Cicero – In Verrem I – II.1 – II.2

120. Quod enim iste praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis praeteritum excogitavit? ecqua res apud civitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxeris? Dicta sunt priore actione et privatim et publice testimonia; legati Centuripini, Halaesini, Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea civitatum, iam vero privatim plurimi. Quorum ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratiis, neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius imperio aut litteris; atque in bis omnibus senateribus cooptandis non modo suffragia nulla fuisse, sed ne genera quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem cooptari liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum iura valuisse;

121. quicumque senator voluerit fieri, quamvis puer, quamvis indignus, quamvis ex eo loco ex quo non liceret, si is pretio apud istum idoneos vinceret, factum esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re valuisse leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. Quas enim leges sociis amicisque dat is qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum dandarum ab senatu, eae debent et populi Romani et senatus existimari.

122. Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu nostro petiverunt. Decrevit senatus honorifico senatus consulto ut iis C. Claudius Appi filius Pulcher praetor de senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate hominum, ne qui minor xxx annis natus, de quaestu, quem qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum auctoritate et Halaesinorum summa voluntate valuerunt. Ab isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus est, et pueri annorum senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, antiquissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant, ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri posset effecit.

123. Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius practor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu ex colonorum numero quam ex vetere Agrigentinorum. Iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaes tusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque turbavit.

124. Nam cum esset ex vetere numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. Quae cum ita se res haberet, tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum etiam novi. Fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum vendidisse cui ne commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est.

125. Idem fecit Heracleae. Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu et de numero veterum ac novorum dedit. Ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum numerumque permiscuit. Nolite exspectare dum omnis obeam oratione mea civitates: hoc uno complector omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti pecuniam dedisset.

126. Hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; quibus in rebus non solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium religiones omnis repudiavit. Syracusis lex est de religione, quae in annos singulos lovis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdotium putatur:

127. cum suffragiis tres ex tribus generibus creati sunt, res revocatur ad sortem. Perfecerat iste imperio ut pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potuerat, exspectabant homines quidnam acturus esset. Homo, id quod erat facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari. Negant id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant esse. Iubet iste sibi legem recitari. Recitatur; in qua scriptum erat ut, quot essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuium nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium. Iste homo ingeniosus et peracutus, “Optime”, inquit, “nempe scriptum ita est, QUOT RENUNTIATI ERUNT. Quot ergo”, inquit, “sunt renuntiati?” Respondent, “Tres.” “Numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam educi?” “Nihil.” Conici iubet tres, in quibus omnibus esset inscriptum nomen Theomnasti. Fit clamor maximus, cum id universis indignum ac nefarium videretur. Ita lovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur.

128. Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari oporteat. Etat eius honoris cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples et domi nobilis. Sed is fieri nullo modo poterat si Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque honos in illum anuum ita deberi putabatur ut ne Climachias quidem contra diceret. Res ad istum defertur et istius more deciditur: toreumata sane nota et pretiosa auferuntur. Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore venturum si pridie venisset. Iste, ne aut alio mense ac fas erat comitia haberentur, aut Herodoto praesenti honos adimeretur (id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat), excogitat—dixi iamdudum, non est homo acutior quisquam nec fuit—excogitat, inquam, quem ad modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus adesse posset.

129. Est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos dies mensisque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant; item non numquam uno die longiorem mensem faciunt aut biduo. Quae cum iste cognosset novus astrologus, qui non tam caeli rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa esse oporteret Idus lanuarias, is eo die Kalendas Martias proscribi iuberet: itaque fit omnibus recusantibus et plorantibus. Dies is erat legitimus comitiis habendis.

130. Eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est. Herodotus cum Roma revertitur, diebus, ut ipse putabat, xv ante comitia, offendit eum mensem qui consequitur mensem comitialem, comitiis iam abhinc xxx diebus factis. Tunc Cephaloeditani fecerunt intercalarium xxxxv dies longum, ut reliqui menses in suam rationem reverterentur. Hoc si Romae fieri posset, certe aliqua ratione expugnasset iste ut dies xxxxv inter binos ludos tollerentur, per quos solos iudicium fieri posset.

131. Iam vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia creati sint, operae pretium est cognoscere. Ille enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferunt, in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciendae censori permittitur. Itaque et populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione contenditur.

132. In ea re iste nihil obscure facere voluit, non in sortitione fallere neque dies de fastis eximere. Nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus civitatibus tolleret, quae res evertendae rei publicae solent esse, ostendit sese in omnibus civitatibus censores esse facturum.

133. Tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus tota praetoria studio hominum et cupiditate; nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa. Exquisitis palam pretiis et licitationibus factis, discribebat censores binos in singulas civitates Timarchides. Is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque operis molestia consequebatur ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniae referretur. Iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non potuistis; verum tamen priore actione quam varie, quam improbe praedatus esset, multorum testimoniis cognovistis.

134. Sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam vobis breviter quid hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem provinciae cognoscatis. In mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur.

135. Haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod acutissime tota provincia quid cuique accidisset, quid cuique opus esset, indagare et odorari solebat; omnium adversarios, omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui, attemptare; ex utraque parte voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique negoti conflare volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras peritissime et callidissime venditabat.

136. Ac non solum erat administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui meminerat, neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam voluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. Itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibus oppidis per triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matres familias, bona fortunasque omnis fuisse. Is igitur, ut dico, Timarchides in omnis civitates accepto pretio censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne simulandi quidem causa fuerunt.

137. Iam hoc impudentissime: palam—licebat enim videlicet legibus—singulis censoribus denarii treceni ad statuam praetoris imperati sunt. Censores cxxx facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges clam dederunt; haec denarium xxxviiii milia palam salvis legibus contulerunt in statuam. Primum quo tantam pecuniam? deinde quam ob rem censores ad statuam tibi conferebant? Ordo aliqui censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? Nam aut publice civitates istos honores habent aut generatim homines, ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles? Ob beneficium? Ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse—nam empta non audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa permisisse? Hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos provinciae totius invidiam atque offensionem non ambitionis neque beneficiorum conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis?

138. Itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. Sic census habitus est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica posset administrari; nam locupletissimi cuiusque censum extenuarant, tenuissimi auxerant. Itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi homines tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re ipsa potest. Nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est—is, quod videbat istius censu stari nullo modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. Erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae.

139. Te autem praetore quis censor aut legem metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam, cum id quod abs te emerat vendidisset? Teneat iam sane meos testis Metellus, cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat quae facit. Quis enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. Erat censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in te praetorem incidisset, censa denuo est. Postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari placere; interea Peducaeanum censum observari iubet. Hoc si tuus inimicus fecisset, tamen, si animo aequo provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur. Fecit amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit.

Clic per vedere traduzione  Cicero - In Verrem II.3 - II.4 - II.5

140. Exspectas etiam quid hi iudicent? Si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. Neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio Syracusanos tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset.

141. Et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. Video enim eius pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens: tantum conficietur ex testimoniis et litteris civitatum. Et iste hoc concedit nec potest aliter dicere. Quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sint quae fatetur? Quid enim vis constitui? consumptam esse istam omnem pecuniam in statuis? Fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a sociis pecuniam auferri ut omnibus in angiportis praedonis improbissimi statua ponatur, qua vix tuto transiri posse videatur.

142. Verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est? “Consumetur”, inquies. Scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium; si hoc intervallo non consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus. Reus est maximis plurimisque criminibus in iudicium vocatus: HS viciens ex hoc uno genere captum videmus. Si condemnatus eris, non, opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine arcessat? Ita si neque adhuc consumpta est ista pecunia et est perspicuum non consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS viciens ex hoc uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri—si hoc a vobis erit comprobatum—quam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint; ut iam videamur non a pecuniis capiendis homines absterrere, sed, cum genera quaedam pecuniarum capiendarum comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere.

143. Etenim, si C. Verres HS c milia populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset. Quid? si eundem populum HS cc milia poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absolvetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine? Non, opinor; nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiendi, sed ut sociis causam dandi adferre videamur. Quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum averti pecuniam domum non placere, deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere.

144. Ac de avertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciundas locare ei cui possent optima condicione locare, an aliquem procuratorem praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui tu imperasses, adnumerare pecuniam? Nam si per eos statuae fiebant a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum in manifestissimo furto teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse. Quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? Atqui habeatur necesse est.

145. Etenim sic considerate. Syracusana civitas, ut eam potissimum nominem, dedit ipsi statuam—est honos—et patri—bella haec pietatis et quaestuosa simulatio—et filio—ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; verum quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Ut in foro statuerent, abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae conferrent, etiam id contulerunt. Una civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque hoc civitates ceterae fecerint, nonne res ipsa vos admonet ut putetis modum aliquem huic cupiditati constitui oportere? Quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibi pecuniam statuarum nomine contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non licere? Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una voce statuarum nomine magnam pecuniam per vim coactam esse demonstrat.

146. Nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis,nata sunt, etiam hoc ediderunt, UT STATUAS NE CUI, NISI CUM IS DE PROVINCIA DECESSISSET, POLLICERENTUR—Tot praetores in Sicilia fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit.

147. Quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? Nam cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed tamen non novo modo postulantur. Rogant et orant Siculi patres conscriptos ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. Tu primus contra vendideras. Audio. Ne in cellam quod imperatur aestiment. Hoc quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est novum. Ne absentis nomen recipiatur. Ex Stheni calamitate et tua natum est iniuria. Cetera non colligam. Sunt omnia Siculorum postulata eius modi ut crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias habent, sed postulationum formulas usitatas.

148. Hoc postulatum de statuis ridiculum esse videatur ei qui rem sententiamque non perspiciat. Postulant enim, non uti ne cogantur statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat. Quid est hoc? petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne liceat; pete potius ne quis te invitum polliceri aut facere cogat. “Nihil egero”, inquit; “negabunt enim omnes se coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim ut omnino mihi ne liceat polliceri.” Ex tua praetura primum haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse.

149. Quid? si hoc non dicant, tibi non necesse sit ipsi id confiteri? Vide et perspice qua defensione sis usurus: iam intelleges hoc tibi de statuis confitendum esse. Mihi enim renuntiatur ita constitui a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te institui et doceri, ut quisque ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium vehementius dixerit, sicuti multi primarii viri multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere, “Inimicus est propterea quod arator est.” Itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in animo genus hoc aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit in decumis iste vehementior. Ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt: nemo est eorum quin perisse te cupiat? Omnino praeclare te habes cum is ordo atque id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa res publica et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum.

150. Verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos. Nempe ita dicis: propter decumas. Concedo: non quaero, iure an iniuria sint inimici. Quid ergo? illae quid sibi statuae equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptum esse video quandam ex his statuis aratores dedisse. Si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. Sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse est te in provincia pecunias statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Utrum tibi commodum est elige.

151. Equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua contulisse. Da mihi hoc; iam tibi maximam partem defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi iratos esse atque inimicos dicere. 0. causam singularem! o defensionem miseram ac perditam! nolle hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores de eo bene existimare, amicos esse, salvum cupere! Metuit ne hoc vos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis.

152. Utar eo quod datur. Certe hoc vobis ita iudicandum est, eos qui isti inimicissimi sunt, ut ipse existimari vult, ad istius honores atque monumenta pecunias voluntate sua non contulisse. Atque ut hoc totum facillime intellegi possit, quem voles eorum testium quos produxero, qui ex Sicilia testes sunt, sive togatum sive Siculum, rogato, et eum qui tibi inimicissimus esse videbitur, qui se spoliatum abs te esse dicet, ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes dederunt.

153. Quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniurias acceperit, pecuniam statuae nomine dederit vi atque imperio adductus, non officio ac voluntate? Huius ego pecuniae, iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab invitis, non habui rationem neque habere potui, quantum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset coactum: eam iam intellegitis ipsius quoque confessione ab invitissimis coactam esse.

154. Venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime iudicium fieri voluntatis potest. An etiam Siculi inviti contulerunt? Non est probabile. Etenim sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios quam ambitionis in civis rationem duxerit. Itaque eum non solum PATRONUM illius insulae, sed etiam SOTERA inscriptum vidi Syracusis. Hoc quantum est? Ita magnum ut Latine uno verbo exprimi non possit. Is est nimirum SOTER qui salutem dedit. Huius nomine etiam dies festi agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit; huius statuae locis omnibus, quae hoc demonstrare videantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae videmus in basi statuarum maximis litteris incisum, A COMMUNI SICILIAE DATAS.

155. Quam ob rem qui hoc probare potes cuiquam, tantos honores habitos esse ab invitis? Hic tibi etiam multo magis quam paulo ante in aratoribus videndum et considerandum est quid velis. Magna res est utrum tibi Siculos publice privatimque amicos an inimicos existimari velis. Si inimicos, quid te futurum est? quo confugies? ubi nitere? Modo aratorum, honestissimorum hominum ac locupletissimorum et Siculorum et civium Romanorum, maximum numerum abs te abalienasti: nunc de Siculis civitatibus quid ages? Dices tibi Siculos esse amicos? qui poteris? qui, quod nullo in homine antea fecerant, ut in eum publice testimonium dicerent—cum praesertim ex ea provincia condemnati sint complures qui ibi praetores fuerunt, duo soli absoluti—, hi nunc veniunt cum litteris, veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis; qui, si te publice laudarent, tamen id more potius suo quam merito tuo facere viderentur, hi cum de tuis factis publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de tuis moribus non dicere?

Clic per vedere traduzione  Cicero - In Verrem II.3 - II.4 - II.5

156. Confitendum igitur est tibi necessario Siculos inimicos esse, qui quidem in te gravissima postulata consulibus ediderint, et me ut hanc causam salutisque suae defensionem susciperem obsecrarint; qui cum a praetore prohiberentur, a quattuor quaestoribus impedirentur, omnium minas atque omnia pericula prae salute sua levia duxerint; qui priore actione ita testimonia graviter vehementerque dixerint ut Artemonem Centuripinum legatum et publice testem Q. Hortensius accusatorem, non testem esse diceret. Etenim ille cum propter virtutem et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo, tum etiam propter eloquentiam legatus a suis civibus electus est, ut posset multas istius et varias iniurias quam apertissime vobis planissimeque explicare. Dixerunt Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses, Herbitenses, Agyrinenses, Netini, Segestani: enumerare omnis non est necesse. Scitis quam multi et quam multa priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent.

157. Omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur. Hos homines tu persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias maximas voluntate sua contulisse? Credo, qui te in tua civitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. Res declarabit ut cupierint. Iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te voluntatis argumenta colligere videor, utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti sint.

158. De quo hoc homine auditum est umquam, quod tibi accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris, per vim et per universam multitudinem deicerentur? Tot homines in Asia nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis? Novum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus Graecis monstri simile. Non crederem hoc de statuis nisi iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos est, ut honorem hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione deorum consecrari arbitrentur.

159. Itaque Rhodii, qui prope soli bellum illud superius cum Mithridate rege gesserint, omnisque eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus classibusque suis exceperint, tamen, cum ei regi inimici praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsos in celeberrimo urbis loco, ne tum quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. Ac forsitan vix convenire videretur, quem ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simulacrumque servare; sed tamen videbam, apud eos cum essem religionem esse quandam in bis rebus a maioribus traditam, et hoc disputari, cum statua se eius habuisse temporis rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum atque hostis esset. Videtis igitur consuetudinem religionemque Graecorum, quae monumenta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in pace praetoris populi Romani statuis praesidio non fuisse.

160. Tauromenitani, quorum est civitas foederata, homines quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti consuerant esse praesidio foederis—hi tamen istius evertere statuam non dubitarunt; qua abiecta basim tamen in foro manere voluerunt, quod gravius in istum fore putabant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse deiectam quam si nullam umquam positam esse arbitrarentur. Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem de causa equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera in civitate atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est. Nam quid ego de Syracusanis loquar? quod non est proprium Syracusanorum, sed et illorum et commune conventus illius ac prope totius provinciae. Quanta illuc multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur tum cum statuae sunt illius deiectae et eversae! At quo loco! Celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapium, in primo aditu vestibuloque templi. Quod nisi Metellus hoc tam graviter egisset atque illam rem imperio edictoque prohibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum.

161. Atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatut. Omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. Dum ego in Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi, quae sint gesta cognoscite. Centuripinorum senatus decrevit populusque iussit ut, quae statuae C. Verris ipsius et patris eius et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio fieret, senatores ne minus triginta adessent. Videte gravitatem civitatis ac dignitatem. Neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque eius hominis in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; ei id gravius esse putarunt si publico consilio, quam si per vim multitudinis factum esse videretur.

162. Cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus ei decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer minatur. Illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tolluntur. Hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit. Quid? ille hoc putabat Verri criminosum fore, si statuae eius essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? Non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. Ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? Ex hominum iudicio et voluntate.

163. Ego, si Metellus statuas Centuripinos reponere non coegisset, haec dicerem, Videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum amicissima ac fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato nomen ipsum Romanum semper dilexerit, ea publico consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. Recitarem decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatem, id quod verissime possem; commemorarem decem milia civium esse Centuripinorum, fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse oportere.

164. Haec tum dicerem, si statuas Metellus non reposuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. Eadem opinor omnia convenire. Neque enim, si maxime statuae deiectae essent ego eas vobis possem iacentis ostendere; hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse statuas C. Verris demoliendas. Hoc mihi Metellus non eripuit; haec etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libeto iudicio uti liceret, vos rogarem ut coniecturam faceretis qualem in bis rebus in me L. Metelluni fuisse putaretis, in quibus obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. Sed ego Metello non irascor neque ei suam vacationem eripio, qua ille apud omnis utitur, ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur.

165. Iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam voluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam statuarum nomine nisi vi expressam et coactam. Quo quidem in crimine non illud solum intellegi volo, te ad statuas HS viciens coegisse, sed multo etiam illud magis, quod simul demonstratum est quantum odium in te aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. In quo quae vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo.

166. “Oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci.” At hi quidem acerrimi inimici sunt. “Inimicos habeo civis Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi.” At socii in hostium numero sese abs te habitos queruntur. “Aratores inimici sunt propter decumas.” Quid? qui agros immunis liberosque arant, cur oderunt? cur Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? Quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possum qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? Ut, etiamsi causas cur te oderint non possim dicere,tamen illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum vobis quoque odio esse oportere.

167. An hoc dicere audebis, utrum de te aratores, utrum negotiatores, utrum denique Siculi universi bene existiment, aut quo modo existiment, ad rem id non pertinere? Neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias licebit; eripiunt enim tibi istam orationem statuae illae equestres, quas tu paulo ante quam ad urbem venires poni inscribique iussisti, ut omnium inimicorum tuorum animos accusatorumque tardares.

168. Quis enim tibi molestus esset aut quis appellare te auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus, ab aratoribus, a communi Siciliae positas? Quod est aliud in illa provincia genus hominum? Nullum. Ergo ab universa provincia, generatimque a singulis eius partibus, non solum diligitur, sed etiam ornatur. Quis hunc attingere audeat? Potes igitur dicere nihil tibi obesse oportere aratorum, negotiatorum, Siculorumque omnium testimonia, cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis omnem te speraris invidiam atque infamiam tuam posse exstinguere? an, quorum tu auctoritate statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam comprobare non potero?

169. Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur. Quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea diligentia perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia curasti. Etenim rem totam, iudices, breviter cognoscite. In scriptura Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. Is cum praetorem circum omnia fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eam iam venerat consuetudinem in vendendis istius decretis et iudiciis transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur;

170. hoc erat etiam capitalior, quod idem pecunias iis qui ab isto aliquid mercabantur faenori dabat. Ea autem faeneratio erat eius modi, iudices, ut etiam is quaestus huic cederet; nam quas pecunias ferebat iis expensas quibuscum contrahebat, eas aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam isti ipsi referebat acceptas. Idem praeterea pecunias istius extraordinarias grandis suo nomine faenerabatur.

171. Hic primo Carpinatius, antequam in istius familiaritatem tantam pervenisset, aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat; Canuleius vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae sine portorio Syracusis erant exportata; portum autem et scripturam eadem societas habebat. Ita factum est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et proferte possemus.

172. Verum accidit ut Carpinatius, qui iam cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. Etenim cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat, tum ille etiam plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae antea scripserat, ea plane exstingueret. Ad extremum vero, cum iste iam decedebat, eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam prodirent, gratias agerent, facturos se si quid imperasset studiose pollicerentur. Itaque socii fecerunt vetere instituto publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur, sed quod sua interesse putabant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.

173. Iste cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magno opere laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat eius societatis, ut diligenter caveret atque prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem valere posset. Itaque ille multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert. Statuunt illi atque decernunt ut eae litterae quibus existimatio C. Verris laederetur removerentur, operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.

174. Si ostendo hoc decrevisse decumanos, si planum facio hoc decreto remotas esse litteras, quid exspectatis amplius? possumne magis rem iudicatam adferre, magis reum condemnatum in iudicium adducere? At quorum iudicio condemnatum! Nempe eorum quos ii qui severiora iudicia desiderant arbitrantur res iudicare oportere; quos videlicet nunc populus iudices poscit, de quibus, ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex equestri loco profecto, sed nobilissimo promulgatam videmus;

Clic per vedere traduzione  Cicero - In Verrem II.3 - II.4 - II.5

175. decumani, hoc est principes et quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras censuerunt. Habeo ex iis qui adfuerunt quos producam, quibus hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos, istos ipsos principes equestris ordinis, quorum splendore vel maxime istius qui legem promulgavit oratio et causa nititur. Venient in medium, dicent quid statuerint; profecto, si recte homines novi, non mentientur; litteras enim communis de medio removere potuerunt, fidem suam et religionem removere non possunt. Ergo equites Romani, qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio condemnari noluerunt: vos nunc utrum illorum iudicium an voluntatem sequi malitis, considerate.

176. At vide quid te amicorum tuorum studium, quid tuum consilium, quid sociorum voluntas adiuvet. Dicam paulo promptius; neque enim iam vereor ne quis hoc me magis accusatorie quam libere dixisse arbitretur. Si istas litteras non decreto decumanorum magistri removissent, tantum possem in te dicere quantum in litteris invenissem: nunc decreto isto facto litterisque remotis tantum mihi licet dicere quantum possum, tantum iudici suspicari quantum velit. Dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem Melitensem, plurimam stragulam, multam Deliacam supellectilem, plurima vasa Corinthia, magnum numerum frumenti, vim mellis maximam Syracusis exportasse; his pro rebus quod portorium non esset darum, litteras ad socios misisse L. Canuleium, qui in portu operas daret.

177. Satisne magnum crimen hoc videtur? Nullum, opinor, maius. Qui defendet Hortensius? Postulabit ut litteras Canulei proferam. Crimen eius modi nisi litteris confirmetur inane esse dicet. Clamabo litteras remotas esse de medio, decreto sociorum erepta mihi esse istius indicia ac monumenta furtorum. Aut hoc contendat numquam esse factum, aut omnia tela excipiat necesse est. Negas esse factum. Placet ista mihi defensio, descendo; aequa enim contentio, aequum certamen proponitur. Producam testis, et producam pluris eodem tempore; quoniam tum cum actum est una fuerunt, nunc quoque una sint; cum interrogabuntur, obligentur non solum iuris iurandi atque existimationis periculo, sed etiam communi inter se conscientia.

178. Si planum fit hoc ita quem ad modum dico esse factum, num poteris dicere, Hortensi, nihil in istis fuisse litteris quod Verrem laederet? Non modo id non dices, sed ne illud quidem tibi dicere licebit, tantum quantum ego dicam non fuisse. Ergo hoc vestro consilio et gratia perfecistis, ut, quem ad modum paulo ante dixi, et mihi summa facultas ad accusandum daretur, et iudici libera potestas ad credendum.

179. Quod cum ita sit, nihil fingam tamen. Meminero me non sumpsisse quem accusarem, sed recepisse quos defenderem; vos ex me causam non a me prolatam, sed ad me delatam audire oportere; me Siculis satis esse facturum si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter euero, populo Romano si nullius vim, nullius potentiam pertimuero, vobis si facultatem vere atque honeste iudicandi fide et diligentia mea fecero, mihimet si ne minimum quidem de meo curriculo vitae, quod mihi semper propositum fuit, decessero.

180. Quapropter nihil est quod metuas ne quid in te confingam: etiam quod laetere habes. Multa enim quae scio a te esse commissa, quod aut nimium turpia aut parum credibilia sunt, praetermittam. Tantum agam de hoc toto nomine societatis. Ut iam scire possis, quaeram decretumne sit. Cum id invenero, quaeram remotaene sint litterae. Cum id quoque constabit, vos iam hoc me tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt equites Romani nunc idem in eum iudices essent, istum sine dubio condemnarent, de quo litteras eas quae istius furta indicarent et ad se missas et suo decreto remotas scirent esse. Quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia, qui ab eo benignissime tractati sunt, condemnari necesse esset, is a vobis, iudices, ulla via aut ratione absolvi potest?

181. Ac ne forte ea, quae remota de medio atque erepta nobis sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abdita latuisse videantur ut haec diligentia, quam ego a me exspectari maxime puto, nihil eorum investigare, nihil adsequi potuerit—quae consilio aliquo aut ratione inveniri potuerunt inventa sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri videbitis. Nam quod in publicanorum causis vel plurimum aetatis meae versor vehementerque illum ordinem observo, satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu tractandoque cognosse.

182. Itaque ut hoc comperi, remotas esse litteras societatis, habui rationem eorum annorum per quos iste in Sicilia fuisset; dein quaesivi, quod erat inventu facillimum, qui per eos annos magistri illius societatis fuissent, apud quos tabulae fuissent. Sciebam enim hanc magistrorum qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut, cum tabulas novo magistro traderent, exempla litterarum ipsi habere non nollent. Itaque ad L. Vibium, equitem Romanum, virum primarium, quem reperiebam magistrum fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat, primum veni. Sane homini praeter opinionem improviso incidi. Scrutatus sum quae potui et quaesivi omnia: inveni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis ex portu Syracusis, in quibus erat scripta ratio mensuum complurium rerum exportatarum istius nomine sine portorio: itaque obsignavi statim.

183. Non erat haec ex eodem genere quod ego maxime genus ex sociorum litteris reperire cupiebam. verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi exempli causa proferre possem. Sed tamen quicquid erit in his libellis, quantulumcumque videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de ceteris ex hoc coniecturam facere debebitis. Recita mihi, quaeso, hunc primum libellum, deinde illum alterum. LIBELLI CANULEIANI. Non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensium, unde L tricliniorum lectos, unde tot candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero. Omitto de melle, sed tantumne Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses?

184. Et cum haec paucorum mensuum ratio in his libellis sit, facite ut vobis trienni totius veniat in mentem. Sic contendo, ex his parvis libellis apud unum magistrum societatis repertis vos iam coniectura adsequi posse cuius modi praedo iste in illa provincia fuerit, quam multas cupiditates, quam varias, quam infinitas habuerit, quantam pecuniam non solum numeratam, verum etiam in huiusce modi rebus positam confecerit; quae vobis alio loco planius explicabuntur.

185. Nunc hoc attendite. His exportationibus quae recitatae sunt scribit HS Lx socios perdidisse ex vicensima portori Syracusis. Pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta praetoris, quae essent HS XX CC, ex uno oppido solo exportata sunt. Cogitate nunc—cum illa Sicilia sit, hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat—, quid ex ceteris locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, quid Panhormo, quid Thermis, quid Halaesa, quid Catina, quid ex ceteris oppidis, quid vero Messana, quem iste sibi locum maxime tutum esse arbitrabatur, ubi animo semper soluto liberoque erat, quod sibi iste Mamertinos delegerat ad quos omnia quae aut diligentius servanda aut occultius exportanda erant deportaret. His inventis libellis ceteri remoti et diligentius sunt reconditi; nos tamen, ut omnes intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis contenti sumus.

186. Nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas removere honeste nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum Carpinatium revertemur. Inspiciebamus Syracusis a Carpinatio confectas tabulas societatis, quae significabant multis nominibus eos homines versuram a Carpinatio fecisse qui pecunias Verri dedissent; quod erit vobis luce clarius, iudices, tum cum eos ipsos produxero qui dederunt; intellegetis enim illa tempora per quae, cum essent in periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum consulibus verum etiam mensibus convenire.

187. Cum haec maxime cognosceremus et in manibus tabulas haberemus, repente aspicimus lituras eius modi quasi quaedam vulnera tabularum recentia. Statim suspicione offensi ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus. Erant acceptae pecuniae C. VERRUCIO C. E, sic tamen ut usque ad alterum R litterae constarent integrae, reliquae omnes essent in litura; alterum, tertium, quartum, permulta erant eiusdem modi nomina. Cum manifesta res flagitiosa litura tabularum atque insignis turpitudo teneretur, quaerere incipimus de Carpinatio quisnam is esset Verrucius quicum tantae pecuniae rationem haberet. Haerere homo, versari, rubere. Quod lege excipiuntur tabulae publicanorum quo minus Romam deportentur, ut res quam maxime clara et testata esse posset, in ius ad Metellum Carpinatium voco tabulasque societatis in forum defero. Fit maximus consursus hominum, et, quod erat Carpinati nota cum isto praetore societas ac faeneratio, summe exspectabant omnes quidnam in tabulis teneretur.

188. Rem ad Metellum defero, me tabulas perspexisse sociorum; in his tabulis magnam rationem C. Verruci permultis nominibus esse, meque hoc perspicere ex consulum mensuumque ratione, hunc Verrucium neque ante adventum C. Verris neque post decessionem quicquam cum Carpinatio rationis habuisse; postulo ut mihi respondeat qui sit is Verrucius, mercator an negotiator an arator an pecuarius, in Sicilia sit an iam decesserit. Clamare omnes ex conventu neminem umquam in Sicilia fuisse Verrucium. Ego instare ut mihi responderet quis esset, ubi esset, unde esset; cur servus societatis qui tabulas conficeret semper in Verruci nomine certo ex loco mendosus esset.

189. Atque haec postulabam, non quo illum cogi putarem oportere ut ad ea mihi responderet invitus, sed ut omnibus istius furta, illius flagitium, utriusque audacia perspicua esse posset. Itaque illum in iure metu conscientiaque peccati mutum atque exanimatum ac vix vivum relinquo, tabulas in foro summa hominum frequentia exscribo; adhibentur in scribendo ex conventu viri primarii, litterae lituraeque omnes adsimulatae et expressae de tabulis in libros transferuntur.

190. Haec omnia summa cura et diligentia recognita et collata et ab hominibus honestissimis obsignata sunt. Si Carpinatius mihi tum respondere noluit, responde tu mihi nunc, Verres, quem esse hunc tuum paene gentilem Verrucium putes. Fieri non potest ut, quem video te praetore in Sicilia fuisse et quem ex ipsa ratione intellego locupletem fuisse, eum tu in tua provincia non cognoveris. Atque adeo, ne hoc aut longius aut obscurius esse possit, procedite in medium atque explicate descriptionem imaginemque tabularum, ut omnes mortales istius avaritiae non iam vestigia sed ipsa cubilia videre possint.

191. Liber explicetur. Videtis Verrucium? videtis primas litteras integras? videtis extremam partem nominis, codam illam Verrinam tamquam in luto demersam esse in litura? Sie habent se tabulae, iudices, ut videtis. Quid exspectatis, quid quaeritis amplius? Tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? Nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare. Laudantur oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere solerent: nimirum illi non ingenio solum bis patronis, sed fortuna etiam praestiterunt. Nemo enim tum ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccato tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret.

192. Nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum libidinosissimum nequissimumque defendit. An ab hac eius infamia nequitia vestros animos in aliam partem fortitudinis commemoratione traducat? At homo inertior, ignavior, magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula proferri non potest. At mores commodi. Quis contumacior, quis inhumanior, quis superbior? At haec sine cuiusquam malo. Quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior umquam fuit? In hoc homine atque in eius modi causa quid facerent omnes Crassi et Antonii? Tantum, opinor, Hortensi: ad causam non accederent neque in alterius impudentia sui pudoris existimationem amitterent. Liberi enim ad causas solutique veniebant, neque committebant ut, si impudentes in defendendo esse noluissent, ingrati in deserendo existimarentur.

 

Potrebbero interessarti anche...