Apuleius – De Mundo

XX. Sic mare et femineum secus iungitur ac diversus utriusque sexus ex dissimilibus simile animal facit; artesque ipsae, naturam imitantes, ex inparibus paria faciunt: pictura ex discordibus pigmentorum coloribus, atris atque albis, luteis et puniceis, confusione modica temperatis, imagines iis quae imitatur similes facit. Ipsa etiam musica, quae de longis et brevibus, acutis et gravioribus sonis constat, tam diversis et dissonis vocibus, harmoniam consonam reddit; grammaticorum artes vide, quaeso, ut ex diversis collectae sint litteris, ex quibus aliae sunt insonae, semisonantes aliae, pars sonantes: hae tamen mutuis se auxiliis adiuvantes syllabas pariunt, et de syllabis voces. Hoc Heraclitus sententiarum suarum nebulis ab hunc modum est elocutus: Syllapsies hola kai ouch hola, sympheromenon diapheromenon, synadion diaidon; ek panton hen, kai ex henos panta.

XXI. Sic totius mundi substantiam, initiorum inter se inparium conventu[s], pari nec discordante consensu, natura veluti musicam temperavit; namque uvidis arida et glacialibus flammida, velocibus pigra, directis obliqua confu[n]dit unumque ex omnibus et ex uno omnia, iuxta Heraclitum, constituit. Terramque et mare et caelum solis orbe et lunae globo ceterisque orientium et conditorum siderum facibus oravit, una illa potestate mixta, quam quidem cunctis constat inplicatam, dum inconfusa, dum libera elementorum substantia, ignis, aquae, aeris, terrae, ex quibus huius sphaerae convexa et disparibus qualitatibus naturae conflata, adacta est fateri concordiam, et ex ea salutem operi machinata. Principiorum igitur consensus sibi concordiam peperit, perseverantiam vero amicitiae inter se elementis dedit specierum ipsarum aequa partitio, et dum in nullo alia ab alia vincitur, modo vel potesate. Aequalis quippe omnium diversitas, gravissimorum, levissimorum, ferventium, frigidorum, docente ratione naturae, diversis licet rebus, aequalitatem deferre concordiam, concordiam omni(a) parentis mundi amoenitatem aeternitatemque repperisse.

XXII. Quid enim mundo praestantius? Lauda, quam putas, speciem: portio a te laudabitur mundi; admirare, quam voles, temperantiam, ordinationem, figuram: hic et per hunc illud quodcumque est invenietur esse laudandum. Nam quid, oro te, ornatum atque ordinatum videri potest, quod non ab ipsius exemplo imitat[ur]a sit ratio? Vnde kosmos graece nomen accepit. Euntibus sole atque luna ceteraque luce siderea per easdem vias, custoditis temporum vicibus nec ullius erroris interiectione, confusis, digeruntur tempora et rursus incipiunt pulchraeque et fecundae horae procreantur, nunc aestivos vapores revolventes, nunc pruinas hiemis circum referentes; dierum etiam noctiumque curriculis ordiuntur menses, menses texunt annos, anni seriem conficiunt saeculorum. Et hic quidem mundus magnitudine inmensus curbisus rapidus, splendore perlucidus, valenti habitudine, pubertate iuvenali (causa). Hic animalium nantium atque terrestrium, pinnigerarumque cunctarum distinxit genera, species separavit fixitque leges vivendi atque moriendi. Ex hoc animantia vitalis spiritus ducunt. Hinc illi statis cursibus temporum eventus, qui admirationi solent esse, cum vel ter se ventorum proelia ciuntur, vel disiectis nubibus fulminat caelum et tempestates inter se serenae hibernaeque confligunt, micant ignes, imbres rumpuntur, et rursus, placatis omnibus, amoena laetitia mundi reseratur.

XXIII. Videas et viridantibus comis caesariatam esse terram et scatebris fontium manantem, et aquarum agminibus concientem, parientem atque educantem, nec occasibus fatigari, nec saeculis anilitari, excussam erumpentibus semper tam pigris quam moventibus faecibus, aquarum saepe adluvionibus mersam, flammarum per partes voracitate consumptam. Quae tamen illi cum regionaliter videantur esse pestifera, ad omnem salvaria sunt et ad redintegrationem eius valent; et cum movetur, profecto spirat illos spiritus, quibus clausis et effugia quaerentibus moveba[n]tur, imbribus etiam madefacta non solum ad educandos fetus suos opimatur, verum etiam pestifera contagione proluitur. Flabris autem spirantium aurarum graviores et minus puri aeris spiritus differuntur atque purgantur. Tepores frigus glaciale mitificant et brumalis austeritas terrestrium viscerum venas remittit. Et pars gignentium, alia adolescentium, cetera occidentium vices sustinent sorsque nascentium obitorum loco pullulat et occidentium numerus nascentibus locum pandit.

XXIV. Restat, quod caput est sermonis huius, ut, super mundi rectore verba faciamus. Indigens quippe orationis huius videbatur ratio, nisi de mundo disputantes, etsi minus curiose, at quoquo modo possemus … diceremus. De rectore quippe omnium non, ut ait ille, silere melius est, sed vel parum dicere. Vetus opinio est atque cogitationes omnium hominum penitus insedit, deum (esse) originis haberi auctorem deumque ipsum salutem esse et perseverantiam earum, quas effecerit, rerum. Neque ulla res est tam praestantibus viribus, quae eius viduata auxilio sui natura contenta sit. Hanc opinionem vates secuti profiteri ausi sunt, omnia Iove plena esse, cuius praesentiam non iam cogitatio sola, sed oculi et aures et sensibilis substantia conprehendit. At haec conposita est potestati, non autem mai etati dei conveniens oratio. Sospitator quidem ille et genitor est omnium, qui ad conplendum mundum nati factique sunt; non tamen ut corporei laboris officio orbem istum manibus suis instruxerit, sed qui quadam infatigabili providentia et procul posita cuncta contingit, et maximis intervallis disiuncta conplectitur.

XXV. Nec ambigitur eum praestantem ac sublimem sedem tenere et poetarum laudibus nomen eius consulum ac regum nuncupationibus praedicari et in arduis arcibus habere solium consecratum. Denique propiores quosque de potestate evis amplius trahere: corpora illa caelestia, quanto finitima sunt ei, tanto amplius de deo capere; multo minus, quae ab illis sunt secunda, et ad haec usque terrena pro intervallorum modo indulgentiarum dei ad nos usque beneficia pervenire. Sed cum credamus deum per omnia permeare et ad nos et (ad) ultra potestatem sui numinis tendere, quantum abest vel inminet, tantum existimandum est eum amplius minusuae rebus utilitatis dare. Qua(m) re(m) rectius est atque honestius sic arbitrari: summam illam potestatem, sacratam caeli penetralibus, et illis qui longissime separentur, et proximis, una et eadem ratione et per se et per alios opem salutis adferre, nec penetrantem atque adeuntem specialiter singula nec indecore adtrectantem comminus cuncta. Talis quippe humilitas deiecti et minus sublimis officii, ne cum homine quidem convenit, qui sit vel paululum conscientiae celsioris. Militiae principes et curiae proceres et urbium ac domorum rectores dico numquam commissuros esse, ut id suis manibus factum velint, quod sit curae levioris fuscioris quodque possint nihilo sequius facere dominorum imperia ministeria servulorum. Exemplo quale sit istud intellege.

XXVI. Cambyses et Xerxes, et Darius potentissimis reges fuerunt; horum praepotentiam, quam ex opibus collegerant, lenocinium vitae effecerat celsiorem, cum eorum alter, apud Susam et Ecbatanas ut in fano quodam sacratus, nulli temere notitiam oris sui panderet, sed esset circumsaeptus admirabili regia, cuius tecta fulgerent eboris nive, argenti luce, flammis ex auro vel electri claritate. Limina vero alia prae aliis erant; interiores fores exteriores ianuae muniebant portaeque ferratae et muri adamantina firmitate. Ante fores viri fortes stipatoresque regalium laterum tutela pervigili custodiam per vices sortium sustinebant.Erant inter eos et divisa officia; in comitatu regio armigeri quidam, at extrinsecus singuli custodes locorum erant et ianitores et atrienses. Sed inter eos aures regiae et imperatoris oculi quidam homines vocabantur. Per quae officiorum genera rex ille deus esse ab omnibus credebatur, cum omnia quae ubique gererentur (quae) ille otacustarum relatione discebat. Dispensatores pecuniae, quaestores vectigalium, tribunos aerarios habebat; alios et alios praefecerat ceteris muneribus: alii venatibus ugendis provinciam nacti, pars domibus et urbibus praefecti putabantur et ceteri, perpetuis magnisque curis, observationi singularum rerum adpositi erant. Sed omne Asiaticum regnum ab occidente Hellespontus terminabat, ab ortu gens inchoabat Indorum; duces ac satrapae ubique dispositi et permixta locis omnibus mancipia regalia. Ex eo numero erant excursores diurni atque nocturni, exploratores ac nuntii et specula[to]rum incensores adsidui; tum horum per vices incensae faces, ex omnibus regni sublimibus locis, in uno die imperatori significabant quod erat scitu opus.

XXVII. Igitur regnum illud ita conponi oportet cum mundi aula, ut inter se conparantur summus atque exsuperantissimus divum et homo ignavus et pessimus. Quod si cui viro vel cuilibet regi indecorum est per semetipsum procurare omnia quae perficere vult, multo magis de(e)o inconveniens erit. Quare sic putandum est eum maxime dignitatem maiestatemque retinere, si ipse in solio residat altissimo, eas autem potestates per omnes partes mundi orbisque dispendat, quae sint penes solem ac lunam cunctumque caelum; horum enim cura salutem terrenorum omnium gubernari. Nec multis opus est nec partitis hominum conservitiis, quibus propter ignaviam adpositum est pluribus indigere. An non eiusmodi conpendio machinatores fabricarum astutia unius conversionis multa et varia pariter administrant? En! etiam illi, qui in ligneolis hominum figuris gestus movent, quando filum membri, quod agitari volent, traxerint, torquebitur cervix, nutabit caput, oculi vibrabunt, manus ad[que] ministerium praesto erunt nec invenuste totus videbitur vivere. Haud secus etiam caelestis potestas, cum initium sciente et salutifera opera moverit, ab imo ad secundum et deinceps ad proximum et usque ad supremum adtactu continuo vim suae maiestatis insinuat, aliud alio commovetur motusque unius alteri movendi se originem tradit. Mundo equidem consentiunt, non una, sed diversa via et plerumque contraria.

XXVIII. Sed prima remissione ad motum data simplicique inchoato principio, inpulsibus mutuis, ut supra dictum est, moventur quidem omnia, sed ita ut, si quis sphaeram et quadratum et cylindrum et alias figuras per proclive simul iaciat, deferentur quidem omnia, sed non eodem genere movebuntur. Nec illud dissimile exemplum videri oportet, si quis pariter patefacto gremio animalis simul abire patiatur, volucrum, natatilium atque terrestrium; enimvero ad suum locum quaeque, duce natura, properabunt: pars aquam repetent, illa inter cicures atque agrestes legibus et institutis suis adgregabuntur, ibunt per aeris vias praepetes, quibus hoc natura largita est; atquin una ab humano sinu abeundi facultas concessa omnibus fuerat.

XXIX. Sic natura mundi est constituta. Nam cum omne caelum ,simplici circumactu volvatur nocte diunque distinctum, diversis mensurarum aequalitatibus separatum, quamvis una omnia sphaera concluserit, incrementis tamen globi sui, decisione luminis menstrua tempora luna significat et caeli spatium sol annua reversione conlustrat eiusque comites amoenus Lucifer et com[mun]is Cyllenius. Stella etenim Pyrois, Mavortium sidus, circuli sui biennio conficit spatia; Iovis clarum fulgagensque sexies eadem multiplicat cursibus suis tempora, quae Saturnus sublimior XXX spatiis annorum circumerrat. Verum inter haec una mundi conversio unusque reversionis est orbis et unus concentus atque unus stellarum chorus ex diversis occasibus ortibusque. Hoc ornamentum et velut monile kosmos rectissime Graeca lingua significat. At enim ut in choris, cum dux (carmini) hymno praecinit, concinentium vulgus virorum et feminarum, mixtis gravibus et acutis clamoribus, unam harmoniam resonant, sic divina mens mundanas varietates ad instar unius concentionis relevat. Nam cum caelum confixum vaporatis et radiantibus stellis inerranti cursu feratur et reciprocis itineribus astra consurgant, sol quidem omnituens ortu suo diem pandit, occasu noctem reducit conditusque vel relatus per plagas mundi IV temporum vices mutat. Hinc tempestivi imbres et spiritus haud infecundi, hinc alimenta roris et cetera[rum], quae accidere deus his mundi mediis partibus voluit. His adpositi sunt torrentium cursus et tumores undarum emicationesque silvarum, frugalis maturitas, fetus animalium, educationes etiam atque obitu singulorum.

XXX. Cum igitur rex omnium et pater, quem tantummodo animae oculis nostrae cogitationes vident, machinam omnem iugiter per circuitum suis legibus terminatam, claram et sideribus relucentem speciesque innumeras modo propalam, saepe conectas, ab uno, ut supra dixi, principio agitari iubet, simile istuc esse bellicis rebus hinc liceat arbitrari. Nam cum tuba bellicum cecinit, milites clangore incensi alius accingitur gladio, alius clipeum capit, ille lorica se induit, hic galea caput vel crura ocreis involvit et equum temperat frenis et iugales ad concordiam copulat; et protinus unusquisque conpetens capessit officium: velites excursionem adornant, ordinibus principes curant, equites cor[di]nibus praesunt, ceteri negotia quae nacti sunt agitant cum interea unius ducis imperio tantus exercitus paret, quem praefecerit, penes quem est summa rerum. Non aliter divinarum et humanarum rerum status regitur, quando uno moderamine contenta omnia pensum sui operis agnoscunt curatque omnibus occulta vis, nullis oculis obvia, nisi quibus mens aciem suae lucis intendit.