(… Testi Latini – felicemassaro.it)

10.53.10

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Si quis in archiatri defuncti est locum promotionis meritis adgregandus, non ante eorum particeps fiat, quam primis qui in ordine reperientur septem vel eo amplius iudicantibus idoneus approbetur: ita tamen ut, quicumque fuerit admissus, non in priorem numerum statim veniat, sed eum ordinem consequatur, qui ceteris ad priora subvectis ultimus poterit inveniri. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD OLYBRIUM PU. *<A 370 D. VI ID. MART. VALENTINIANO ET VALENTE III AA. CONSS.>

10.53.11

Imperatores Honorius, Theodosius. Grammaticos oratores atque philosophiae praeceptores nec non etiam medicos praeter haec, quae retro latarum sanctionum auctoritate consecuti sunt privilegia immunitatesque, frui hac praerogativa praecipimus, ut universi, qui in sacro palatio inter archiatros militarunt, cum comitivam primi ordinis vel secundi adepti fuerint aut maioris gradum dignitatis adscenderint, nulla municipali, nulla curialium conventione vexentur, seu indepta administratione seu accepta testimoniali meruerint missionem: sint ab omni functione omnibusque muneribus publicis immunes, nec eorum domus ubicumque positae militem seu iudicem suscipiant hospitandum.

1. Quae omnia filiis etiam eorum et coniugibus illibata praecipimus custodiri.

2. Haec autem et professoribus memoratis eorumque liberis deferenda mandamus. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 414 D. PRID. K. DEC. CONSTANTINOPOLI CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>

10.54.0. De athletis.

 

10.54.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Athletis ita demum, si per omnem aetatem certasse, coronis quoque non minus tribus certaminis sacri, in quibus vel semel Romae seu antiquae Graetiae, merito coronati non aemulis corruptis ac redemptis probentur, civilium munerum tribui solet vacatio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMOGENI. *<A XXX >

10.55.0. De his qui non impletis stipendiis sacramento soluti sunt.

10.55.1

Imperator Antoninus. Ignominiae causa sacramento liberati honoribus abstinere debent, a muneribus autem civilibus excusati non sunt. * ANT. A. VERINO. *<A XXX >

10.55.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum ob provectae aetatis senium sis dimissus, honestam missionem consecutum te esse ambigi non potest.

1. Habebis itaque a civilibus muneribus nec non etiam honoribus vacationem: non tamen ea privilegia, quae his competunt qui pleno stipendiorum numero funguntur, usurpare te ius permittit, quando non perfecto statuto militiae tempore nec omnibus stipendiis decursis sacramento solutum te esse etiam ipse confitearis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CARO VETERANO. *<A XXX >

10.55.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Veteranis ita demum honorum et munerum personalium vacatio iure conceditur, si post vicesimum annum militiae, quam in legione vel vexillatione militaverunt, honestam vel causariam missionem consecuti esse ostendantur.

1. Unde cum te in cohorte militasse commemoras, intellegis supervacuo vacationem tibi velle flagitare. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PHILOPATORI. *<A XXX >

10.56.0. Quibus muneribus excusantur ii, qui post impletam militiam vel advocationem per provincias suis commodis vacantes commorantur et de privilegiis eorum.

 

10.56.1

Testo in lingua greca


10.57.0. De conductoribus vectigalium fisci.

 

10.57.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Non alios a muneribus et honoribus vacationem habere, quam qui mancipatum suo nomine vectigal a fisco conducunt, certum est. Quare eos, qui ab his quaedam exercenda accipiunt, nullis privilegiis esse munitos haud dubii iuris est * DIOCL. ET MAXIM. AA. PUNICO. *< S>

10.58.0. De libertinis.

 

10.58.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Condicio libertinitatis de muneribus civilibus tribuere non potest excusationem nec in ea quidem civitate, ubi domicilium libertinus habet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LUCILLO. *<>

10.59.0. De infamibus.

 

10.59.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Infames personae, licet nullis honoribus, qui integrae dignitatis hominibus deferri solent, uti possunt, curialium tamen vel civilium munerum vacationem non habent: sed et sollemnibus indictionibus ob tutelam publicam eos satisfacere necesse est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CHARITONI. *<>

10.60.0. De reis postulatis.

 

10.60.1

Imperator Alexander Severus. Reos criminis postulatos novos honores appetere non debere, antequam purgarent innocentiam suam, et a divis parentibus nostris et a me saepe rescriptum est. * ALEX. A. NICIAE. *<A XXX >

10.61.0. De his qui in exsilium dati vel ordine moti sunt.

 

10.61.1

Imperator Antoninus. Quibus posthac ordine suo vel advocationibus ad tempus interdicetur, post impletum temporis spatium non prorogabitur infamia. * ANT. A. PARS ED. PROP. ROMAE V.ID.IUL. DUOBUS ASPRIS CONSS.*<A 212 >

10.61.2

Imperator Gordianus. Ad tempus exsulare decurio iussus et impleto tempore regressus pristinam quidem dignitatem recipit, ad novos vero honores non admittitur, nisi tanto tempore his abstinuerit quanto per fugam afuit. * GORD. A. ULPIO. *<A XXX >

10.62.0. De filiis familias et quemadmodum pater pro his teneatur.

 

10.62.1

Imperatores Severus, Antoninus. Patrem emancipato filio consentientem ad decurionatum non teneri dubii iuris non est: tunc enim consentiendo pater ad decurionatum obligatur, si filium in potestate habeat. Consentire autem etiam is videtur, qui non testificatur dissentire nominationi * SEV. ET ANT. AA. EUTYCHO. *<A XXX >

10.62.2

Imperator Aurelianus. Cum appellasse te dicas, ostendis causam ad te pertinere: potueras enim nominato filio tantum contestari et non consentire honori ei delato. * AUREL. A. ASPASIO. *< >

10.62.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si ii, qui cum patre ad protostasiae munus vocati sunt, etiam nunc in patria potestate constituti sunt, ab huiusmodi necessitatibus liberentur, cum ex eadem familia ac domo duos ad ista obsequia destinari periniquum videatur.

1. Sane eos, quos emancipatos esse atque ex familia exisse manifestum est, sine cunctatione retinere debebis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CRISPINO. *< >

10.62.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Sine periculo tuo magistratus filium tuum curatorem constituit nec appellandi tibi necessitas incumbebat.

1. Sane nominator, qui filium in potestate positum non consentiente patre ad munus devocavit, si tamen ex voluntate tua antea filius decurio factus non erat, detrimento muneris obligabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *< >

10.63.0. De peculo successorum parentis.

 

10.63.1

Imperator Alexander Severus. Si de proprio suo patrimonio muneris editionem tuo nomine pater tuus repromisit ideoque etiam sacerdotem te creari impetravit, onus erogationis commune omnium heredum eius esse praeses provinciae non ignorabit. * ALEX. A. CLAUDIANO. *< >

10.64.0. De mulieribus in quo loco munera sexui congruentia et honores agnoscant.

 

10.64.1

Imperator Philippus. Malchaeam, quae aliunde oriunda alibi nupta est, si non in urbe Roma maritus eius consistat, non apud originem suam, sed apud incolatum mariti ad honores seu munera, quae personis cohaerent quorumque is sexus capax esse potest, compelli posse saepe rescriptum est. Patrimonii vero munera necesse est mulieres in his locis in quibus possident sustinere * PHILIPP. A. CLAUDIO. *< >

10.65.0. De legationibus.

 

10.65.1

Imperatores Valerianus, Gallienus. Pater trium incolumium liberorum legationibus publicis liberatur. * VALER. ET GALLIEN. AA. ACHILLINO. *< >

10.65.2

Imperatores Valerianus, Gallienus. Cum vos proprio nomine sumptus ob defensionem publicam susceperitis, id, quod ad proprias erogationes collega vester acceperat, non vobis reddere heredes eius, sed si in ea causa est, ut restitui omnino oporteat, rei publicae debent potius inferre.

1. Sane si honorariis advocatorum erat ea quantitas destinata, restitui illud vobis, qui haec praestaturi estis, non iniuria postulatis.

2. Eum autem collegam vestrum, quem defensione patriae destitisse dicitis, apud provinciae praesidem desertae adlegationis arguere potestis. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. MARCO. *< >

10.65.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Transmarina legatione apud nos perfunctos constitutum est biennii vacationem munerum civilium et honorum habere, non eos, qui de proximo obsequium rei publicae videntur exhibuisse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MUCIANO. *< >

10.65.4

Imperator Constantius. Universi omnino ex comitibus vel ex praesidibus, qui suffragio perceperint dignitates, civilibus oneribus muneribusque teneantur adstricti, ne commoda publica cum umbratili suffragiorum pactione lacerentur.

1. Eos tamen a praedictis oneribus excipi oportebit, qui in legationibus publicis versati sunt. * CONSTANTIUS A. AD TITIANUM. *<A 343 D. PRID. K. IUL. TRIVERIS PLACIDO ET ROMULO CONSS.>

10.65.5

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius. Si quod extraordinarium concilium postulatur, cum vel ad nos est mittenda legatio vel vestrae sedi aliquid intimandum, id, quod inter omnes communi consilio tractatuque convenerit, minime in examen cognitoris ordinarii referatur.

1. Provincialium enim desideria, quibus necessaria saepe fortuitis remedia deposcuntur, vobis agnoscere atque explorare permittimus, ut sit examinis tui, quae ex his auxilio tuo protinus implenda sunt, et quae clementiae nostrae auribus intimanda videantur.

2. In loco autem publico de communi utilitate provincialium sententia proferatur, atque id, quod maioris partis probaverit adsensus, sollemnis firmet auctoritas. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. APODEMIO PP. ILLYRICI. *<A 392 D. V K. AUG. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>

10.65.6

Imperatores Honorius, Theodosius. Quotiens ab alexandrina civitate legatio destinatur, universos curiales praecipimus, qui intra urbem consistunt, si non aegritudine vel alia inexcusabili necessitate impediuntur, in locum curiae convenire et decreta sua propria subscriptione firmata viro spectabili praefecto augustali insinuare, ut eius relatione comitati tuis virtutibus suas petitiones intiment et sub exame tuo perpensa legatione res ordinetur. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 416 D. III NON. OCT. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. VII ET PALLADIO VC. CONSS.>

10.66.0. De excusationibus artificum.

 

10.66.1

Imperator Constantinus. Artifices artium brevi subdito comprehensarum per singulas civitates morantes ab universis muneribus vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit accommodandum, quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri et suos filios erudire. Et est notitia ista: architecti medici mulomedici pictores statuarii marmorarii lectarii seu laccarii clavicarii quadrigarii quadratarii ( quos Graeco vocabulo livovyktas appellant) structores ( id est aedificatores) sculptores ligni musarii deauratores albini ( quos Graeci ckoniatasc appellant) argentarii barbaricarii diatretarii aerarii fusores signarii fabri bracarii aquae libratores figuli ( qui Graece kerameis dicuntur) aurifices vitrearii plumarii specula rii eborarii pelliones fullones carpentarii sculptores dealbatores cusores linarii tignarii blattearii ( id est petalourgoi ) * CONSTANT. A. AD MAXIMUM PP. *<A 337 D. IIII NON. AUG. FELICIANO ET TITIANO CONSS.>

10.66.2

Imperatores Constantius, Constans. Mechanicos et geometras et architectos, qui divisiones partium omnium incisionesque servant mensurisque et institutis operam fabricationibus stringunt, et eos, qui aquarum inventos ductus et modos docili libratione ostendunt, in par studium docendi atque discendi nostro sermone compellimus. Itaque immunitatibus gaudeant et suscipiant docendos, qui docere sufficiunt * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD LEONTINUM PP. *<A 344 D.PRID.NON.IUL.LEONTINO ET SALLUSTIO CONSS.>

10.67.0. De potioribus ad munera nominandis.

 

10.67.1

Imperator Antoninus. Si ipse vocatus ad munera civilia potiorem alium nominandum putaveris, age causam tuam. * ANT. A. BASILIDAE. *<A XXX >

10.68.0. Si propter inimicitias creatio facta sit.

 

10.68.1

Imperator Alexander Severus. Si propter inimicitias ad munera civilia creatus es, hanc tibi nominationem non nocere praesidis aequitas faciet, cum et publicae utilitatis intersit non ex inimicitia creationes fieri debere, sed existimatione vera et commodo rei publicae. * ALEX. A. ANICETO. *<A XXX >

10.69.0. De sumptuum recuperatione.

 

10.69.1

Imperator Gordianus. Muneribus civilibus non fugeris, quae personis mandantur, si quinque filios incolumes habeas. At si contra id privilegium ad munus fatigandi tui causa quidam te devocaverint tuque appellatione interposita securitatem reportaveris, a nominatoribus sumptus quos in litem feceris recuperabis * GORD. A. DIONYSIO. *<A XXX >

10.70.0. Si post creationem quis decesserit.

 

10.70.1

Imperator Gordianus. Si ante diem subeundi honoris atque muneris pater tuus defunctus est, conveniri eo nomine heredes eius non oportere praeses provinciae minime ambigit. * GORD. A. ASIATICO. *<A XXX >

10.71.0. De tabulariis scribis logographis et censualibus.

 

10.71.1

Imperator Constantius. Nullus omnino ex tabulariis vel scribis vel logographis eorumque filiis in quocumque officio militet, sed ex omnibus officiis, nec non et si intra nostrum palatium militant, necdum impleto quinquennio reperti et retracti protinus officiis municipalibus reddantur. * CONSTANTIUS A. AD CATULLINUM PP. *<A 341 D.VIII K.IUL.LAURIACO MARCELLINO ET PROBINO CONSS.>

10.71.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quicumque decurionum sponte se casuali ministerio manciparit, condicionem habeat, quam ipse delegit, depositurus sui ordinis penitus dignitatem, si eum necessitas quaestioni subdendum invenerit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. *<A 384 D.XV K.OCT.CONSTANTINOPOLI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

10.71.3

Imperatores Arcadius, Honorius. Generali lege sancimus, ut, sive solidis provinciis sive singulis civitatibus necessarii fuerint tabularii, liberi homines ordinentur neque ulli deinceps ad hoc officium patescat aditus, qui sit obnoxius servituti.

1. Sed et si quis dominorum servum suum sive colonum chartas publicas agere permiserit ( consensum enim, non ignorantiam volumus obligari), ipsum quidem, in quantum interfuerit publicae utilitati, pro ratociniis, quae servo sive colono agente tractata sunt, obnoxium attineri, servum autem competentibus adfectum verberibus fisco addici. Dominorum enim interfuit ab initio providere, ne publicis actibus privata servitia immiscerentur * ARCAD. ET HONOR. AA. HADRIANO PP. *<A 401 D.VIII K.APRIL.MEDIOLANI VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.>

10.71.4

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Boethos logistarum demogrammateos logographos diastoleos, quae vocabula publicis dicuntur subiacere necessitatibus, sive quolibet alio nomine nuncupentur, non honore aut alicuius privilegii colore subnixos pro definitione legum inexorabilium suam fortunam subire compelli, quatenus nec publicis quicquam noceatur aut minuatur utilitatibus, et suis corporibus illi reddantur, quos vel patris vel maiorum obligatio vel sua constringit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440-441 >

10.72.0. De susceptoribus praepositis et arcariis.

 

10.72.1

Imperator Constantinus. Susceptores publicos absque omni mora aurum suscipere censemus, ne quis per hanc occasionem sumptus facere compellatur.

1. Nam si solvere volens a suscipiente fuerit contemptus, testibus adhibitis contestationem debebit proponere, ut hoc probato et ipse securitatem debitam commissi nexu liberatus cum emolumentis accipiat et, qui suscipere neglexerit, eius ponderis quod debebatur in duplum fisci rationibus per vigorem officii praesidis inferre cogatur.

2. Quod autem susceptores iudice cuius interest neglegente violaverint, ex ipsius iudicis facultatibus sarcietur. * CONST. A. AD EUPHRASIUM RATIONALEM TRIUM PROVINCIARUM. *<A 325 D.XIIII K.AUG.PAULINO ET IULIANO CONSS.>

10.72.2

Imperatores Valentinianus, Valens. Iuxta inveteratas leges nominatores susceptorum et eorum, qui ad praeposituram horreorum et pagorum creantur, teneantur obnoxii, si minus idonei sint, qui ab isdem fuerint nominati, nec quicquam ex eorum substantia celebrata per interpositam personam emptione mercentur. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD SECUNDUM PP. *<A 365 D.III K.AUG.CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

10.72.3

Imperatores Valentinianus, Valens. Susceptores novi non modo praesentis anni debita, verum etiam species, quas ex reliquis inferunt, quia novae sunt ac recentes, suscipiant. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MAMERTINUM PP. *<A 365 D.PRID.K.NOV.ROMAE VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

10.72.4

Imperatores Valentinianus, Valens. Neminem susceptionis munere functum ad idem munus adstringi, nisi prius se vinculo sollicitudinis superioris absolverit. Nam neque eos qui placuerint gravare iusti est, neque illos qui displicuerint tenere prudentis

1. Integro igitur singuli anniversario anno transcurso cogantur exponere, quibus titulis suscepta disperserint, ut facilius, si quis in furto fuerit deprehensus, recentem queat redintegrare iacturam.

2. Non perpetui autem exactores teneantur in continuata vexandorum provincialium potestate, veluti concussionum dominatione, sed per annos singulos iudicaria sedulitate mutentur, nisi aut consuetudo civitatis aut raritas ordinis eos per biennium esse compellat. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD FLORENTIUM COM. SACR. LARG. *<A 366 D. XV K.OCT.MANTEBRI GRATIANO NOB. PUERO ET DAGALAIFO CONSS. >

10.72.5

Imperatores Valentinianus, Valens. Quotienscumque certa summa solidorum pro tituli qualitate debetur et auri massa transmittitur, in septuaginta duos solidos libra feratur accepta. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD GERAMNIANUM COMETEM SACR. LARG. *<A 367 D.VI ID.IAN.ROMAE LUPICINO ET IOVINO CONSS.>

10.72.6

Imperatores Valentinianus, Valens. Frumenta, quae horreis inferuntur, pro illationis modo ilico apocharum cautionibus adnotentur. Non autem oportet in horreis fiscalibus nisi fiscalia frumenta constitui * VALENTIN. ET VALENS AA. AD CHILONEM. *<A 375 D.V ID.APRIL.TREVIRIS POST CONSULATUM GRATIANI A.III ET EQUITII VC.>

10.72.7

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Minime diu penes ipsos susceptores maneant facta collatio, sed statim quodcumque a provincialibus fuerit exsolutum sacris thesauris inferatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. HAVE HYPATI CARISSIME NOBIS.*<A 383 D.III K.MAI CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM ANTONII ET SYARGRII.>

10.72.8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Exactores vel susceptores in celeberrimo coetu curiae consensu et iudicio omnium sub actorum testificatione firmentur, provinciarumque rectoribus eorum nomina, qui ad publici munus officii editi atque obligati fuerint, innotescant. Et animadvertant, quicumque nominaverint, ad discrimen suum universa quae illi gesserint redundare * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.VI K.NOV.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

10.72.9

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Modios aeneos atque lapideos cum sextariis atque ponderibus per mansiones singulasque civitates iussimus collocari, ut unusquisque tributarius sub oculis constitutis rerum omnium modis sciat, quid debeat susceptoribus dare : ita ut, si quis susceptorum conditorum modiorum sexagintorumque vel ponderum normam putaverit excedendam, poenam se sciat competentem esse subiturum.

1. Et submotis, quae contra utilitatem populorum omnium hactenus gesta sunt, frumenti quinquagesimas, hordei quadragesimas, vini et laridi vicesimas susceptoribus dari praecipimus.

2. Humanitatis autem necessitate commoti in armeniae susceptionibus longinquitatis causa frumenti et hordei quadragesimas, vini et laridi quintas decimas dari praecipimus. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.IIII K.DEC.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO VC.CONSS. >

10.72.10

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Susceptores praesentibus defensoribus et modum iugationis possessorum et species singulas vel earum numerum quantitatemque perscribant. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 389 D.IIII K.DEC.CONSTANTINOPOLI TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

10.72.11

Imperatores Arcadius, Honorius. Securitates semel publicatas et gestis lectas vini susceptoribus imputari et coeptam arcae discussionem volumus in apertum quaesita ratione deduci et omnes publicas securitates quae gestis tenentur a susceptoribus accepto ferri. * ARCAD. ET HONOR. AA. BENIGNO VIC. URB. ROMAE. *<A 400 D.VI ID.IUN.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

10.72.12

Imperatores Arcadius, Honorius. Si aliquid a susceptore vel tabulario fraudis admissum esse possessor deprehendat, nemo eorum semel in interversione convictus id rursus officium gerat, in quo ante decoxit, etsi rescriptum nostrum elicitum clandestina supplicatione tulerit. * ARCAD. ET HONOR. AA. POMPEIANO SUO SALUTEM. *<A 400 D.PRID.K.IAN.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

10.72.13

Imperatores Arcadius, Honorius. Duos tabularios seu numerarios et susceptores totidem per universas provincias oportere constitui clementia nostra praecepit.

1. Scire autem volumus praetorianam amplissimam praefecturam eos, qui aurum largitionale susceperunt, nihil cum arcae ratociniis habere commune, iudices autem provinciarum quinque libris auri multandos et primates officiorum capitali poena plectendos, si hoc non fuerit custoditum. * ARCAD. ET HONOR. AA. LUCIO COM. SACR. LARG. *<A 408 D.VI K.FEBR.BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

10.72.14

Imperatores Honorius, Theodosius. Humilioribus officiis aut extraordinariis oneribus occupari curiales non patimur, ne publica vacillet utilitas.

1. Susceptionem itaque vestium aequius est ab officio proconsulari vel ab his qui in eodem meruerunt sollemniter procurari. Horum namque interest huiusmodi explorare rationem et quaerere qualitatem eorum, quorum ad contuendum cura commodior est. Neque enim aequum est, ut ad officium lucra, ad curialem susceptionis tantum damna pertineant.

2. Hanc igitur ab ordinibus iniuriam submovemus, exceptis his, si qui curialium in officio memorato aut militasse aut militare fuerit deprehensus. * HONOR. ET THEODOS. AA. EUCHARIO SUO SALUTEM. *<A 412 D.PRID.K.MART.RAVENNAE HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA.CONSS. >

10.72.15

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8