Codex Iustinianus – Liber duodecimus

Tutto il testo latino è basato sull’edizione visionata da Krueger’s , tradotto da Francesco Foramiti, Corpo del diritto civile, (Nuova ed. eseguita su quella di Parigi del 1830), 5 voll, Venezia 1836-1844.

 

 

 

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI
C O D I C I S
DOMINI NOSTRI
I U S T I N I A N I
SACRATISSIMI PRINCIPIS
REPETITAE PRAELECTIONIS
liber undecimus

 

I 9 paragrafi in lingua greca non sono stati riportati

12.1.0. De dignitatibus.

12.2.0. De praetoribus et honore praeturae et gleba et folli et septem solidorum functione sublata.

12.3.0. De consulibus et non spargendis ab his pecuniis et de praefectis et magistris militum (..)

12.4.0. De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum in dignitatibus exaequandis.

12.5.0. De praepositis sacri cubiculi et de omnibus cubiculariis et privilegiis eorum.

12.6.0. De quaestoribus magistris officiorum comitibus sacrarum largitionum et rei privatae.

12.7.0. De primicerio et secundocerio et notariis.

12.8.0. Ut dignitatum ordo servetur.

12.9.0. De magistris scriniorum.

12.10.0. De comitibus consistorianis.

12.11.0. De comitibus et tribunis scholarum.

12.12.0. De comitibus rei militaris.

12.13.0. De comitibus et archiatris sacri palatii.

12.14.0. De comitibus qui provincias regunt.

12.15.0. De professoribus qui in urbe Constantinopolitana docentes ex lege meruerint comitivam.

12.16.0. De decurionibus et silentiariis.

12.17.0. De domesticis protectoribus.

12.18.0. De praepositis labarum.

12.19.0. De proximis sacrorum scriniorum ceterisque qui in sacris scriniis militant.

12.20.0. De agentibus in rebus.

12.21.0. De principibus agentum in rebus.

12.22.0. De curiosis.

12.23.0. De palatinis sacrarum largitionum et rerum privatarum.

12.24.0. De stratoribus.

12.25.0. De castrensianis et ministerianis.

12.26.0. De decanis.

12.27.0. De mensoribus.

12.28.0. De privilegiis eorum qui in sacro palatio militant.

12.29.0. De privilegiis scholarum.

12.30.0. De castrensi omnium palatinorum peculio.

12.31.0. De equestri dignitate.

12.32.0. De perfectissimatus dignitate.

12.33.0. Qui militare possunt vel non et de servis ad militiam vel dignitatem adspirantibus (..)

12.34.0. Negotiatores ne militent.

12.35.0. De re militari.

12.36.0. De castrensi peculio militum et praefectianorum.

12.37.0. De erogatione militaris annonae.

12.38.0. De excoctione et translatione militarium annonarum.

12.39.0. De militari veste.

12.40.0. De metatis et epidemeticis.

12.41.0. De salgamo hospitibus non praebendo.

12.42.0. De commeatu.

12.43.0. De tironibus.

12.44.0. De litorum et itinerum custodia.

12.45.0. De desertoribus et occultatoribus eorum.

12.46.0. De veteranis.

12.47.0. De filiis officialium militarium qui in bello moriuntur.

12.48.0. De oblatione votorum.

12.49.0. De numerariis actuariis et chartulariis et adiutoribus scriniariis et exceptoribus sedis (..)

12.50.0. De cursu publico angariis et parangariis.

12.51.0. De tractoriis et stativis.

12.52.0. De apparitoribus praefectorum praetorio et privilegiis eorum.

12.53.0. De apparitoribus praefecti urbis.

12.54.0. De apparitoribus magistrorum militum et privilegiis eorum.

12.55.0. De apparitoribus proconsulis et legati.

12.56.0. De apparitoribus comitis Orientis.

12.57.0. De cohortalibus principibus corniculariis et primipilaribus.

12.58.0. De apparitoribus praefecti annonae.

12.59.0. De diversis officiis et apparitoribus iudicum et probatoriis eorum.

12.60.0. De exsecutoribus et exactoribus.

12.61.0. De lucris advocatorum et concussionibus officiorum sive apparitorum.

12.62.0. De primipilo.

12.63.0. Publicae laetitiae vel consulum nuntiatores vel insinuatores constitutionum (..)

12.1.0. De dignitatibus.

 

12.1.1

Imperator Alexander Severus. Si, ut proponitis, et avum consularem et patrem praetorium virum habuistis, et non privatae condicionis hominibus, sed clarissimis nupseritis, claritatem generis retinetis.* ALEX. A. SEVERIANAE. *<A XXX SINE DIE ET CONSULE >

12.1.2

Imperator Constantinus. Neque famosis et notatis et quos scelus aut vitae turpitudo inquinat et quos infamia ab honestorum coetu segregat, dignitatis portae patebunt. * CONST. A. VOLUSIANO PP. *<A 313-315 >

12.1.3

Imperator Constantinus. Maior dignitatis nulli debet circa prioris dignitatis seu militiae privilegia praeiudicium facere. * CONST. A. AD RUFINUM PP. *<A 319 D.V K.MAI.SIRMIO CONSTANTINO A.V ET LICINIO C.CONSS.>

12.1.4

Imperatores Constantius, Constans. Senatorum substantias, quas in diversis locis et provinciis possident, et homines eorum tam a temonariis oneribus conferendis quam a ceteris praestationibus, quas iudices describunt, nec non etiam ab omnibus sordidis extraordinariisque et vilioribus muneribus liberos esse praecipimus nullaque sorte constringi functionis indignae. * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. PHILIPPO PP. *<A 346-349 >

12.1.5

Imperator Constantius. Nemo praefectus urbis citra praeceptionem vel scientiam nostram ulli muneri subiuget senatorem: nemo curiam nostram immani pulset iniuria.

1. Si quid enim senatoria praeditis dignitate fuerit forte mandandum, nostro est iudicio reservandum: sit namque dignitas, si nobis iubentibus sustinetur. * CONSTANTIUS A. AD CLEARCHUM PU. *<A XXX>

12.1.6

Imperator Constantius. Ne quis ex ultimis negotiatoribus vel monetariis abiectisque officiis vel deformis ministerii stationariis omnique officiorum faece diversisque pastis turpibus lucris aliqua frui dignitate pertemptet. Sed et si quis meruerit, repellatur: repulsos autem etiam propriis reddi consortiis oportebit * CONSTANTIUS A. AD ORFITUM. *<A 357-360 >

12.1.7

Imperator Constantius. Quoniam diversi iudices nonnulla opera in quibusdam aestimant urbibus extruenda, ad huiusmodi necessitatem senatorum substantia non vocetur. * CONSTANTIUS A. AD SENATUM. *<A 361 D.V NON.MAI.TAURO ET FLORENTIO CONSS.>

12.1.8

Imperator Julianus. Ius senatorum et auctoritatem eius ordinis, in quo nos quoque ipsos numeramus, necesse est ab omni iniuria defendere. * IUL. A. SALLUSTIO PP. *<A 362 D.NON.FEBR.CONSTANTINOPOLI MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>

12.1.9

Imperatores Valentinianus, Valens. Libertorum filios adipisci clarissimam dignitatem non prohibemus. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD SYMMACHUM PU. *<A 364-365>

12.1.10

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus. Severam indagationem per tormenta quaerendi a clarissimo nomine submovemus. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD GRACCHUM PU. *<A 377 D.PRID.NON.IAN.TREVIRIS GRATIANO A.IIII ET MEROBAUDE CONSS. >

12.1.11

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus. Senator vel alius clarissimus privatos habeat filios, editos quippe, antequam susciperet dignitatem: quod non solum circa masculos dignoscitur constitutum, verum etiam circa filias simili condicione servandum.

1. Cum autem paternos honores invidere filiis non oportet, a senatore vel solo clarissimo susceptum in clarissimatus sciendum est dignitate mansurum. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD PROCOPIUM. *<A 377 D.XVIII K… HIERAPOLI GRATIANO A.IIII ET MEROBAUDE CONSS. >

12.1.12

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Iudices, qui se furtis et sceleribus fuerint maculasse convicti, ablatis codicillorum insignibus et honore exuti inter pessimos quosque et plebeios habeantur, nec sibi posthac de eo honore blandiantur, quo se ipsi indignos iudicaverunt. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. NEOTERIO PP. *<A 380 D.XVIII K.FEBR.THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA.CONSS.>

12.1.13

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Mulieres honore maritorum erigimus, genere nobilitamus et forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus. Sin autem minoris ordinis virum postea sortitae sunt, priore dignitate privatae posterioris mariti sequantur condicionem * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. MARCIANO COM. ORIENTIS. *<A 392 D.IIII ID.NOV.CONSTANTINOPOLI ARCADIO A.II ET RUFINO CONSS.>

12.1.14

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Praecipimus, ut senatori in qualibet provincia constituto nullam habeant iudices iniungendi aliquid forte publici muneris potestatem. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. BASSO PP. *<A 426 >

12.1.15

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Clarissimis vel spectabilibus universis ad genitale solum vel quolibet alio et sine commeatu proficiscendi et ubi voluerint commorandi habitandive permittimus facultatem. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD NEUTHIUM PU. *<>

12.1.16

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Si gravius ullum facinus admittatur, nocente persona extra carceralem custodiam substitutione habita, super illustribus quidem nobis suggeri iubemus, super ceteris vero quadam minore dignitate decoratis ad tui referri culminis notionem, ut ita demum, quid de admisso crimine constitui oporteat, iudicetur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. APOLLONIO PP. *<A 442-443>

12.1.17

Imperator Zeno. Quotiens ex privata cuiuslibet interpellatione civili vel criminali viri illustres conveniendi sunt, nulla dandae fideiussionis concussione vexentur, sed per speciale privilegium suae committi fidei consequantur, iuratoria ab his cautione tantummodo exponenda.

1. Quam si neglexerint et contra insertum cautioni sacramentum ipsi vel eorum procuratores afuerint, in pecuniariis quidem causis super possessione rerum ad eos pertinentium iudex competens, quod et iuris auctoritas et rei qualitas suggerit, ordinabit: in criminalibus vero negotiis dignitate quoque, qua se per suum videlicet periurium indignos esse probaverint, spolientur, ut in eos utpote illustri dignitate per suum facinus privatos inconsulta etiam nostra pietate iudicibus legum severitatem liceat exercere.

2. Quibus illustrium dignitatum privilegiis hoc etiam adiciendum statuimus, ut huiusmodi personae nullam ex cuiuslibet iudicis sine scriptis habita sententia conventionem neque in civili neque in criminali causa sustineant. * ZENO A. ARCADIO PP. *<A 485-486? >

12.1.18

Imperator Anastasius. Iubemus salvo honore, qui per evocationem sacrae revocatoriae defertur, durante licere cunctis tam maiores quam minores potestates gerentibus nec non etiam honorariis illustribus sive ex hac urbe regia, principali videlicet praecedente consensu, profecti fuerint, sive in provinciis habitantes sacratissimum, suis scilicet poscentibus negotiis, petere maluerint comitatum, sine sacra quoque revocatoria ad hanc regiam urbem pervenire. * ANASTAS. A. EUSEBIO MAG. OFF. *<A XXX >

12.2.0. De praetoribus et honore praeturae et gleba et folli et septem solidorum functione sublata.

 

12.2.1

Imperatores Valentinianus, Marcianus. Nemo ex clarissimis et spectabilibus qui in provinciis degunt ad praeturam postea devocetur: maneat unusquisque domi suae tutus atque securus et sua dignitate laetetur. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. TATIANO. PU. *<A 450 D.XV K.IAN.CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A.VII ET AVIENO CONSS.>

12.2.2

Imperatores Valentinianus, Marcianus. Glebam vel follem sive septem solidorum functionem sive quamlibet eiusmodi collationem tam circa personas quam circa res ac praedia funditus iubemus aboleri, ut omnis huiusmodi sopita perpetuo conquiescat exactio. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. AD SENATUM. *<A XXX >

12.3.0. De consulibus et non spargendis ab his pecuniis et de praefectis et magistris militum et patriciis.

 

12.3.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Antiquitus statutum est consularibus viris ceteros quidem honoratos ipsius trabeae summitate, pares vero infulis consideratione tantum temporis anteire.

1. Quis enim in uno eodemque genere dignitatis prior esse debuerat, nisi qui prior meruit dignitatem? cum posterior, et si eiusdem honoris praetendat auspicia, cedere tamen illius temporis consuli debeat, quo ipse non fuerit.

2. Hoc observando et si iterata vice fastigia consulatus aliquis adscenderit: repetiti etenim fasces virtutes saepe meriti comprobant, non augent, quia nihil est altius dignitate.

3. Quod si quis prior consul posteriori consuli eidemque patricio posthabitus patriciatum postea consequatur, vinci eum oportet qui prior meruit patriciatum, postquam iste honore patriciae dignitatis decoratus est. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD SENATUM URB. *<A XXX >

12.3.2

Imperatores Valentinianus, Marcianus. Ordinem consulatus ad antiquam reduximus sanctionem, ut sellam nostram honoris merito, non rapiendi studio populorum agmina sectarentur ac lucrandi cupiditate deposita venerabilem parentum habitum et felicissima antiquitatis ornamenta conspicerent.

1. Hoc ego exemplo etiam ceteros procedere consules volumus nec expendere eos sine effectu patimur.

2. Cessante ergo ista spargendi vilitate amplissimi consules procedentes deinceps abstineant hoc errore perdendi, optimoque consilio operi necessario proficiat, quod erat incompetenter proiciendum.

3. Ad instaurationem itaque aquaeductuum huius amplissimae urbis centena pondo auri praestentur per singulos consulatus, ut et consul patriae se dedisse noverit et data notum sit mansura esse perpetuo. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. SPORACIO COM. DOMEST. ET CONS.*<A 452 >

12.3.3

Imperator Zeno. Nemini ad sublimen patriciatus honorem, qui ceteris omnibus anteponitur, adscendere liceat, nisi prius aut consulatus honore potiatur aut praefecturae praetorio vel illyrici vel urbis administrationem aut magistri militum aut magistri officiorum, in actu videlicet positus, gessisse noscatur, ut huiusmodi tantum personis sive adhuc administrationem gerendo seu postea liceat ( quando hoc nostrae sederit maiestati) patriciam consequi dignitatem.

1. Quoniam vero gloriosissimae huic urbi, quae caput orbis terrarum est, omnifariam credimus consulendum, universos, qui posthac honorarii consulatus insignibus principali munificentia decorantur, centum auri libras ad reficiendum aquaeductum publicum ministrare censemus ad similitudinem eorum, qui per annale tempus consularium editione munerum gloriantur. Nam ipsis quoque expedit, ut florentissima civitas centum auri librarum munificentia sustentata honorarium quoque sentiat consulatum. * ZENO A. *<>

12.3.4

Imperator Zeno. Sancimus viris excellentissimis conaularibus omnibus, qui iam facti sunt vel postea fuerint, procedendi quoque et re ipsa per annum gerendi consulatus, impetrato videlicet principali iudicio, legitimam tribui facultatem, ita ut acta quam meruerint processione non novum aliquid vel quod nondum habeant adipisci, sed consulatus ius, quod semel eis consularitas detulerat, processionis iterasse beneficio videantur et adoranda nostra purpura vel in consequendis cunctis consulum honoribus et privilegiis ex anteriore tempore provectionis ordinem sibimet noverint vindicandum.

1. Hoc etiam observando, ut huiusmodi consul nec centum libras auri aquaeductibus huius inclitae civitatis pro tenore sacrae constitutionis praebendas, quas cum esset consularis praestiterat, consul postea creatus persolvere denuo compellatur. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A XXX >

12.3.5

Imperator Justinianus. Sancimus viros excelsos patricios, quos in huiusmodi dignitatis apicem augusta maiestatis rettulerit, ilico ab imperialibus codicillis praestitis patres familias effici ac potestate liberari paterna, ne bideantur, qui a nobis loco patris honorantur, alieno iuri esse subiecti.

1. Quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate? ne, si contrarium approbetur, per quamcumque machinationem imperialis maiestas minui videatur.

2. Et hoc quidem raro contingere satis certum est: nemo enim facile respexit filium familias in patriciatus honorem provectum, quemadmodum in consulibus haec res usitata est.

3. Sed ne quid in parte temporis tale eveniat et sine legibus inveniatur, ideo haec nobis visa sunt sancienda. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531-533>

12.4.0. De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum in dignitatibus exaequandis.

 

12.4.1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Praefectum urbis praefectum praetorio magistros equitum ac peditum indiscretae ducimus dignitatis, usque adeo videlicet, ut, cum ad privatam secesserint vitam, eum loco velimus esse potiorem, qui alios promotionis tempore et codicillorum adeptione praecesserit. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD AMPLEIUM PU. *<A 372 D.III NON.IUL.NASONACI.ACC.III NON.SEPT.MODESTO ET ARINTHEO CONSS.>

12.4.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quisquis magisterium equitum peditumque susceperit et gesserit ante captam a quoquam praefecturam, is, cum privatus erit et honorem deposuerit, ex praefectis qui provecti fuerint praeferatur.

1. Si igitur sedes prior ante provectis, locus conspectior, decernendi loquendique facultas antiquior, cui est splendor adepti magistratus vetustior. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. RESTITUTO PU. *<A 380 D.VIII K.IUL.THEOSSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA.CONSS.>

12.5.0. De praepositis sacri cubiculi et de omnibus cubiculariis et privilegiis eorum.

 

12.5.1

Imperatores Honorius, Theodosius. Sacri cubiculi praepositi ea dignitate fungantur, qua sunt praediti, qui eminentissimam praetorianam vel urbanam meruerint praefecturam aut certe militarem magisteriam potestatem, ita ut sit inter eos post depositas administrationes nulla discretio, sive nostrae serenitatis adoraturi admittuntur imperium sive pro suo arbitrio sollemnes festivitates et coetus vel salutationes vel quaelibet alia officia frequentent, ut in sedibus et in concessu is eis ordo servetur, quem ordo provectionis ostenderit, sub habitu ipsis videlicet consueto, cum manifeste decretum sit eum esse qui praecesserit potiorem, vel illum subsequi, quem recentius probavit examen. * HONOR. ET THEODOS. AA. FLORENTIO PU. *<A 422 D. VIII ID. NOV. CONSTANTINOPOLI HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.>

12.5.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Hac nostrae mansuetudinis aeterna lege sancimus, ut omnes cubicularii, qui de nostro cubiculo exeunt, antequam primum locum obtineant, excepto castrensi et comite domorum his privilegiis perfruantur, id est ut nec possessiones eorum angarias sive parangarias vel etiam paraveredos in posterum dispositione tui culminis vel alicuius calumnia dare cogantur, ne sordidis adstricti muneribus decus ministerii, quod militando videbantur adepti, otii tempore et quietis amittant.

1. Domos quoque eorum vel in hac sacratissima urbe vel in qualibet alia positas civitate ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine vindicamus.

2. Provinciarum rectoribus eorumque apparationibus denarum librarum auri dispendio feriendis, si mansuetudinis nostrae statuta dissimulare et ex aliqua parte violare temptaverint. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. PROCULO PU. *<A 428 >

12.5.3

Imperatores Leo, Anthemius. Cubicularios tam sacri cubiculi mei quam venerabilis augustae, quos utrosque certum est obsequiis occupatos et aulae penetralibus inhaerentes diversa iudicia obire non posse, ab observatione aliorum tribunalium liberamus, ut in sublimitatis solummodo tuae iudicio propositas adversus se excipiant actiones. * LEO ET ANTHEM. AA. IOHANNI COM. ET MAG. OFF. *<A X >

12.5.4

Imperator Leo. Iubemus omnes, qui vel iam in sacrum cubiculum cuiuspiam liberalitate donati aliove titulo dati vel dandi principalibus obsequiis inhaerere vel ante meruerunt vel postea meruerint, licet nulla interveniente scriptura, nulla confectione gestorum, postquam devotissimis cubiculariis fuerint sociati, ad condicionem libertatis ingenuitatisque rapiantur raptique videantur.

1. Hoc non solum circa superstites, sed etiam circa mortuos volumus custodiri. Nam cum hoc privilegium videatur principalis esse proprium maiestatis, ut non famulorum, sicut privatae condicionis homines, sed liberorum honestis utantur obsequiis, periniquum est eos dumtaxat pati fortunae deterioris incommodat.

2. Sed testamenta quidem ad similitudinem aliorum, qui ingenuitatis infulis decorantur, pro sua liceat eis condere voluntate. Intestatorum vero nemo dubitet facultates utpote sine legitimis successoribus defunctorum fisci viribus vindicari.