Apuleius – De Mundo
IX. Glaciem dicimus umorem sereno rigore concretum. Huic est pruina consimilis, si mollitia roris matutinis frigoribus incanuit. Ergo aer actus in nubem nubilum denset et ea crassitudo aquarum fetu gravidatur. Imber exprimitur, cum inter se urguentur nubium densitates; totque diversitatibus pluviae cadunt, quot modis aer nubili condicionibus cogitur. Raritas enim nubium stillicida dispergit, quae concretae vehementius effundunt agmina largiora et eas aquas, quas imbres vocamus, a quibus hoc differunt nimbi, quod imber pluvia iugis est, nimbus autem quanto repentinus est, tanto vehementior, et quanto improvisior praecipitatio eius est, tanto breviore casu restringitur. Nives autem colligi iactatione densarum nubium constat; nam priusquam in aquam defluant, fractae ac discissae spumas agitationibus suis faciunt et mox gelatus umor rigore frigoris inhorrescit. Haec cum, victis nubibus, crebrior ad terram venit, eam nos tempestatem ningorem vocamus. Grandinare vero tunc dicimus, cum aqua nubem lapidoso pondere et festinante perrumpit eademque vi et ad pernicitatem incitata et, cedente aeris molli liquore, praecipitata(m) indignatione vehementi humum verberat.
X. Haec sat erit de iis quae udis elementis aquosisque contingunt. Verum aliae sunt passiones, cum impulsu frigidioris aeris venti generantur.Nec enim aliud est nisi multum et vehemens in unum coacti aeris flumen. Hunc spiritum dicimus,licet spiritus ille etiam nominetur, qui animalia extrinsecus omnia (vitalia) tractus suis vitali et fecunda ope vegetat. Siccos et superioris mundi flatus ventos nominamus, auras vero umidos spiritus. Sed ventorum binae sunt species. Qui facti e telluris halitu constant, terrigenae nuncupantur; at illi qui excutiuntur e sinibus enkolpiai graece sunt nominati. Consimiles his haberi oportet eos qui de fluminibus, lacubus et stagnis vel ruptis nubibus per aperta caeli manare adsolent, rursumque in crassam nubium speciem conglobantur, vel cum imber effusus concient flabra, quae exydriai Atticorum lingua vocitantur.
XI. Nunc nomina exsequemur regionesque ventorum. Euros oriens, boreas septemtrio, occidens Zephyros, austros medius dies mittit. Hos quattuor ventos alii plures interfl[u]ant. Nam quamvis eurus sit ventus orientis, idem tamen aparctias accipit[ur] nomen, cum eum oriens aestivus effundit; apeliotes autem vocatur, cum aequidianis exortibus procreatur; eurus est, quando hiemalis ortus portis emittitur. Zephyrus vero, quem Romana lingua favonium novit, hic cum de aestivis occiduis partibus surgit, iapygis nomine cieri solet; at ille qui propior est aequinoctiali plagae … (notus) et quia, qui VII stellarum regione generatur, et huic vicinus est aparctias; hic (propior est) … ad diem medium. Thrascias et argestes: sunt indidem flantes. Austrorum in nominibus illa est observata diversitas; namque cum de abscondito polo flatus adveniunt, notus est, euronotus ille qui inter notum atque eurum medius effringit, ex alio latere libonotus e duobus unum facit.
XII. Excursores venti habentur, qui directo spiritu proflant;flabris reciprocis caecias putatur esse. Et quidam hiemales habentur, ut noti; etesiae frequentiores sunt aestate, animis septemtrionis ac zephyri temperatis. Veris ornithiae venti appellantur, aquilonum genus ex aere prosati, minore nisu, nec iugi perseverantia spiritus perferentes. At enim procellosus flatus cataegis dicitur, quem praefractum possumus dicere, ventus qui, de superiore caeli parte submissus, inferiora repentinis inpulsibus quatiat. Turbo autem dicitur, qui repentinis flabris prosilit atque universa perturbat. Vertex ille est vel, uti dicitur, pinea(s), cum torquetur humus arida et ab infimo erigitur ad summum. Anaphysemata Graeci vocant eos spiritus, qui de fundo vel hiatibus terrae explosi ad superna minari solent. Hi cum maiore vi torti sunt, fit procella terrestris; a Graecis prester nomen accepit. Sed cum tormentum illud ire pergit densasque et (t)umidas nubes prae se agit coactasque collidit, fit sonitus et intonat caelum, non secus ac si commotum ventis mare cum ingenti fragore undas litoribus inpingat.
XIII. At Favorinus, non ignobilis sapiens, halec de ventis refert: quattuor mundi plagas inparem numerum habere ventorum, eo quod ortus et occasus mutentur terna vice cum solis accessu, meridies et arctos isdem semper regionibus sint notatae. Ortus quippe accepimus aequinoctialem et solstitialem et brumalem, quibus occasus redduntur eadem intervallorum fratione conversa(e). Eurus igitur aequinoctialis orientis est ventus nec invenusta nominis eius fictio est, qui sit apo tes heoias rheon. Idem apheliotes a Graecis, subsolanus a nostris solet dici. Sed qui ab aestiva solstitiali(s) orientis meta venit, boreas graece, latine aquilo nominantur; hunc aithregenen quod sit alias serenus, Homerus ait; borean vero apo tes boes quod non sine clamore soleat intonare. Tertium ventum, qui ab oriente hiberno venit, Graeci euronoton vocant. Item occidui sunt tres: caurus, qui graece argestes vocatur, is est adversus aquiloni; item favonius, Zephiros euro contrarius; tertius africus, lips, vulturno reflat. Meridies vero, quoniam eadem semper regione signatur, uno austro, id est notoi, flatur … et is septemtrio habet cognomentum, qui tamen graecma lingua aparktias dictus est.
XIV. Horum nomina plerique commutant de loco vel similitudine aliqua, ut Galli circium appellant a turbine eius et vertice, Apuli iapyga ventum ex Iapygiae sinu, id est ex ipso Gargano venientem. Hunc caurum esse manifestum; nam et ex occiduo venit et Vergilius eius sic meminit: Illam inter caedes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri. Est etiam caecias ventus quem Aristoteles ait ad se trahere nubes et est adagium de eo tale: elkon eph’hauton hoste kaikias nephos. Sunt etesiae et prodromi spirantes ex omni parte eo tempore aestatis, quod (de) Canis oritur. Cato autem in libris Originum non circium, sed cercium dicit. Is ventus cercius, cum loquare, buccam inplet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.
XV. Nunc de nubium praestigiis referam. Quando illa perfracta nubecula patefecerit caelum, ignescunt penetrabiles spiritus, emicatque lux clara; hoc dicitur coruscare. Et ordine quidem tonare prius oportet, postea coruscare. Quippe ubi nubes adflictrix ignem, ut ignifera saxa adtrita inter se, dat, obtutus velocius inlustriora contingit, auditus, dum ad aures venit, seriore sensu concipitur; ita prius coruscare caelum creditur et mox tonare; tum quod ignes, pernicitate sui claricantes, dicto citius nostrae visioni convibrant, sonus, aere verberato, alterius indicio sentitur. Flamma vero illa, quam nubium adflictus excussit, si robustiore fuerit incendio, inpetu devehitur in terras et fulminis habet nomen atque formidinem. Presteras vero nominamus, cum flammarum in illis minus fuerit. Sed si ignitum non erit fulmen, typhon vocatur. Sceptos generale omnibus quae e nubibus cadunt nomen est.
XVI. Atque, ut breviter conprehendam cuncta generis eiusdem, eorum, quae eiusmodi praestigias humanis inferunt oculis, alia sunt quae speciem tantum spectaculi pariunt, alia quae nihil ab eo quod ostenderint mentiuntur. Fallunt imaginen irides et arcus et talia; vere videntur cometae, fulgores et similia pleraque. Irin, vulgo arcum, esse aiunt, quando imago solis vel imago lunae umidam et cavam nubem densamque ad instar speculi colorat et medietatem orbis eius secat. Rhabdos autem generis eiusdem ad virgae rigorem perlongum colorata nubecula dicitur. Alysis est catena quaedam luminis clarioris, per solis ambitum in se revertens. Hanc et irida illud interest, quod iris multicolora est et semicirculo figurata proculque a sole atque luna, catena clarior est, astrumque ambit orbe incolumi, corona non discolora. Selas autem Graeci vocant incensi aeris lucem; horum pleraque iaculari credas (alia labi), stare alia. Iaculatio igitur tunc fieri putatur, cum aeris meatu atque inpulsu generatus ignis celeritate sua adlabitur cursumque rapidae festinationis ostendit. Stativa lux est, quam sterigmon illi vocant, sine cursu iugis et prolixa lux, stellaeque fluor et ignitus liquor, qui, cum latius panditur, cometes vocatur. Sed plerumque luces istae repentino ortae statim occidunt; aliae autem, ut se ostenderint, aliquantisper manent. Et sunt multa eiusmodi imaginum genera, quas Graeci faces et docidas et pithos et bothynos ad eorum similitudines, unde dicta sunt, nominant; et quaedam vespertina vel matutina sunt notiora; perrara de septemtrione vel meridie videas; nihil horum quippe loci vel temporis in nascendo fidem potuit obtin[g]ere.
XVII. De aere tantum habuimus, quod diceremus. Sed non aquarum modo tellus in se fontis habet, verum spiritu et igni fecunda est. Nam quibusdam sub terris occulti sunt spiritus et flant incendia indidem et suspirant, ut Liparae, ut Aetna, ut Vesuvius etiam noster solet. Illi etiam ignes, qui terrae secretariis continentur, praetereuntes aquas vaporant et produnt longinquitatem flammae cum tepidiores aquas reddunt, viciniam cum ferventiores opposito incendio aquae uruntur, ut Phlegethontis amnis, quem poetae [s]ciunt in fabulis inferorum. At enim illos quis non admirandos spiritus arbitretur, cum ex his animadvertat accidere, ut eorum religione lymphantes alii sine cibo potuque sint, pars vero praesagiis effantes futura? quod in oraculis Delphicis est ceterisque. Vidi et ipse apud Hierapolim Phrygiae non adeo ardui montis vicinum latus nativi oris hiatu reseratum et tenuis neque editae marginis ambitu circumdatum. Sive illa, ut poetae volunt, Ditis spiracula dicenda sunt, seu mortiferos anhelitus eos credi prior ratio est, proxima quaeque animalia et in alvum prona atque proiecta venenati spiritus contagione corripiunt et vertice circumacta(s) interimunt. Antistites denique ipsos semiviros esse, qui audeant propius accedere, ad superna semper sua ora tollentes; adeo illis cognitum est vim mali, ad inferiora aeris noxii crassitate densata, inferiores quoque facilius adire atque percellere.
XVIII. Saepe accidit ut nativi spiritus, per terrae concavas partes errantes, concuterent solida terrarum, saepius ut spiritus, crescente violentia et insinuantes se telluris angustiis nec invenientes exitum, terram moverent. Horum motuum tam varia nomina quam diversi … Namque obliquis lateribus proxima quaeque iactantes et acutis angulis mobiles epiclintae graece appellantur; sed qui subsiliunt, excutientes onera et recuperantes directis angulis, brastae vocitantur; illi, qui abstrudere videntur, hiematiae dicti(s); quorum inpulsu dissilit tellus, rhectae sunt nominati. His passionibus contigit ut quaedam terrae expirent halitus, aliae vomant saxa, nonnullae caenum; sunt quae fontes pariunt insolentibus locis, peregrinorum fluminum sulcantes vias. Ostae sunt motus, quibus semel solum quatitur; palmatiae vero appellantur, quorum pavitatione illa quae trepidant sine inclinationis periculo nutabunt, cum directi tamen rigoris statum retinent. Mycetias vocatur taetri odoris inquietudo terrena. Audiuntur mugitus, interioribus gemitibus expressis, cum spiritus invalidus ad terram movendam per aperta telluris inventis itineribus progreditur.
XIX. His talibus marina sunt paria, cum fluctuum currentium mole nunc progressibus litora, nunc recursibus sinus caesi quatiuntur. Sentitur etiam caeli marisque cognatio, cum menstruis cursibus lunae detrimenta et accessus fretorum atque aestuum deprehenduntur. Verum enimvero ut, quatenus possum, de universitate quod sentio breviter absolvam, elementorum inter se tanta concordia est, aeris, maris atque terrae, ut admirari minus deceat, si illis eadem incommoda soleant ac secunda contingere,particulatim quidem rebus ortus atque obitus adferentia, universitatem vero a fine atque initio vindicantia. Sed quibusdam mirum videri solet, quod, quum ex diversis atque inter se pugnantibus elementis mundi natura conflata sit, aridis atque fluxis, glacialibus et ignitis, tanto rerum divortio nondum sit eius mortalitas dissoluta. Quibus illud simile satisfaciet, cum in urbe ex diversis et contrariis corporata rerum inaequalium multitudo concordat; sunt enim pariter dites et egentes, adolescens aetas permixta senioribus, ignavi cum fortibus, [pessimi optimis congregati. Aut profecto quod res est fateantur, hanc esse civilis rationis admirandam temperantiam, cum quidem de pluribus una sit facta et similis sui tota, cum dissimilia membra sint (cum) receptrixque sit naturarum ad diversa tendentium fortunarumque per varias fines exitusque pergentium. Et, ut res est, contrariorum per se natura amplectitur et ex dissonis fit unus idemque concentus.