qui fenus cum mortuo pro statuti loco ei adquirendo contraxerint, consequantur: ita scilicet ut, si hereditas vel successio diem functi minime fuerit suscepta vel adita, tales personae, id est creditores quidem contra ceteros praerogativa sibi servata, li beri autem vel agnati seu cognati non hereditatis sed privilegii nomine simili modo huiusmodi summam percipiant sibique petere ac vindicare permittantur: nullius machinatione huiusmodi nostra dispositione retractanda seu violanda, maxime cum viros etiam pro tempore spectabiles eorundem proximos scriniorum, si quis eorum ante completum proximatus actum morte praeventus sit, ad heredes successoresque suos residui temporis proximatus solacia sine quadam imminutione transmittere non dubitetur. * ANASTAS. A. EUSEBIO MAG. OFF. *<A XXX >

12.19.12

Imperator Anastasius. In sacris scriniis militantes et parentes atque uxores eorum nec non liberos ex sententia tantummodo tuae celsitudinis criminales et civiles intentiones agentium excipere iubemus, insuper etiam colonos seu adscripticios et servos eorum in hac regia urbe degentes eodem beneficio potiri, fidei pro tempore adiutoris viri spectabilis proximi vel unius ex statutis committendos: ita ut, si in provincia quicumque memorialis repertus fuerit, iuratoriae cautioni committatur, etsi non possideat immobilem substantiam, servi nihilo minus et coloni ad eum pertinentes fidei eius tradantur.

1. Modum insuper sportularum ad mediocrem deduci quantitatem et exsecutoribus de schola agentium in rebus attribuendis unum solidum singulos usque ad finem negotii proque ingressu in iudicio tuae magnitudinis quolibet modo faciendo duos solidos et pro editione gestorum exceptoribus dimidiam solidi partem et, si apud arbitrum negotium ventilari contigerit, ipsi quidem arbitrio unum solidum et nihil amplius, exceptoribus autem eum observantibus tam pro ipso quod implere videntur ministerio quam pro editione gestorum seu relationis vel definitionis tertiam partem solidi praebere sancimus: nec pro tempore virum spectabilem fisci patronum vel exsecutores, quibus imminendi litibus sollicitudo iniuncta est, quicquam ab his exigere seu profligare concedi: dimidia scilicet expensarum, quas in iudicio tui culminis a memoratis personis praeberi statuimus, portione in iudi ciis provincialibus ab his agnoscenda: ita ut, si de civilibus annonis vel tutela seu curatione vel novi operis nuntiatione litem eos subire contigerit, in maiore quidem iudicio ad similitudinem sumptuum, quos in iudicio eminentiae tuae dependere praecepti sunt, apud virum autem clarissimum praefectum annonae seu fisci patronum urbicariae magnificae praefecturae vel architectos pro modo eorum, quae super arbitris et litibus apud eos exercendis superius statuta sunt, solventes expensas nihil amplius agnoscere seu dependere cogantur.

2. Quae omnia custodiri iubemus, sive per se sive per procuratores aut defensores lites exercere maluerint. Haec, si prolata scriptis sententia moniti sunt.

3. Si vero ex depositione seu aliter quis eorum conventus fuerit, nihil eum vel scrinio viri clarissimi adiutoris vel cuilibet alii nomine sportularum offerre compelli.

3a. Omnibus ante latis privilegiis postea, quibus per anteriores divorum principum sanctiones defenduntur, in persona tam eorum, qui adhuc militant et qui postea eandem militiam sortiti sunt, quam eorum, qui praedictam militiam gradu vocante iam deposuerunt vel postea deposuerint, servandis, ut eorum commodo ipsi quoque una cum uxoribus et liberis, colonis praeterea et servis propriis perfruantur.

4. Et quoniam in controversiis, quas in iudiciis moveri contigerit, aequalitatem litigatoribus volumus servari, et adversariis eorum pro sumptibus et expensis similem ante latorum beneficiorum praerogativam custodiri.

5. Propter hanc etenim causam et viros devotos memoriales non tantum agendo in quolibet iudicio, sed etiam actiones ab aliis ingerendas excipiendo privilegiis a nobis indultis potiri decernimus.

6. His videlicet, qui militiam virorum devotissimorum memorialium gradu soluto deposuerunt seu deposuerint, et si quietis amore per provincias domicilium fovere maluerint, omnibus nihilo minus privilegiis, quae huiusmodi personis per sacratissimam legem nuper promulgatam a nostra serenitate praestita sunt, muniendis et eorum commodis atque auxilio potituris. * ANASTAS. A. CELERI MAG. OFF. *<A XXX >

12.19.13

Imperator Justinus. Comperimus divinitus quidem fuisse dispositum viros devotos adiutores tuae magnitudinis certo esse in numero nec ad huiusmodi nomen vel operam plures licitum esse adspirare, quam in scrinio quidem sacrae memoriae duodecim tantum, septenos vero in duobus reliquis scriniis, id est sacrarum epistularum sacrorumque libellorum, sed posterioris licentiam temporis supra modum indulgendo ambitionibus disturbasse rei merita ac in multitudinem divulgasse, ut inter memorialium et adiutorum numerum non longum paene intersit.

1. Sancimus itaque reduci ac renovari statutum ordinis terminum, non ut eximantur adiutoribus ii, qui praeter praedictam dispositionem in praesenti exuberant, sed ut interea omnibus aliis interdicatur ab adfectando hoc nomen, donec exeuntibus singulis ac recedentibus decrescere possit vetita conglomeratio legitimusque iam resideat numerus: non prohibendis viris devotis adiutoribus desistentibus eodem officio, cum vel ad laterculensis gradum in scrinio sacrae memoriae provecti fuerint vel secundum locum obtinuerint in duobus aliis scriniis, post quem proximi creabuntur, licet nondum redacta sit quantitas pristina, tamen alios pro se quos elegerint subrogandos adiutores petere, qui posteriores erunt ceteris.

2. Illud etiam disponendum duximus utpote nonnullis anterioribus exemplis subnixum nec non iustitiae congruum, ut ab his, quibus concessum est adiutorum agmini pro se sociare, libellus offeratur viro illustri pro tempore quaestori petendaque eius subscriptio tempus atque hominem nec non rem ipsam continens, id est quod inter adiutores ei quem pro se subrogat merere permissum est: ordinandis videlicet isdem adiutoribus pro ratione temporum, quibus libelli porrecti sunt, ut, etiamsi memorialium matricula inferiore loco sit, qui prior in adiutoribus meruit, adiutor quidem habeatur superior, memorialis vero posterior pro utriusque ordinis modo vel discrimine: quod etiam in aliis quoque paene omnibus officiis observari dignoscitur. * IUSTINUS A. PROCULO QUAEST. SACRI PALATII. *<A XXX >

12.19.14

Imperator Justinus. Hac lege sancimus, si quando adiutores viri magnifici pro tempore quaestoris sacri nostri palatii in accusationem civilis causae vel criminalis deducti fuerint, strictum iuris et integritati congruum ordinem conservari, ut, si sine scriptis conveniendi sint, nomen eius praecipientis ore designatum esse sufficiat: sin autem scriptis in querimoniam unus adiutorum aut plures forte ferendi sint, monumenta sententiarum in persona tantummodo conveniendi adiutoris praecedentium aequum et iustum initium futuro praestent certamini.

1. Et quoniam probatioribus exemplis quam indecorae consuetudini deceat indulgeri, quod in universo scrinio devotissimorum libellensium evicisse monstratur, id in adiutores sacrae memoriae, sacrarum etiam epistularum transferendum censemus, ut, qui liberam proficiscendi licentiam pronuntiatione commeatus indepti fuerint, sine qualibet stipendiorum aut emolumentorum deductione peregre degant, etenim pro tempore viris clarissimis proximis et melloproximis aut eorum adiutoribus absentiae causa vel offerre de suo proprio aut ex annonis aut stipendiis quicquam relinquere cogendi, quamvis ianuarias kalendas indultum excedat spatium et int ra se festum diem contineat.

2. Ad haec illud observandum sancimus, ne alius adiutor propter quamcumque ambitionem his, qui in praesenti sunt, vel post eorum deminutionem addatur, licet in veterem numerum redacti fuerint. * IUSTINUS A. TATIANO MAG. OFF. *<A XXX >

12.19.15

Imperatores Justinus, Justinianus. Certae quidem sunt dispositiones nostri numinis, quas super adiutoribus viri illustris pro tempore quaestoris nostri palatii, quorum obsequio res agitur quaestoria, dedimus.

1. Quarum prima quidem ad supplicationem eorundem adiutorum emissa numero eorum, qui erant illo tempore, quo preces nobis obtulerunt, neque aliquem eximi neque aliquem addi praecepit, praeterquam si quis eorum vel ad laterculensis gradum in scrinio sacrae memoriae vel ad secundum locum in duobus aliis scriniis, id est sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum, provectus fuerit: nam his licere desistentibus ab adiutoris officio alios pro se quos voluerint adiutores subrogare ultimum locum in isdem adiutoribus obtenturos, licet superiorem in memoralibus habeant.

2. Altera vero per sacram pragmaticam facta est, per quam excelsae memoriae proculo viro suggerente praecipimus illos etiam adiutores posse in suum locum alios inducere, qui per aliquem fortuitum casum minus implere suum officium valeant, veluti senium vel morbum vel aliam necessariam causam: quod ex ipsorum adiutorum petitione idem magnificae memoriae proculus ad nos rettulit.

3. Sed in praesenti, ab aliis memorialibus tam in scrinio sacrae memoriae quam in ceteris duobus sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum relatis aditi comperimus deminutionem eorundem adiutorum impediri per memoratam pragmaticam sanctionem et insuper venditionis quodammodo memorati officii locum introductum esse.

4. Quod ne de cetero fiat, praesentem sanctionem ad tuam magnitudinem mittimus, per quam iubemus illis tantummodo permissum esse secundum prius nostrae serenitatis rescriptum alios in suum locum subrogare, qui vel laterculensis gradum in scrinio memoriae vel secundum locum in aliis duobus scriniis adepti fuerint, secunda nostra sanctione super hoc capitulo de cetero cessante: nulli danda licentia eorundem adiutorum, praeterquam si ad memoratos gradus adscenderit, alium pro se isdem adiutoribus ex quocumque fortuito casu connumerare, ut eo modo ad veterem numerum idem adiutores redeant et duodecim quidem in scrinio sacrae memoriae, s epteni vero in aliis duobus sint, id est sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum.

5. Illo videlicet observando, ne alius adiutor per quamcumque ambitionem his qui in praesenti sunt vel post eorum deminutionem, licet in veterem numerum redacti fuerint, addatur: nam si permutationem, licet fortuito casus inciderint, prohiberi disposuimus, multo magis prioribus manentibus alios introduci vetamus: ceteris scilicet anterioris sanctionis capitulis in suo robore permansuris. * IUSTINUS ET IUST. AA. TATIANO MAG. OFF. *<A 527>

12.20.0. De agentibus in rebus.

 

12.20.1

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius. Nullus de schola agentium in rebus de cetero locum mortui conetur invadere, sed is, qui ordine stipendiorum et laborum merito ad gradum militiae sequebatur, statim atque illum fata subduxerint in eius praemia percipienda succedat omni obreptione cessante. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. ANTEHMIO MAG. OFF. *<A 404 D.PRID.K.IUL.CONSTANTINOPOLI HONORIO A.VI ET ARISTAENETO CONSS.>

12.20.2

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius. Nulli posthac sine nostrae maiestatis auctoritate discingendi agentem in rebus, nulli eximendi pateat copia: nam probata schola et animadversionem vereri iudicis et nullam debet timere contumeliam vilitatis. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. HELIONI MAG. OFF. *<A 415 D.III ID.NOV.CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA.CONSS.>

12.20.3

Imperator Leo. Matriculam agentum in rebus a tua celsitudine confectam amittentes iubemus, ne ducenarii plus quam quadraginta octo in cingulis habeantur in posterum: et numerum centenariorum ducenti viri, quos vocante tempore gradus competentes admiserint, parique modo biarchorum nomen meritumque ducenti quinquaginta viri dumtaxat, praeterea circitorum trecenti et equitum quadringenti quinquaginta impleant.

1. Sit in aeternum illa quoque fixa stabilisque tuae sublimitatis dispositio, ut, si quis de numero ducenariorum, quos quadraginta octo quotannis esse censuimus, forsitan de luce migraverit, laborum eius fructum successores ab intestato vel ex testamento venientes luctui dispenset, et ita omnibus inter ceteros superstites potiantur solaciis, tamquam si vivus, qui haec eadem diu speraverat, sibimet vindicasset: qua de causa locum etiam eius successorum intuitu vacare conveniet.

2. Nemo autem sine divali probatoria, quam codices in sacro nostro scrinio memoriae positi debeant inserendam accipere, militaribus eiusdem devotissimae scholae stipendiis vel privilegiis potiatur. * LEO A. PATRICIO MAG. OFF. RUM. *<A XXX >

12.20.4

Imperator Leo. Ex eo, quo primum ducenae vel centenariorum gradum in schola agentum in rebus militantes meruerint, desinant in sacratissima videlicet civitate constituti alterius iudicis cuiuslibet auctoritate pulsari, vel in alio quolibet examine praeterquam viri magnifici magistri officiorum et cui forsitan ipse concesserit actionibus sui quisque adversarii respondere. Quod multo magis in criminalibus causis observari decernimus: absurdum est enim, ut in eius salutem vel existimationem valeat quisquam proferre sententiam, cuius de nulla re possit pecuniaria iudicare

1. Huius autem beneficii praerogativam subadiuvis etiam, qui singulis inveniuntur temporibus, deferri iubemus, licet hanc in eorum persona more quoque vetere servari cognoverimus: ut tamen post depositum officium memoratum, si non inter centenarios numerentur, communi iam lege respondere non ambigant.

2. Praedictas autem omnes centenariorum personas in provincia repertas concessa nunc speciali fori praerogativa, nisi publicae exsecutionis sollicitudo his iniuncta sit, uti prohibemus eosque ordinariorum etiam iudicum pro vetere iure sententiis oboedire praecipimus. * LEO A. PATRICIO MAG. OFF. *<A XXX >

12.20.5

Imperator Leo. Agentes in rebus, qui per ordinem consequi solent principatus insignia, in unoquoque scrinio fabricarum et barbarorum quaternos subadiuvarum sollicitudine per annum dumtaxat integrum procedentes gradatim subire hac in aeternum valitura lege decernimus: exceptis videlicet universis negotiatoribus quodlibet mercimonium per se gerentibus interpositasve personas, cum eis ante sacratissimis constitutionibus interdictum sit militare: exceptis nihilo minus his, qui possessionum alienarum sollicitudinem procurationemve susceperint. Eos enim ad haec officia volumus adspirare, quorum labores scholae agentum in rebus testimonio comproban tur.

1. Illi quoque sunt ab hac liberalitate nostrae mansuetudinis excludendi, qui, cum scholae eidem socientur, in sacris scriniis, quibus vir spectabilis primicerius et tertiocerius praesunt, adiuvantes eos publicarum chartarum tractatibus occupantur et duobus officiis operam suam adhibere non possunt: nam praeter emolumenta, quae de praedictis scriniis consequuntur, principatus etiam solacio debent esse contenti.

2. Quod si morbo vel aetatis senio capti vel imperiti huiusmodi rerum vel quocumque alio vitio praepediti per se memorati officii curam subire nequiverint, consideratis praecedentibus eorum laboribus per substitutum chartularium eiusdem scrinii, cui praefuturus est ipse, idoneum et tam moribus optimis praeditum quam scientiam peritiamque rerum habentem electione sua suarumque periculo facultatum praefatum munus eos implere praecipimus. * LEO A. PATRICIO MAG. OFF. *<A XXX >

12.20.6

Imperator Anastasius. Hac saluberrima sanctione decernimus agentes in rebus pro conventionibus et modo sportularum exsecutoribus praebendarum pro quantitate sumptuum, quae circa litigia sibimet ab aliis inferenda vel a se contra alios per semet ipsos seu per ordinandos a se procuratores exercenda convenit ab his agnosci, beneficiis, quae in sacro nostro militantibus ministerio iam pridem per divinas sanctiones indulta sunt, perpotiri, fideiussorem idoneum de eadem schola, non autem extraneum offerre compelli:

1. Ita tamen, ut privilegia, quaecumque centenariis seu ducenariis vel chartulariis seu viris clarissimis principibus post depositam quoque militiam iam per dispositiones principales impertita et nunc usque observata esse noscuntur, intacta inviolataque custodiantur, cum perabsurdum perque temerarium sit hanc nostrae pietatis liberalitatem quemquam astuta interpretatione non ad augmentum anteriorum privilegiorum, sed imminutionem convertere concedi:

2. Simili videlicet forma pro matribus et uxoribus eorum nec non etiam liberis sub eorum potestate constitutis nec aliam sortitis vel sortituris militiam nec non etiam servis ad eos pertinentibus servanda:

3. Ita ut in provinciis quoque supra dictae personae degentes simili beneficio perfruantur, sportulas tamen et litium expensas pro tertia superius enarratae quantitatis soluturae:

4. Denarum librarum auri condemnatione aliaque gravissima indignatione his feriendis, quicumque nostra iussa quolibet modo seu tempore violaverint seu violari concesserint. * ANASTAS. A. CELERI MAG. OFF. *<A XXX >

12.21.0. De principibus agentum in rebus.

 

12.21.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Agentes in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore remuneramus. Atque ideo officiales tam ad necessitates publicas quam privatas non nisi principe mittantur auctore, nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum, etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita.

1. Causarum etiam patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam postulationem introducant, neve sub unius persona suscepti fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent.

2. Quod si fuerit definitio contempta, decem libras auri fisco nostro ab officio tuo iubemus inferri. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.PRID.K.MART.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

12.21.2

Imperatores Arcadius, Honorius. Omnia citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae dignitatis, ad principes specialiter revocari praecipimus, actus vero ceteros, qui in sacratissimo coetu senatus tractari consueverunt, censualium sollicitudine celebrari, nec aliquid praeiudicium ex subreptivo rescripto supplicibus inferri. * ARCAD. ET HOHOR. AA. THEODOTO PU. *<A 395 D.XII K.IUN.CONSTANTINOPOLI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

12.21.3

Imperatores Honorius, Theodosius. Proconsularis apicis dignitatis adiectione principes agentum in rebus praecipimus decorari. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PROCONS. AFRICAE. *<A 410 D.VII K.OCT.RAVENNAE VARANE VC.CONS.>

12.21.4

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Ex agentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi aestimant, etsi saepe eodem officio fuerint ante perfuncti.

1. Et si quis agens in rebus post viginti quinque annorum curricula ob adversam corporis valitudinem militiae finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholae procilierit, isdem eum privilegiis muniri censemus, quibus ii qui ad principatus actum progressi sunt potiuntur.

2. Sed in salutationibus iudicum concessibusque priores eos, qui per longae militiae metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posteriores sint, esse praecipimus.

3. Nihil censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerit versati, vicenarum librarum auri condemnatione contra eos proposita. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. VALERIO MAG. OFF. *<A 436 D.IIII K.FEBR.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.XV ET QUI FUERIT NUNTIATUS.>

12.21.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Eos, qui ordine transcursa militia post ducenam ad desideratum principis pervenerint gradum aut adiutores viri illustris magistri officiorum extiterint, cum inter honoratos coeperint numerari, vicarianae dignitatis titulis decorari censemus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440.441 >

12.21.6

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Principes agentum in rebus, quos saepe saeva pericula vitaeque interdum renuntiatio ad memoratum gradum adduxit, completo tempore suae militiae comitivae primi ordinis cingulo in diem vitae potiri, manentibus videlicet dudum praestitis salvis privilegiis, decernimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. NOMO MAG. OFF. *<A 443.444? >

12.21.7

Imperator Leo. Quicumque ex corpore cohortalium militans in schola agentum in rebus filium procreaverit, antequam ad metas militiae suae perveniat, principatus honore decoretur, licet ipse post finitam militiam utpote liber nulla debeat huiusmodi conventione pulsari, filium tamen cohortali condicioni relinquat obnoxium.

1. Si vero, postquam adeptus fuerit principatum, ediderit filium, is qui natus est, etiamsi in schola devotissimorum agentum in rebus militiam sortitus non fuerit, ita sit liber ac securus nec ullis cohortalis officii nexibus obligetur, quasi iam ex patre libero et ab hac condicione penitus alieno progenitus.* LEO A. NICOSTRATO PP. *<A 468 >

12.21.8

Imperator Zeno. Multis devotissimae scholae agentum in rebus aditionibus permoti viros clarissimos eiusdem scholae principes, qui finitis militiae stipendiis exeunt, quotiens ex maioris iudicis sententiis ipsi vel eorum coniuges aut liberi vel servi aut coloni sive per se sive per procuratores conveniantur, non amplius quam unum solidum exsecutoribus sportularum nomine praebere compelli, apparitoribus vicarianis seu praesidalis iudicii non nisi tertia parte solidi tantum praestanda:

1. Nullasque eisdem concussiones aut vexationes in praebendis fideiussoribus ingeri, sed eos fideiussores quos locorum defensor existimaverit dare, ita videlicet, ut pro tenore generalium edictorum ii, qui vel in sacratissima urbe vel in provinciis immobiles possident facultates, iuratoriae cautioni et substantiae suae credantur.

2. Hoc etiam adiciendo, ut numquam nisi ex sententia in scriptis prolata penitus moneantur.

3. Ad similitudinem insuper aliorum officiorum, quotiens civiles vel criminales contra eosdem cognitiones moventur, exsecutorem quidem negotii usque ad finem litis civilis seu criminalis unius esse solidi praestatione contentum.

4. Et pro insinuandis nostrae serenitatis apicibus vel simplici contra obnoxios eorum postulatione deponenda binos solidos ab his vel coniugibus eorum praeberi.

5. Et quotiens exemplaria postulantur, ii quorum interest accepto solido quod petitur praebere non differant.

6. Pro implendis vero monumentis, unde conveniendi tribuitur exsecutoribus facultas, non ultra quam tres solidos quibus competit impertiri praecipimus.

7. Arbitro vero non amplius quam solidum et fisci patronis dimidiam solidi partem, notariis vero tertiam usque ad finem, sicut dictum est, causae praestare: super editione quoque chartularum solidi partem dimidiam praebere.

8. Quod si non apud arbitrum, sed in competentibus iudiciis maioribus cognitio celebretur, inducendi quidem negotii gratia non nisi quattuor solidos eosdem viros clarissimos erogare, gestorum vero excipiendorum causa duos tantummodo solidos dare et nullius ultra supra scriptas quantitates cuilibet alteri praestandi sumptus exactione vexari.

9. His omnibus locum habentibus, sive ipsi aliis litem ingerunt sive ab aliis pulsantur. * ZENO A. IOHANNI MAG. OFF. *<A 484 D.K.SEPT.THEODORICO CONS.>

12.22.0. De curiosis.

 

12.22.1

Imperator Constantius. Curiosi et stationarii, vel quicumque funguntur hoc munere, crimina iudicibus nuntianda meminerint et sibi necessitatem probationis incumbere, non citra periculum sui, si insontibus eos calumnias nexuisse constiterit. Cesset ergo prava consuetudo, per quam carceri aliquos immittebant * CONSTANTIUS A. AD LOLLIANUM PP. *<A 355 D.XI K.AUG.MEDIOLANI ACC.XII K.SEPT.ARBITRIONE ET LOLLIANO CONSS.>

12.22.2

Imperator Constantius. Agentes in rebus in curiis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis nostrorum memores praeceptorum credimus in omnibus velle profutura rei publicae: ideoque solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium adhibere, et non ab alio penitus officio.

1. Hi vero pervigili diligentia providebunt, ne quis contra evectionis auctoritatem moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio. Quisquis igitur aliquid tale perpetrare temptaverit, improbi coepti privetur effectum.