Apuleius – De Mundo
Consideranti mihi et diligentius intuenti, et saepe alias, Faustine fili? virtutis indagatrix expultrixque vitiorum, divinarum particeps rerum philosophia videbatur, et nunc maxime, cum naturae interpretationem et remotarum ab oculis rerum investigationem sibi vindicet. Nam cum ceteri magnitudine rei territi, eiusmodi laborem arduum et profundum existimarent, sola philosophia suum non despexit ingenium, nec indignam se existimavit, cui divinarum et humanarum rerum disc[r]eptatio deferatur; sed concinere (addicere) tam bonas artes et eiusmodi operam cum ingenuitate professionis suae credidit, et congruere istius modi curam talibus studiis et moribus. Nam cum mundum homines eiusque penetralia corpore adire non possent, ut terreno domicilio relicto illas regiones inspicerent, philosophiam ducem nancti eiusque inventis inbuti, animo peregrinari ausi sunt per caeli plagas, his itineribus quae exploratione acuminis sui pervia sapientiae solis cogitationibus viderant, ut, cum ipsius intervalli condicione a mundi vicinia natura nos secretos esse voluisset, inmensitati tamen eius volucrique curriculo cogitationum nostrarum nos pernicitas intimaret; facillimeque ea, de quibus origo eius est, anima divinis suis oculis aspexit, agnovit, aliis etiam eius scientiam tradidit, veluti prophetae quidam deorum maiestate conpleti effantur ceteris, quae divini beneficio soli vident. Quare et eos, qui unius loci ingenia nobis qualitatesque describunt, aut moenia urbis aut alicuius amnis fluenta aut amoenitates et magnitudines montium, alia multa descripta ab aliis, plerique studiose legunt: Nysae iuga et penetralia Corcyci, et Olympi sacra, et Ossae ardua, alia huiuscemodi sola dumtaxat et singula extollunt. Quorum me miseret, cum tanto opere nec magnis et oppido paucis inexplebili admiratione capiuntur. Hoc illis evenire adeo non est mirabile, cum nihil maius suspexerint neque ad aliquid intenderint, quod maiore diligentia contemplandum esset. Ceterum si terrarum orbem omnemque mundum contemplari pariter aliquando potuissent, minus exiguas eius et singulas partes dignas laudibus credidissent, quibus esset universitas conprehensa. Quare nos Aristotelen prudentissimum et doctissimum philosophorum et Theophrastum auctorem secuti, quantum possumus cogitatione contingere, dicemus de omni hac caelesti ratione, naturasque et officia conplexi et cur et quemadmodum moveantur explicabimus.
I. Mundus omnis societate caeli et terrae constat et eorum natura quae utriusque sunt; vel sic: mundus est ornata ordinatio dei munere, deorum recta custodia. Cuius cardinem — sic enim dixerim kentron — robustum et inmobilem genetrix atque altrix animantium omnium habet tellus, supernis omnibus, ut videri potest, aeris liquiditate ad modum tegminis saeptis et opertis. Vltra deorum domus est, quod caelum vocamus: quod quidem divinis corporibus onustum videmus, pulcherrimis ignibus et perlucidis solis et lunae reliquorumque siderum, cum quibus fertur per orbem dierum noctiumque curriculis, agens et stellarum choros intermino lapsu, finem nulla aevi defectione factura. Sed cum omne caelum ita revolvatur ut sphaera, eam tamen radicibus oportet teneri, quas divina machinatio verticibus adfixit, ut in tornando artifex solet forcipe materiam conprehensam reciproco volumine rotundare; eos polos dicimus, a quibus, veluti a cardinibus, directio quaedam profecta axis est dictus, divisor et disterminator mundi, orbem terrae in medietate constituens. Verum hi vertices, quos inmobiles diximus, ita sunt ut supra caput alter adpareat ex parte boreae, qui septemtrionalis vocatur; alter antarcticus humo tegitur, umidus et austrinis vaporibus mollis. Sed caelum ipsum stellaeque caeligenae omnisque siderea conpago aether[a] vocatur, non, ut quidam putant, quod ignitus sit et incensus, sed quod cursibus rapidis semper rotetur, elementum non unum ex quattuor quae nota sunt cunctis, sed longe aliud, numero quintum, primum ordine, genere divinum et inviolabile.
II. Iam astrorum innumerabilis multitudo partim labitur cum orbis inerrantis regione, quam circulus ambit signifer, obliqua conplexione circumdatus, et signis XII inluminatus, partim errantibus stellis, quae neque priorum motus habent neque sane inter se similes et aequales, sed adfixae diversis globis inordinatum, ut sic dixerim, ordinem servant; aliaeque ultra sunt, aliae citra. Stellae, quae propter naturam eiusmodi nullis creduntur erroribus vagae, et infinitos numero greges ducunt et simplex aetheris dorsum alma et sacrata amoenitate lucis coronant. Septem vero deorum nominibus inlustres, totidem orbibus adfixae sunt et gradatim sibimet superlatae, ut superior inferiore sit maior, ac vicissim mutuis adhaesionibus nexae conplexu illius orbis, qui inerrabilis dicitur, continentur. Hic Phaenonis globus, quem appellamus Saturnum; post quem Phaethontis secundus est, quem Iovem dicimus: et loco tertio Pyrois, quam multi Herculis, plures Martis stellam vocant. Stilbon, cui quidam Apollinis, ceteri Mercuri nomen dederunt. Quintus Phosphorus, Iunonia, immo Veneris stella censetur. Deinde lolis est orbis et ultima omnium luna, altitudinis aetheriae principia disterminans, quae divinas et inmortales vivacitates ignium pascens, ordinatis ac semper aequalibus invectionibus solvitur atque reparatur.
III. Post eam vero partem, quae sancti aetheris finibus coercetur, cuius mensa pensaque distinctio est et natura inmutabilis, regio est mortalis ac iam paene terrena, cuius primae sunt partes tenuiores et vaporatae, quippe cum finitimis aetheris adtingantur ardoribus, quantum maximis parva et quantum rapidis possunt pigriora contingi. Sed ex ea parte, quae curriculis finitimi inuritur solis, se iaculari atque emicare et scintillare flammae quaedam ostensae oculis nostris videntur, quas Graeci cometas et docidas et bothynos appellant quasque labi et fluere frequenter videmus, lucere facile faciliusque restingui. Exin inferioris aeris qualitas turbidior infunditur, cui permixtus est glacialis rigor; sed superioris vicinia claritatis et propinqui caloris adflatu nitescit ac sinceriore interdum luce vestitur. Huius saepe mutabilis convertitur species, cum sit natura vitiabili: et in nubes cogitur et reciprocis flabris aperitur et nimbis vehementibus rumpitur, nivibus etiam et glacie inhorrescit et praecipiti grandique desuper verberatur; turbinum flatibus typhonumque conflictu fit procellosa, sed telis fulminum et missilium caelestium iaculis ignescit.
IV. Aeri terra coniungitur eaque in se suscipit maria. Haec frequentatur animantibus, haec silvarum viriditate vestitur, haec perennitate recreatur, haec fluminum frigidos lapsus nunc erroribus terrenis vehit, modo profundo in mari confundit; eadem infinitis coloribus floret, altitudine montium, camporum aequore, nemorum opacitate variatur, sinuosis inflexa litoribus, distincta insulis, villuis urbibusque conlucens, quas sapiens genus, homo communibus usibus fabricatur. Nec sum nescius, plerosque huius operis auctores terrarum orbem ita divisisse: partem eius insulas esse, partem vero continentem vocavere, nescii omnem hanc terrenam inmensitatem Atlantici maris ambitu coerceri insulamque hanc unam esse cum insulis suis omnibus. Nam similes huic alias maiores et alias minores circumfundit Oceanus, quae tamen merito videntur ignotae, cum ne hanc quidem, cuius cultore sumus, omnem peragrare possimus. Nam sicut hae insulae interfluuntur, quae sunt in nostro mari, ita illae in universo salo fretis latioribus ambiuntur.
V. Elementorum inter se mutui nexus artis adfinitatibus inplicantur, et quinque coniuges copulae his ordinatae vicibus adtinentur, ut adhaereant et gravioribus leviora: aquam in se habet tellus aut aqua, ut alii putant, vehit teram; aer ex aqua gignitur, ignis aeria densitate conflatur; aether vicissim ignesque illi inmortalis dei vivacitate flammantur. Huius divini ignis origine incensi per totius mundi convexa inlustribus facibus ignescunt. Superna quapropter dii superi sedes habent, infima ceterorum animantium terrena possident genera, per quae serpunt et erumpunt et scatent flumina, fontes et maria, quae meatus et lacunas et origines habent in gremio terrarum. Ipsarum vero insularum, quae sunt in nostro mari, digna memoratu Trinacria est, Euboea, Cypros, Cyrnos atque Sardinia, Creta, Peloponnesos, Lesbos: minores autem aliae, ut naevuli quidam, per apertas ponti sunt sparsae regiones, aliae Cyclades dictae, quae frequentioribus molibus adluuntur.
VI. Maria maiora sunt Oceanus et Atlanticum, quibus orbis nostri terminantur anfractus. Sed occiduarum partium mare per angustias oris artatum in artissimos sinus funditur et rursus a Columnis Herculis refusum, in inmensam latitudinem panditur, saepiusque coeuntibus terris, veluti quibusdam fretorum cervicibus, premitur et idem rursus cedentibus est terris inmensum. Primum igitur a Columnis navigantibus dextrum latus duobus sinibus maximis cingitur, quorum primus duas Syrtes habet, alter inparibus quidem sinuatur figuris, sed in maxima divisus est maria, quorum unum Gallicum dicitur, alterum Africum, quod quidem Aristoteles Sardiniense maluit dicere, tertium Adriaticum pelagus. His iungitur Siculum et post Creticum, eo indiscretis finibus Pamphylium, Assyrium, Aegyptium. Sed ante Aegaea et Myrtoa sunt maria. His sane vicinus est Pontus, sinus amplissimus maris nostri, cuius extremus recessus in Maeotim senescit; ex Hellesponti fonte concipitur vestibulumque eius Proponti(u)s vocatur. Ab ortu solis Oceanus est, Indicum et Persicum mare conferens. Hinc patescunt finitima Rubri maris, quae per angustas longinquasque faucis in Hyrcanium et Caspium flectuntur sinus, ultraque profundae vastitatis esse maria creduntur. Deinde paulatim Scythicum et Hibernium freta, et rursum mare, per quod Gallicum sinum atque Gaditanas Columnas circumvectus Oceanus orbis nostri metas includit.
VII. Sed in altera parte orbis iacent insularum aggeres maximarum, Britanniae duae, et Labeon et Hibernia, iis quas supra diximus [esse] maiores. Verum hae in Celtarum finibus sitae. Sunt minores vero ultra Indos, Probane atque Loxe. Multaeque aliae, orbis ad modum sparsae, hanc nostram insulam [id est hunc terrarum orbem], quam maximam diximus, ornamentis suis pingunt et continuatione ut quibusdam sertis coronant. At enim huius terrae, quam nos colimus, latitudo XL, prolixitas LXX milia stadiorum tenet. Sed in divisione terrarum orbis Asiam et Europam et cum his vel, sicut plures, praeterea Africam accepimus. Europa ab Herculis columnis usque Ponticum et Hyrcanium mare ac flumen Tanain fines habet, Asia ab isdem angustiis Pontici maris usque ad alias angustias, quae inter Arabicum sinum et interioris ambitum pelagi iacent, constringiturque Oceani cingulo et societate nostri maris. Sed alii alio modo, ut quidam ab exordio Tanais ad ora Nili Asiae terminos metiuntur. Africam vero ab isthmo Rubri maris vel ab ipsi fontibus Nili oriri putandum eiusque in Gaditanis locis fines esse. Sed ipsam Aegyptum plerique Asiae, plures Africae adiungunt, ut insularum situs sunt qui cum finitimis locis conprehendunt et sunt qui in alia divisione eas habendas putant. De mari satis dictum.
VIII. Terreni vero casus ita se habent. Exhalationes duas physici esse dicunt: tenues et frequentes vixque visibilis ad superiora minari ex gremio telluris, nebularum agmina halitu amnium fontiumque constare, matutinis temporibus crassiora. Harum altera arida est atque fumo consimilis, quae terrenis eructationibus surgit, altera umida et egelida; hanc ex fluentis superioris vaporis natura ad se trahit; et ex hac quidem nebulae, rores, pruinae, nubila et imbres, nix atque grando generantur; de illa superiore, quam diximus siccam, venti, animae atque flamina et fulmina atque aliae ignitorum telorum gignuntur plurimae species. Nebula constat aut ex ortu nubeculae aut ex eius reliquiis; est autem exhalatio vaporata et umore viduata, aere crassior, nube subtilior, cui serenitas abolitionem infert. Nec aliud est serenitas, quam aer purgatus caligine et perspicue sincerus. Ros vero nocturnus umor est, quem tenuiter serenitas spargit.