Apuleius – De Mundo

XXXI. Nec tamen hoc vel illi ad moliendum vel nobis ad intelligendum obest. De inferiore licet imagine capiamus exempla. Anima in homine non videtur et tamen fateantur omnes necesse est huius opera omnia quae per hominem praeclara fiunt provenire nec ipsius animae qualitatem ac figuram oculis occurrere, sed momentis ab ea gestarum rerum intellegi, qualis et quanta sit. Omne quippe humanae vitae praesidium ingenio eius est paratum: cultus agrorum ususque frugum, artificum sollertia, proventus artium, commoditates vitae humanae. Quid de legibus dicam, quae ad mansuefaciendos homines inventae sunt? quid de civilibus institutis ac moribus, qui nunc populorum otiosis conventibus frequentantur, et asperitate bellorum pacata, mitigantur quiete? Nisi forte tam iniustus rerum aestimator potest esse, qui haec eadem de deo neget, quem videat esse viribus exsuperantissimis, augustissima specie, inmortalis aevi, genitorem virtutum ipsamque virtutem. Vnde nihil mirum est, si mortales oculi non capiunt eius adspectum, quando divinorum operum vestigiis sit perspicuus atque manifestus.

XXXII. Ceterum ea, quae vel caelo accidere oculis advertimus et terra et aqua fieri, dei etiam illa credenda sunt. Quidni? (de) verum eius cui tutela mundi huius et cura est, de quo Empedocles prudenter his verbis sensit: Panth’osa t’en, hosa t’esth’, hosa t’estai opisso Dendrea t’ethlastese kai aneres ede gynaikes, Theres t’oionoi te, kai hydatothremmenos ichthys. Phidian illum, quem fictorem probum fuisse tradit memoria, vidi ipse in clipeo Minervae, quae arcibus Atheniensibus praesidet, oris sui similitudinem conligasse, ita ut, si quis olim artificis voluisset exinde imaginem separare, soluta conpage simulacri totius incolumitas interiret. Ad hoc instar mundi salutem, tuetur deus, aptam et revinctam sui numinis potestate.

XXXIII. Huius locum si quaerimus, neque finitimus est terrae contagionibus nec tamen medius in aere turbido, verum in mundano fastigio, quem Graeci ouranon recte vocant, ut qui sit altitudinis finis. Olympon etiam idem illa ratione eum nominant, quem ab omni fuscitate ac perturbatione vident liberum. Neque enim caliginem nubium recipit vel pruinas et nives sustinet nec pulsatur ventis nec imbribus caeditur. Haec enim nec Olympo, qui est celsitudinis summae, contingere poeta his verbis cecinit: Oulympond’hoti phasi theon hedos asphales aiei Emmenai; out’anemoisi tinassetai oute pot’ombroi Devetai oute chion epipilnatai, alla mal’aithre Peptatai annephelos, leuke d’epidedromen aigle. Hanc opinionem communis mos et hominum observationes secutae adfirmant superiora esse deo tradita. Namque habitus orantium sic est ut manibus extensis ad caelum precemur. Romanus etiam poeta sic sensit: Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem. Vnde illa, quae videntur suntque omnibus praestantiora, easdem sublimitates regionum tenent, astra caelestia et mundi lumina; ac merito illis ordine licet perpetuo frui nec diversis spatiis et temporibus observantissimam legem suorum aliquando itinerum mentiuntur.

XXXIV. Terrena omnia mutationes et conversiones, postremo interitus habent. Namque inmodicis tremoribus terrarum dissiluisse humum et interceptas urbes cum populis saepe cognovimus. Audimus etiam abruptis imbribus prolutas esse totas regiones; illas etiam, quae prius fuerint continentes, hospitibus atque advenis fluctibus insulatas, alias, desidia maris, pedestri accessu pervias factas. Quid? qui ventis et procellis civitates eversas esse meminerunt? Quid? cum incendia de nubibus emicarunt? cum orientis regiones Phaethontis ruina, ut quidam putant, conflagratae perierunt? in occidentis plagis scaturrigines quaedam ac proluviones easdem strages dederunt? Sic ex Aetnae verticibus quondam effusis crateribus divino incendio per declivia, torrentis vice, flammarum flumina cucurrerunt. In quo periculi vertice egregium pietatis meritum fuisse cognovimus.Namque eos qui, principio fragoris territi, sensum tamen clementiae misericordiaeque retinebant et grandaevos parentes ereptos volucri clade suis cervicibus sustinebant, illa flammarum fluenta, divino separata discidio, quasi duo flumina ex uno fonte manantia, locum illum ambire maluerunt obsidione innocenti, ubi erant boni baiuli religiosis sarcinis occupati.

XXXV. Postremo, quod est in triremi gubernator, in curru rector, praecentor in choris, lex in urbe, dux in exercitu, hoc est in mundo deus, nisi quod ceteris aerumnosum et multiplex et curarum innumerabilium videtur esse hoc ipsum, alicuius officii principem fieri, deo vero nec tristis nec onerosa est imperii sui cura. Namque inmobilis circumfert et regit cuncta(s), naturas formasque diversis regionibus commovens, ut est lex civitatis semel promulgata, perpetuis observationum rationibus fixa, ipsa quidem inmutabilis, at eius arbitrio parentium mentes agitantur nutuque eius et dominatione flectuntur: ex scitis eius magistratus tribunalia, principia milites frequentabunt, recuperatores iudiciis praesidebunt, decuriones et quibus ius est dicendae sententiae ad consessum publicum commeabunt; et alius ad Minuciam frumentatum venit et aliis in iudiciis dies dicitur;reus purgandi se necessitate, insectandi studio accusator venit; ille moriturus ad supplicii locum dicitur, hic ad convivii repotia (et) vespertinus comisator adventat. Sunt et publicarum epularum apparatus et lectisternia deorum et dies festi, ludi scaenici ludique circenses; diis sacrificatur, Geniis ministratur, obitis libatione profunditur aliusque alio fungitur munere parentque omnes iussis legum et communis imperii. Videasque illam civitatem pariter spirantem Panchaeis odoribus et graveolentibus caenis, resonantem hymnis et carminibus et canticis, eandem etiam lamentis et ploratibus heiulantem.

XXXVI. Ad hunc modum res agi et in mundo aestimemus; lex illa vergens ad aequitatis tenorem sit deus, nulla indigens correctione mutabili. Quippe sic et mundi universitas regitur, dum speculatur ad omnia rector eius atque inmutabiliter incumbit spargiturque vis illa seminibus inclusa per naturas omnium speciesque et genera digesta. Sic faciles vitium lapsus et palmarum ardua, persicorum rubor, laevitas mali gignitur, dulcitas fici; et quae infelicia propter infecunditatem vocamus, tamen utilia sunt alio pacto: platani, ut ait poeta, umbras potantibus ministrantes et acuta pinus et rasiles buxi, odora laurus, cupressorum odoratius lignum; tandem omnium animalius agrestium et cicurum, pinnatarum et pedestrium et aquatilium natura gignitur, nutritur, absumitur, parens caelestibus institutis: pan gar hempeton plegei nemetai, ut Heraclitus ait.

XXXVII. Et cum sit unus, pluribus nominibus cietur, specierum multitudine, quarum diversitate fit multiformis vis. Idem ab iuvando Iuppiter dictus, quem Zena Graeci, quod vitae nostrae auctor sit, rectissime appellant. Saturnum etiam illi Kronon, quasi chronon quendam, incoeptum ab origine, interminum ad finem tempus appellant. Fulgurator et tonitrualis et fulminator, etiam imbricitor, et item dicitur serenator; et plures eum frugiferum vocant, multi urbis custodem, alii, hospitalem, amicalem et omnium officiorum nominibus appellant. Est militaris, est triumphator et propagator, tropaeophorus; et multo plura eiusmodi apud haruspices et Romanos veteres inveneris. Orpheus vero hanc effari potestatem volens, his de eo verbis canit:

Zeus protos geneto, Zeus hysteros, archikeraukos;
Zeus kephale, Zeus messa; Dios d’ek panta tetyktai.
Zeus pythmen gaies te kai ouranou asteroentos.
Zeus arsen trepheto, Zeus amthropos epleto nymphe.
Zeus pnoie panton, Zeus akamatou pyros horme.
Zeus pontou rhiza, Zeus helios ede selene.
Zeus basileus, Zeus archos hapanton, archikeraunos;
Pantas gar krypsas authis phaos es polygethes
Ek katharas kradies anenenkato mermera rhethon.

XXXVIII. Fatum autem Graeci heimarmenen a tractu quodam invicem causarum se continentium volunt dici, decretum idem pepromenen dicunt, quod omnia in hoc statu rerum definita sint nec sit in hoc mundo aliquid interminatum; idem fatum moiran vocant, quod ex partibus constet; hinc ennomon, quod unicuique adtributio sua sit adscripta . Adrasteia denique est ineffugibilis necessitas ultionis. Sed tria Fata sunt, numerus cum ratione temporis faciens, si potestatem earum ad eiusdem similitudinem temporis referas. Nam quod in fuso perfectum est praeteriti temporis habet speciem, et quod torquetur in digitis momenti praesentis indicat spatia, et quod nondum ex colo tractum est subactumque cura digitorum, id futuri et consequentis saeculi posteriora videtur ostendere. Haec illis condicio; et nominum eiusdem proprietate contingit, ut sit Atropos praeteriti temporis fatum, quod ne deus quidem faciet infectum; futuri temporis Lachesis a fine cognominata, quod etiam illis quae futura sunt finem suum deus dederit. Clotho praesentis temporis habet curam, ut ipsis actionibus suadeat, ne cura sollers rebus omnibus desit. Deum vero ire per omnes Terrasque tractusque maria caelumque profundum non frustra arbitrabitur, qui audiet Platonis haec verba: “deus namque, sicut vetus”, inquit, “continet ratio, principia et fines et media rerum omnium penetrat atque inlustrat ac curru volucri superfertur; eundem deum ultrix Necessitas semper et ubique comitatur, eorum qui a sacra lege discesserint vindex futura; quam faciet ille mitificam, qui statim a tenero et ipsis incunabulis intellexit, extimuit eique se totum dedit atque permisit”.