Codex Iustinianus – Liber duodecimus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

3. Haec omnia tunc diligenti observatione volumus custodiri, cum sponte suaque voluntate quis dederit eunuchum sacri cubiculi ministeriis adhaesurum.

4. Si vero cuidam fuerit violenter extortus, aut invito domino vel ignaro intra sacrum ausus sit militare cubiculum, liceat domino destinatum sacra ex lege cubiculariis interpellare iudicium et eum, quem probaverit nolente se vel inscio sacrum penetrasse cubiculum, ut suum famulum cum peculio consequatur.

5. Sed sicut laesis implorandi praesidii facultatem denegari non convenit, ita nec calumniandi viam patimur diutius esse patefactam. Ideoque tempus quinquennii praefinimus, intra quoc contra eum suas debeant exercere quaestiones, ut, si medio tempore movere distulerint, ulterius eis tamquam in suum famulum vindicandi vel eius ut servi peculium vel bona quasi liberti copia denegetur.

6. Haec omnia, quae super devotissimis cubiculariis sancimus, etiam ad cubicularias, quae a dominis in sacrum cubiculum datae vel dandae sunt, superstites atque mortuas extendi propagarique decernimus. * LEO A. PUSAEO PP. *<A X >

12.5.5

Imperator Anastasius. Iubemus duobus viris illustribus praepositis utriusque sacri cubiculi tam nostrae pietatis quam nostrae serenissimae coniugis, post finitam militiam si senatorio fuerint consortio sociati, licere, quotiens ad adspiciendos agros suos vel ob aliam causam proficisci voluerint, cingulo uti, cum hoc ad implendum eorum desiderium et ad nullius laesionem respicere videatur. * ANASTAS. A. EUSEBIO MAG. OFF. *<A XXX >

12.6.0. De quaestoribus magistris officiorum comitibus sacrarum largitionum et rei privatae.

 

12.6.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Qui ex quaesturae honore aut efficaci magisterio aut comitiva utriusque aerarii nostri attonito splendore viguerunt, acclamatione excipiantur solita nec praetereantur ut incogniti. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. RESTITUTO PU. *<A 380 D.VIII K.IUN.THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

12.7.0. De primicerio et secundocerio et notariis.

 

12.7.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Praecipua est nostrae pietatis intentio circa notariorum nomen: atque ideo, si umquam huius ordinis viri laborem quiete mutaverint vel senectute posuerint seu cum alia dignitate post hanc qualibet usi sunt, non omittant prioris vocabulum militiae, sed compendium sequentis honoris adsumant.

1. Et si quis ex officio vel praecipue sublimitatis tuae temerarius ad census discussiones peraequationes, aliam denique ullam rem inquietator extiterit, officium suum noverit vel levis culpae offensione detecta gravis multae discrimine fatigandum et numerariorum corpus extincto iniuriae auctore minuendum. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D.XVII K.IUL.THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

12.7.2

Imperator Zeno. Praeclaram nobilemque militiam spectabilium tribunorum notariorum, quo gloriosis obsequiis nonnihil rei publicae commodatis adferunt et decoris, diversis beneficiorum titulis muniendam credidimus et augendam.

1. Nam biennales metas viro spectabili pro tempore primicerio agendis numeris duximus statuendas.

2. Hos autem tribunos, qui suis negotiis occupati minime sacrum palatium curaverint frequentandum, nisi intra annale spatium revertantur, quamvis commeatus iura praetendunt, pro absentia quidem unius anni unius gradus, si vero duobus annis afuerint, duorum, si tribus, trium, si quattuor, similiter quattuor graduum subire iacturam his qui inferiores eis fuerint postponendos.

3. Qui vero per quinquennium integrum se repraesentare cessaverint, exemptos matricula tantum nomine tribunorum, nec vero ordine perpotiri, his in hunc modum dispositis vacationem census discullionis peraequationes et cuiuslibet alterius rei habituros.

4. Illud praecipue privisionem nostram flagitare perspeximus, ne per ambitionem aut gratiam aut cuiuslibet occasionis obtentu vel laborum seu sollicitudinum specie publicorum cuiquam liceat aliquando graduum seriem conturbare et temporum ratione calcata dudum militantibus anteferri et, quae longis prolixisque stipendiis defensa iam pollicetur senectus, gratiosa festinatione subripere.

5. Hoc etiam adiciendo, ut primicerius post depositam publicam numerorum sollicitudinem, ac si ipsam gessisset administrationem, cuius consequitur dignitatem, magistri officiorum pro antiqua consuetudine infulas sortiatur, omnibus vacantibus quamvis tempore praecedentibus praeponendus. * ZENO A. HILARIANO MAG. OFF. *<A XXX >

12.8.0. Ut dignitatum ordo servetur.

 

12.8.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Si quis indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat sitque plane sacrilegii reus, qui divina praecepta neglexerit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD PRAETEXTATUM PP. *<A 384 D.XII K.IUN.MEDIOLANI RICOMERE ET CLEARCHO VV.CC.CONSS.>

12.8.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Omnes privilegia dignitatum hoc ordine servanda cognoscant, ut primo loco habeantur ii, qui in actu positi illustres peregerint administrationes: secundo venient vacantes, qui praesentes in comitatu illustris dignitatis cingulum meruerint : tertium ordinem eorum prospicimus, quibus absentibus cingulum illustris mittitur dignitatis: quartum honorariorum, qui praesentes a nostro numine sine cingulo codicillos tantum honorariae dignitatis adepti sunt: quintum eorum, quibus absentibus similiter sine cingulo mittuntur illustris insignia dignitatis.

1. Sed administratores quidem, etiam comites rei privatae, omnibus vacantibus omnibus honorariis anteponi censemus.

2. Vacantes autem post administratores venientes non omnes iam omnibus honorariis credidimus praeponendos, sed eos vacantes illis honorariis, qui similem adepti sunt dignitatem, ut praefectorius praefectorio, non quaestorius praefectorio praeponatur, parique modo quaestorius quaestorio, non vacans comes thesaurorum vel comes rei privatae honorario quaestorio vel ex magistro officiorum praeferatur.

3. Inter administratores illos etiam numerari decernimus, quibus illustribus in sacro nostro consistorio cinctis aliquid ordinariae dignitatis vel antea commisimus vel postea committemus peragendum, verbi gratia si vacanti magistro militum belli cura committatur.

4. Cur enim aut vir magnificus germanus magister militum vacans appellatur, cui bellum contra hostes mandavimus? aut cur excellentissimus pentadius non egisse dicitur praefecturam, cuius illustribus cincti dispositionibus vice praetorianae praefecturae miles in expeditione copia commeatuum abundavit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440-441 >

12.8.3……………………………………….

12.9.0. De magistris scriniorum.

 

12.9.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Viris spectabilibus magistris omnium sacrorum scriniorum nostrae benivolentiae liberalitas tribuenda est, qui nostrae quodammodo adsidere maiestati videntur.

1. Idqoeue post depositum etiam officium ab omni indictionis onere seu civilium seu militarium iudicium prorsus immunes esse praecipimus, ut nec ab amplissima quidem sede tui culminis eis ulla molestia super suscipiendo quolibet gravamine privato vel publico penitus iniungatur.

2. Hoc beneficium ad proximos etiam sacrorum scriniorum et ex proximis volumus propagari.

3. Quinquaginta librarum auri officio tui culminis damnatione multando, si quid adversus statuta clementiae nostrae innovari concesserit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ZOILO PP.ORIENTIS. *<A 444 D.V K.MART.THEODOSIO A.XVIII ET ALBINO CONSS.>

12.10.0. De comitibus consistorianis.

 

12.10.1

Imperatores Arcadius, Honorius. Eos, qui tranquillitatis nostrae consistorii dici comites meruerunt, spectabilibus proconsulibus aequari generaliter decernimus. * ARCAD. ET HONOR. AA. SEVERINO PU. *<A 399 D. VII K. OCT. CONSTANTINOPOLI THEODORO VC. CONS.>

12.10.2

Imperator Anastasius. Viros spectabiles comites consistorianos et coniuges et liberos, servos quin etiam atque colonos eorum isdem privilegiis tam intentiones ab aliis proponendas excipiendo quam suas contra alios exercendo perfrui, quibus viri clarissimi principes scholae agentium in rebus per sacram pragmaticam sanctionem divae memoriae zenonis utuntur. * ANASTAS. A. EUSEBIO MAG. OFF. *<A XXX>

12.11.0. De comitibus et tribunis scholarum.

 

12.11.1

Imperatores Honorius, Theodosius. Praepositos ac tribunos scholarum, qui et divinis epulis adhibentur et adorandi principis facultatem antiquitus meruerunt, inter quos comites etiam sacri stabuli et cura palatii numerantur, si primi ordinis comitivam cum praepositura meruerunt et casu ad altiora non pervenerint, deposito sacramento inter eos, qui comites Aegypti vel Ponticae dioeceseos fuerint, quorum par dignitas est, haberi praecipimus.

1. Sin absque honore comitivae regimen fuerint nacti, absolutos militia inter eos qui duces fuerint provinciarum numerari iubemus. * HONOR. ET THEODOS. AA. PRISCIANO PU. *<A 413 D. XII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LUCIO VC. CONS.>

12.12.0. De comitibus rei militaris.

 

12.12.1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Qui contemplatione meritorum, ducto intra provincias transmarinas strenuissimo milite, primi ordinis comitivam fuerint consecuti, ea reverentia altissimarum dignitatum viris subiungantur, ut his locum praestent, qui proconsulatus insignibus adornantur. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AMPELIO PU. *<A 372 D. III NON. IUL. NASONACI MODESTO ET ARINTHEO CONSS.>

12.12.2

Imperatores Honorius, Theodosius. Eos, qui sub comitivae primi ordinis dignitate peculiariter ad quamlibet provinciam vel provincias defendendas milite credito auctoritate nostri numinis destinantur, et eos, qui vicem illustrium virorum magistrorum militum susceperint peragendam, ducibus, qui praeter Aegyptum et Ponticam in aliis provinciis administraverint, adaequamus. * HONOR. ET THEODOS. AA. PRISCIANO PU. *<A 413 D. XII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LUCIO VC. CONS.>

12.13.0. De comitibus et archiatris sacri palatii.

 

12.13.1

Imperatores Honorius, Theodosius. Archiatros intra palatium militantes si comitivae primi ordinis nobilitaverit gradus, inter vicarios taxari praecipimus, sive iam pridem deposuerunt militiam sive postea deposuerint, ita ut inter vicarios et duces qui administraverint et hos qui comitivam primi ordinis meruerint nihil intersit nisi tempus, quo quis administraverit vel comitivae indeptus est insignia. * HONOR. ET THEODOS. AA. PRISCIANO PU. *<A 413 D. XII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LUCIO VC. CONS.>

12.14.0. De comitibus qui provincias regunt.

 

12.14.1

Imperatores Honorius, Theodosius. Hos, qui in administratione civili ac provinciae gubernaculis sub iurisdictionis licentia comites quoque primi ordinis esse meruerint, vicariae dignitatis post depositam administrationem privilegiis frui oportet. * HONOR. ET THEODOS. AA. PRISCIANO PU. *<A 413 D. XII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LUCIO VC. CONS.>

12.15.0. De professoribus qui in urbe Constantinopolitana docentes ex lege meruerint comitivam.

 

12.15.1

Imperator Theodosius. Grammaticos tam graecos quam latinos, sophistas et iuris peritos in hac regia urbe professionem suam exercentes et inter statutos connumeratos, si laudabilem in se probis moribus vitam esse monstraverint, si docendi peritiam facundiamque dicendi interpretandi subtilitatem copiam disserendi se habere patefecerint, et coetu amplissimo iudicante digni fuerint aestimati, cum ad viginti annos observatione iugi ac sedulo docendi labore pervenerint, placuit honorari et his qui sunt ex vicaria dignitate connumerari. * THEODOS. A. ET VALENTIN. C. THEOPHILO PU. *<A 425 D. ID. MART. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XI ET VALENTINIANO C. CONSS.>

12.16.0. De decurionibus et silentiariis.

 

12.16.1

Imperatores Honorius, Theodosius. Decuriones nostri palatii post emensum fideliter obsequium postque deposita sacramenta militiae electionem habeant, sive ex magistro officiorum velut agentes dignitatem consequi a nostra maiestate maluerint, sive inter viros illustres comites domesticorum, videlicet inter agentes, taxari, ut tam in adoranda nostra serenitate quam in salutandis administratoribus et reliquis praedicti honoris privilegiis nec non in nostro consistorio his honor omnifariam observetur. * HONOR. ET THEODOS. AA. URSO PU. ET AURELIANO PP. ORIENTIS ET STRATEGIO PP PER ILLYRICUM.*<A 415 D. PRID. K. NOV. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>

12.16.2

Imperatores Honorius, Theodosius. Unusquisque decurio vel silentiarius a tironum et equorum praestatione habeatur immunis: nullam collationem, quae plerumque poscitur, solvat: nihil his ulla potestas iniungat aut necessitas imponat. * HONOR. ET THEODOS. AA. VENATIO PP. *<A 423 D. VII ID. MART. RAVENNAE ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>

12.16.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Decurionibus et silentiariis, etiam si ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia privilegia, quae iam dudum divorum principum iudicio meruerunt, legis istius praeceptione noveris esse firmata, non praeiudicatura quacumque generalitate pragmatica.

1. Nec angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis amplissimae praeceptionis imponat auctoritas. Sordidis quoque muneribus, excoctione calcis et superindicti gravamine eos liberamus

2. Domus quoque eorum non tantum in hac sacratissima urbe, sed in qualibet alia positas civitate immunes ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine vindicamus: permissa eis veniendi ad comitatum licentia praeter evocatoriae securitatem. Multa decem librarum auri iudicibus provinciarum eorumque officiis infligenda, si statuta numinis nostri crediderint esse contemnenda

3. His addimus, ut, cum optatam quietem acceperint et inter viros illustres senatores coeperint numerari, honore curiae sine aliqua functione laetentur, immunitatisque gaudio plena dignitatis laetitia potiantur, ut dignitatem solam habeant ex senatu: sub hac videlicet definitione, ut triginta tantummodo numero ea privilegia consequantur, decuriones quoque tres.

4. Sed eos tunc demum perpotiri decernimus beneficiis supra scriptis, cum per continuos tredecim annos inculpatas excubias peregerint. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLAVIANO PP. *<A 432 D. VIIII K. APRIL. RAVENNAE AETIO ET VALERIO CONSS.>

12.16.4

Imperator Zeno. Ne ad diversa tracti viri devoti silentiarii iudicia sacris abstrahi videantur obsequiis, iubemos eos, qui quemlibet devotissimorum silentiariorum scholae vel eius uxorem civiliter vel etiam criminaliter pulsare maluerint, minime eum ex cuiuslibet alterius iudicio nisi ex iudicio tantummodo viri excellentissimi magistri officiorum conveniri. * ZENO A. COSMAE PRAEPOSITO SACRI CUBICULI. *<A XXX >

12.16.5

Imperator Anastasius. Iubemus clarissimorum silentiariorum militia praeditos, etsi genitorum suorum in potestate sint constituti, quaecumque solaciorum sive emolumentorum vel donationum seu hereditatum nomine per militiam vel quamlibet eius causam his adquisita sunt vel fuerint, iure castrensis peculii possidere, nec ea posse vel perentes superstites sibimet vindicare vel auferre, vel etiam post eorum obitum fratres vel alios heredes eorum quasi ad defunctorum dominium pertinentia in divisionem deducere: nec enim oportet labores eorum aliis fructum vel lucrum adferre.

1. Hac namque ratione simul et contemplatione nec ipsam militiam vel suffragium, quodcumque pro ea vel ab isdem viris devotis silentiariis vel a parentibus eorum vel quolibet alio datum est vel fuerit, ab his patimur in successionem defunctorum parentum conferri seu nomine collationis in medium easdem offerri pecunias vel his imputari.

2. Ad haec de tutelis et curationibus eos excusari sancimus, ne alienarum rerum administrationem subire compellantur, qui propter nostra ministeria nec suis curam seu provisionem diligenter deferre possunt.

3. Liberos insuper eorum, qui dignitate virorum spectabilium comitum seu tribunorum decorati sunt vel fuerint, nullatenus nolentes administrationem praeturae suscipere seu peragere.

4. Omnibus videlicet antelatis privilegiis in persona non tantum in praesenti militantium, sed etiam postea eidem consortio inserendorum tam tempore militiae quam post eam depositam observandis.* ANASTAS. A. POLYCARPO PP. *<A 497-499 >

12.17.0. De domesticis protectoribus.

 

12.17.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Domestici ac protectores osculandi, cum salutaverint, vicarios tui culminis habeant potestatem. Poena enim sacrilegii similis erit, si his honorificentia non deferatur, qui contingere nostram purpuram digni sunt aestimati * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD EUSIGNIUM PP. *<A 387 D.PRID.NON.MART.MEDIOLANI VALENTINIANO A.III ET EUTROPIO CONSS.>

12.17.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Primicerius quidem domesticorum et protectorum utriusque scholae post acceptum tribunatum inter eos spectabili dignitate potiatur, qui ducatum agere meruerint.

1. Alii vero, qui decursis stipendiis ab eodem decem usque numero subsequuntur, consulari, id est clarissimatus dignitate, perfruantur cum ipsa loci decem primorum accessione. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HELIODORO PU. *<A 432 D.III ID.IUN.CONSTANTINOPOLI AETIO ET VALERIO VV.CC.CONSS. >

12.17.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Si quis domesticorum nulla negotii publici abstrahente sollicitudine nec ei per commeatum sollemniter, ut abesset, facultate concessa biennium obsequiis serenitatis nostrae defuerit, is retrorsum in ordinem tractus inferiorem quinque sequentibus postponatur.

1. Si vero triennium eius absentia continuasse monstretur, usque ad decimum locum procul dubio regradetur. Quod si quadriennio tenus afuerit, novissimus collocetur. Quinquennio autem si fuerit devagatus, ipso iam cingulo spoliandus est. Indignum quippe est desides ac propriis tam diu muniis aberrantes, quos esse convenit adsiduos, numerat. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. SPORACIO COM. DOMESTICORUM PEDITUM. *<A XXX >

12.17.4

Imperator Justinianus. Lege pragmatica sine fine victura praefiniendum ac constituendum credidimus, ut, si quis virorum fortium praesentalium domesticorum in equitum schola secundocerii locum indeptus diem interea supremum clauserit, heredes eius non reliqui tantum temporis, quod eidem gradui superesse monstratur, verum etiam insequentis anni, hoc est primiceratus, solaciis ac emolumentis fruantur omnibus, ut, quod ad quaestum et compendium militiaeque fructum prolixe pertinet, similis habeatur, ac si superstes permanserit ad finem usque supremum. * IUST. A. VIGILANTIO COM. DOMESTICORUM CONSULARI AC PATRICIO. *<A XXX >

12.17.5

Testo in lingua greca

 

12.18.0. De praepositis labarum.

 

12.18.1

Imperatores Honorius, Theodosius. Qui praepositi labarum nostro iudicio promoventur, clarissimi sint inter adlectos, ita ut ex consularibus habeantur. Nam et immunitate digni sunt, quos nostri lateris comitatus illustrat * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 416 D.III ID.NOV.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.VII ET PALLADIO CONSS.>

12.19.0. De proximis sacrorum scriniorum ceterisque qui in sacris scriniis militant.

 

12.19.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Proximos memoriae, epistularum ac libellorum atque dispositionum ita vicariorum honore cumulamus, ut inter eos merito dignitatis habeantur, qui pro praefectis dioeceses sibi creditas temperarunt, ex eo tempore, ex quo eos splendor indepti proximatus ostendat, insequentibus praeponendi, qui vicarias postea administraverint. Et nullam iniuriam descriptionis perhorrescant * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.PRID.K.AMI.CONSTANTINOPOLI HONORIO NOBILISSIMO PUERO ET EUODIO CONSS.>

12.19.2

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. In sacris scriniis nostris militantes in provinciis ordinarii vel spectabiles iudices a salutatione non arceant, etiam inviti in consessum accipiant: scituris vel principe vel corniculario vel capitibus officii, ternas libras auri ex suis facultatibus eruendas, si consistorium nostrum saepe ingredientibus secretarii iudicum non patuerit ingressus, aut reverentia non fuerit in salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CONSTANTIO PP. *<A 389 D.VI ID.NOV.TRIVERIS TIMASIO ET PROMOTO VV.CC.CONSS.>

12.19.3

Imperatores Arcadius, Honorius. In scriniis palatii militantes, id est memoriae epistularum libellorumque ac dispositionum, post viginti annos transactae militiae si discedendum sibi esse decreverint, consulari honore fulti inter adlectos habeantur huncque honorem dignitatis teneant, qui ex consularibus deferri consueverit. Nec eos quisquam iniungendo aliquid iubendo possit ab impertito otio separare * ARCAD. ET HONOR. AA. CLAUDIO PU. *<A 396 D.XV K.MART.CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA.CONSS.>

12.19.4

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius. Iubemus, ut primum omnium sit eorum, qui in sacris scriniis nostris, id est memoriae, epistularum libellorum et dispositionum, referuntur, secura possessio ab omnibus sordidis muneribus excusata: superindictum non timeant, venalicium non petantur solumque canonicae indictionis praestent tributum: labore dignitas conquisita extraordinarium munus ignoret nec ullam temonis patiatur iniuriam: equorum tironumque praestationem nullus agnoscat, qui vel adhuc in scriniis militat vel honorem proximi et comitivam primi dispositionum longi temporis sudore quaesivit. Et haec quidem patrimoniis censuimus deferendat.

1. Quod autem omnibus constat deferri, adiectu alterius dignitatis perire non patimur, ut, etiamsi prosperioris fortunae iudicio ad honoris ornamenta processerint, vetera tamen eis scrinii labore privilegia quaesita serventur. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. EPIPHANIO PU. *<A 407 D.ID.OCT.RAVENNAE HONORIO VII ET THEODOSIO II AA.CONSS.>

12.19.5

Imperatores Honorius, Theodosius. Peculiari praeceptionis nostrae favore praestamus, ut in scriniis memoriae, epistularum libellorumque ab exceptoribus usque ad melloproximos dignitatem clarissimorum honoremque percipiant.

1. Et sicuti reliqui, qui in isdem scriniis militant, liberum cum ordinariis iudicibus ingressum in secretarium concessumque habere legibus meruerunt, ii quoque, in quos hanc stipendiorum meritis clarissimatus conferimus dignitatem, cum spectabilibus etiam sese ferimus reverentiam recognoscant, ut consedendi ingrediendique secretarium sciant a nobis licentiam contributam. * HONOR. ET THEODOS. AA. FAUSTINO PP. *<A 413 D.VIII ID.IUN.RAVENNAE LUCIO VC.CONS.>

12.19.6

Imperatores Honorius, Theodosius. Pro biennio annum solum agere deinceps decernimus eos, qui in tribus scriniis memoriae epistularum libellorumque ordine ac merito stipendiorum ad gradum pervenerint proximorum. * HONOR. ET THEODOS. AA. EUSTATHIO QUAEST. ET HELONI MAG. OFF.*<A 416 D.VIII ID.FEBR.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.VII ET PALLADIO CONSS.>

12.19.7.

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Unicuique, qui in sacris scriniis militat, sui loci merita servari oportere constituimus, et universos, qui ultra numerum statutorum in isdem scriniis militant, sui gradus respectu per ordinem quem sortiti sunt in deficientium statutorum locum, ut tamen ultimis socientur, subire decernimus: scilicet ut nemini penitus liceat, cum sit posterior tempore, in locum praecedentis ambire, nisi forte adeo qui tempore vincitur laborum comparatione superat, ut quindecim primatum eiusdem scrinii testimonio cum sacramenti religione subnixus praecedentibus dignior iudicetur.